Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Qui uindemiam colligit uasa prius quibus uinum infunditur [*]( 61 E ) mundare consueuit, ne sors aliqua uini gratiam decoloret. [*](F ) quid enim prodest ponere uitem ordine, fodere quodannis aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adiungere ulmis et quodam conubio copulare, si tanto labore uina quaesita in uase coacescant? matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos, ne quid pulueris, ne quid purgamentorum oculis eius insidat, quo tuentis hebetetur optutus, neue aliqua caligo nebulosa corporeos uisus [*]( 62 E ) spectantis obducat. nobis in lectione exoriundus est sol, qui ante non fuerit. primum iam diem sine sole transiuimus, secundum sine sole transegimus, tertium sine sole confecimus: quarto die iubet deus fieri luminaria, solem et lunam et stellas. sol incipit. emunda oculos mentis, o homo, animaeque interiores optutus, ne qua festuca peccati aciem tui [*]( 1 Gen. 27, 28 6 cf. Usener Epic. fr. 396 7 cf. Baeda de orth. Gramm. lat. VII 289, 12, Albin. Orthograph. ibid. 309, 34 K. 8 Uerg. Ecl. I 73 9 Uerg. Georg. I 2 ) [*]( 2 uim om. nB (abundantiam 8. u. m2 G); habundantiam post frumenti add. B et olei N\' 3 est est C laus om. M, in mg. m2 S gloria 8. u. ml C potestas M (exp. m2 et 8. scr. perpetuitas) S 4 post amen add. CONTULI M EXPLICIT DIES TERTIUS (haec om. GP). INCIPIT DIES QUARTUS UMB et WM\' (add. DE LUMI- NARIIS) 1:\' (add. DE LUMINARIBUS) EXPLIC DE DIE III. SOI AM- BROSII. INCIPIT EIUSDEM DE DIE IUI. S EXPLICIT LIBER TER- TIUS. INCIPIT QUARTUS Brux. 6 in quibus C (in del. m3) 8 prodeest C (e pr. eras.) P quodannis P et ml CG quotannis C m3 G m2 cet. 11 uasae C (e in ras.) 13 insideat %\'MS insidiat &3f\' intuentis V intuentes N (-is m2 I\') aebetetur CGP euitetur Y 14 corporeus C 15 spectantes CUM\' et (-is m2) G espectantis P eioriundus HB exoriendus Gm2 cet. 19 oculus C (-os corr.) P animique MS 20 interiores GU m2 S interioris GQI ml cet. )
non igitur te tanto splendori solis temere committas oculus est enim mundi, iocunditas diei, caeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae — sed quando hunc uides, auctorem eius considera, quando hunc miraris, lauda ipsius creatorem. si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille iustitiae! si tam uelox iste, [*](C ) ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia, quantus ille, qui ubique semper est et maiestate sua complet omnia! [*]( 21 Secundi sent., cf. Mullach Fragm. phil. graec. I 518 u. 25 sqq., 513 n. 12 22 Bas. 12 AB (50 DE) 25 Malach. 4, 2 27 Psalm. LXXI 19 ) [*](1 aspeetu CP 2 scriptura C 8 ac C (tn ras.) 12 aspectu C 14 proderet 91M\' prodiret 81 \'MSB 15 brucus CP et ml G bruchus G m2 VMSB rnbus UМ\' rebus ?l\'; brucus corruptum, fort. ex arbos (arbus) ortum 20 splendore CG 21 iucunditas M\'M et (ioc. corr.) U\' m1 S m2 22 praestantia C (tan ml in ras. min epaiii) 23 lauda prius ipsius N\' )