Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
deinde non solum unum signum, sed etiam duo uoluitnoluit esse diurnae discretionis atque nocturnae, ut et lux discretionem faciat et solis exortus et iterum lucis defectus et stellarum ortus inter occasum diei distinguat et noctis exordium. nam ubi occiderit sol, manet tamen adhuc aliquid reliquiarum diei, donec tenebrae terram operiant, et tunc luna oritur et stellae. et de nocte quidem aperte liquet, quia [*]( B ) lunae et stellarum inluminatio noctis spatia testantur, siquidem per diem fulgorem illum lunarem stellarumque omnium sol exortus abscondit. de die autem uel ipsa solis flagrantia docere non potest diuersam diurni luminis et solis esse naturam et ipsam esse speciem discolorem. simplex enim lucis est species, ut lumen praebeat: at uero sol non solum uirtutem generis habet, sed etiam uaporandi; igneus est enim, ignis autem et inluminat et exurit. unde deus uolens Moysi [*](C ) [*]( 2 Gen. 1. A sq. 9 Psalm. XXXVI 6 24 Isid. de nat. rer. 15, 2 26 Exod. 3, 2 sq. ) [*]( ac iic 1 * noctem (ac m2) P et noctem V et noctem MSB 2 factus est uesper II factum est uespere N\'B factus est uespere MS 5 radiis (s eras.) suis (s alt. eras.) G 6 diurna C hortus CM et (h eras.) G 8 fort. qui amplius 9 ostendet C (-it m3) educit G (-et m2) N\' lucem 91\' -10 meridie C meridiae fUM\' 11 luminis CPMS luminis C 12 signQ C (Q ex u m3) 15 ortus N\'MS ortus et II et (exp. um et) B iter CV ct (inter m2) G iterat P 26 dns B Diu., recte puto )
ac forte dicas: quomodo scriptum est: ego generis ignis consumens? bene admonuisti: non solet consumere nisi sola peccata. in retributionibus quoque meritorum colligimus diuini ignis naturam, ut alios inluminet, alios generis, inluminet iustos, exurat inpios. non eosdem quos inluminat exurit et quos exurit inluminat, sed inluminatio eius [*]( E ) inextinguibilis est ad perfunctionem bonorum, exustio uehemens ad supplicium peccatorum.
Sed reuertamur ad discretionem diei ac noctis. oriente diei lumine nox fugatur, decedente die nox funditur.