Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
>Sed ne oculorum tibi exiguum uideatur esse testimonium, [*]( C ) emunda aurem, admoue eam caelestibus oraculis; duobus enim et tribus testibus stat omne uerbum. audi dicentem: fiant luminaria in firmamento caeli ad inluminationem terrae. quis hoc dicit? deus., dicit. et cui dicit nisi filio? deus ergo pater dicit: (fiat sol\', et filius fecit solem; dignum [*](D ) enim erat, ut solem mundi faceret sol iustitiae. ipse ergo eum in lumen adduxit, ipse eum inluminauit, ipse ei donauit fundendi luminis potestatem. factus est ergo sol; ideo et ipse seruit, quoniam dictum est: fundasti terram, et permanet; dispositione tua permanet dies, quoniam uniuersa seruiunt tibi. etenim cum dies seruiat, quomodo non seruit sol, qui factus est in potestatem diei? quomodo non seruit [*]( 6 Rom. 8, 15 8 Psalm. CXXXXVIII 3 Dan. 3, 62 sqq. 11 Psalm. CXXXXVIII 9 eq. 18 Gen. 1, 14 Bas. 120 BC (50 E, 51 A) 22 Malach. 4, 2 25 Psalm. CXVIII 90 sq. 28 Psalm. CXXXV 8 sq. ) [*]( 6 congemiscit C m3 GPB et m2 21S mecum parturit IIB et conparturit cet. 7 redemtio C 8 adsistens ... mecum Otn. G ymnum C 17 etmunda C (t exp. m3) G (t eras.) PM 22 erat enim N ergo 8. u. ml C 26 dispositione C (si 8. u. m3) 28 potestatem G m2 SB potestate Gml cet. ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, falc. 1. ) [*]( 8 )
atque ut sciamus quia fertilitas terrarum non calori solis ascribitur, sed diuinae indulgentiae deputatur, ait propheta: omnia a te expectant, ut difficultatem cibum in tempore: dante te eis colligent sibi, aperiente te manum tuam uniuersa implebuntur bonitate et infra: emitte spiritum tuum, et creabuntur et renouabis faciem terrae et in euangelio: considerate uolatilia caeli, quia neque serunt neque metunt, et pater uester caelestis pascit illa. non ergo sol aut luna fecunditatis [*]( 65 A ) auctores sunt, sed deus pater per dominum Iesum omnibus liberalitatem fertilitatis inpertit.