Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

; Quid enumerem insulas, quas uelut monilia plerumque praetexit, in quibus ii qui se abdicant intemperantiae saecularis resoluuntur fido continentiae proposito eligunt mundo [*]( 42 A ) latere et uitae huius declinare dubios anfractus? mare est ergo secretum temperantiae, exercitium continentiae, grauitatis secessus, portus securitatis, tranquillitas saeculi, huius mundi sobrietas, tum fidelibus uiris atque deuotis incentiuum deuotionis, ut cum undarum leniter adluentium sono certent cantus psallentium, plaudant insulae tranquillo fluctuum [*]( 2 et 6 Secundi sent. (Mullach Fragm. phil. gr. I 518 a, u. 15) 15 Bas. 93 B (39 CD) ) [*]( 1 haut 21\' et (h s. u. m2) GS haud F et M m2 aut M ml cet. 3 diriuatio C m1 GVS deriuatio C m3 PM delibatio N\'B conmeatum C ml GP commeantum G m2 conmeatuum C m3 cet. 6 uoluntatibus C (corr. m3) GP 7 ualetudinis MS et ml CP ualitudinis CP m2 cet. 8 laborantium GVW et (i s. u. m2) 91 (i exp.) S 10 hauritur C (i in rus.) quod C (d 8. u. m3) 12 frigescit C (e ex i m3) 18 terrenS C (4 ex a m3) 14 fecundiat C (a s. ia m3) 16 hii Ctl (i alt. eras.) GPVB hi cet. 18 anfranctus C (u in ras.) anfranctos M\' anfrenatos 21 (corr. anfractos) 19 exercium corr. m3 C m2 P exercitium G (i alt. s. u. m2) 20 mundi huius N 23 plaudent C et (corr. m2) G )

75
sanctorum choro, hymnis sanctorum personent. unde mihi ut omnem pelagi pulchritudinem conprehendam, quam uidit [*]( B ) operator? et quid plura? quid aliud ille concentus undarum nisi quidam concentus est plebis? unde bene mari plerumque comparatur ecclesia, quae primo ingredientis populi agmine totis uestibulis undas uomit, deinde in oratione totius plebis tamquam undis refluentibus stridit, cum responsoriis psalmorum cantus uirorum mulierum uirginum paruulorum consonus undarum fragor resultat. nam illud quid dicam, quod [*]( C ) unda peccatum abluit et sancti spiritus aura salutaris aspirat?

det nobis illa dominus: successuum flamine propero ligno resoluuntur, tuto portu consistere, nequitiae spiritalis grauiora quam ferre possumus temptamenta nescire, fidei ignorare naufragia, habere pacem profundam et, si quando aliquid sit, quod graues nobis saeculi huius reuiuescunt fluctus, euigilantem pro nobis habere gubernatorem dominum Iesum, qui uerbo imperet, tempestatem mitiget, tranquillitatem maris refundat. [*]( D ) cui est honor et gloria laus perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen.