Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Ergo cum uides solem, adtende terram, quae ante fundata est, adtende herbam faeni, quae praestat ordinis priuilegio, [*]( E ) adtende ligna, quae plaudunt, quod priora luminibus caeli esse coeperunt. numquid merita faeni maiora quam solis aut numquid potior ligni praerogatiua ? absit ut insensibilia tanti muneris praeferamus ministro. quid igitur praeuidit altitudo sapientiae et scientiae dei, ut prius inciperent ligna esse quam illa duo mundi lumina et quidam caelestis oculi firmamenti, nisi ut cognoscerent omnes diuinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? nam quae [*]( F ) potuit sine sole prima rerum semina germinare potest utique semina accepta nutrire et proprio fotu sine calore solis partus edere.
hac igitur uoce quadam suorum munerum clamat natura: bonus quidem sol, sed ministerio, non inperio, bonus meae fecunditatis adiutor, sed non creator, bonus meorum altor [*]( 1 lob 9, 7 4 Philipp. 2, 7 5 Ioh. 1, 9 8 Agg. 2, 60 20 cf. p. 111 u. 21 ) [*]( 3 orarum II (hor. m2 G) 91 (corr. m2) M\' 6 obiectus n (s eras: (?) B 7 quianta C 8 ego semel et CGP semel et ego V et ego semel N\' ego semel MSB 9 motu C non potest sustenere C (test suste in ras. minoris spatii) 11 quanto magis N\' damnum est G (est 8. N. m2) 15 plaudunt C (a 8. U., au in ras., fort. plodunt scriptum fuit) 16 numquid potior C (potior exp. mt) 20 luminaria GN\'S et (ria eras.) P, cf. p. 110 it. 18 21 firmamento C 25 aedere CP 27 alator (a alt. eras.) CG al.tor P alitor N\' )