Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
uide in paruis quae prouidentia sit dei et, quia [*]( 61 A ) conprehendere non potes, mirare quomodo alia semper florentia reseruarit, alia mutationes habere uoluerit expoliationis et amictus. inter cana niuium, pruinas frigorum uiriditatem suam arua conseruant et cum ipsa tecta sint gelu, partus sui tamen haut exiguam speciem uiriditatis obtexunt. in ipsis quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus uestiuntur, non mediocris distantia est. seruat indumentum suum semper olea uel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant nec ea [*]( B ) quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulchritudini perpetui integritate uestitus uicem muneris obumbrantes. palma autem uirens semper manet foris et diuturnitate, non inmutatione foliorum. nam quae primo germinauerit folia, ea sine ulla substitutionis successione conseruat. imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: statura tua similis facta est palmae. serua uiriditatem pueritiae tuae et illius innocentiae naturalis, quam a primordio [*]( C ) recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum in tempore tuo habeas praeparatum et folium tuum non dixerit. hanc uiriditatem gratiae semper florentis in Christo secuta ecclesia dicit: in umbra eius concupiui et sedi. hanc praerogatiuam doni uirentis acceperunt apostoli, quorum nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra curaret aegrotos; obumbrabant enim infirmitates corporis fides mentis et florentia merita uirtutum. mane ergo plantatus in [*]( D ) [*]( 6 Uerg. Georg. II 376 10 Bas. 109 A (46 B) 115 B (49 B) 18 Cant. 7, 7 20 Psalm. 1 3 23 Cant. 2, 3 25 Act. 5, 15 ) [*]( 5 resemauit N\'B seruauerit V 7 sunt II (sint G m2) B, fort. recte 8 haud G m2 aut G m1 cet. 9 diurnis II 12 diurna n succidanea B Tell. 13 uice G (e ex 6) B 17 ea CPV 23 umbra C 24 acceperunt II (e alt. m2 ex i G) acceperant et N 26 obumbrabant ,cripsi obumbrabat M et (ba exp.) S obumbrant IIB obumbrat N\' infinnitatis C infirmitati N\'MS, fort. recte )
bene admonuit iste uersiculus repetere paene intermissum quia diximus praecepto domini uitem etiam pullulasse, [*]( 62 A ) quam postea post diluuium a N oe plantatam esse cognouimus. sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae et plantauit uitem et bibit de uino eius et obdormiuit. non ergo Noe auctor est uitis, sed plantationis. neque enim nisi eam repperisset ante generatam, plantare potuisset. cultor ergo, non auctor est uitium. deus autem, qui sciret quod uinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, inmodice sumptum ad uitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam [*]( B ) humano arbitrio reseruauit, ut parsimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana condicio. denique et ipse inebriatus est Noe et obdormiuit consopitus a uino. inquit per uinum patuit deformitati, qui per diluuium excreuit ad gloriam. sed dominus et in eo creaturae suae gratiam reseruauit, ut eius fructum nobis conuerteret ad salutem ac per eum nobis [*]( c ) peccatorum remissio proueniret. unde pie Isaac dixit: odor lacob odor agri pleni, id est naturalis odor. quid enim pleno rure suauius, quid uitis odore iucundius, quid fabae flore gratius? unde quamuis ingeniose quis ante nos dixerit: \'non uitem aut ficum patriarcha olebat aut frugem, sed spatiosum spirabat gratiam\', ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipio. quem fraus nulla conposuit, sed ueritas indulgentiae caelestis [*]( D ) [*]( 2 Cant. 7, 8 sq. 3 Cant. 5, 1 7 Gen. 9, 20 sq. 11 Sir. 34, 28 sq. (31, 37 sq.) 17 Gen. 9, 21 21 Gen. 27. 27 25 cf. Philo Quaest. in Gen. IIII 214, de Iacob II 1, 4 ) [*]( 1 ut in in ras. min. spatii C 4 repetere pene C (ere p in ras.) repeti paene P 5 praeceptum C 9 uitis... sed C (sed eras.) 18 sumptus C\' (s alt. 8. u. m3) ad.uitia (i eras.) CG uitia tua N\' 18 deformitate C 19 gratiae C 21 remissio peccatorum N\' 23 iocundius GPV et m2 CilS 27 accipio CGP accipiam cet. )