Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
etsi pulchra sit species huius elementi, uel cum surgentibus albescit cumulis ac uerticibus undarum et cautes niuea rorant aspargine uel cum aequore crispanti clementioribus auris etblando serenae tranquillitatis purpurescentem praefert colorem, qui [*](D ) eminus spectantibus frequenter offunditur, quando non uiolentis fluctibus uicina tundit litora, sed uelut pacificis ambit et salutat amplexibus — quam dulcis sonus, quam iocundus fragor, quam grata et consona resultatio —, ego tamen non oculis extimatum creaturae decorem arbitror, sed secundum rationem operationis iudicio operatoris conuenire et congruere definitum.
bonum E igitur mare, primum quia terras necessario suffulcit umore, [*]( 1 Gen. 1. 10 Bas. 92 B (38 D) 2 Bas. 88 D, 89 A (37 C) 3 Gen. 1, 9 (LXX) 21 Bas. 92 B (38 DE) 23 Bas. 92 CD, 93 AB (38 E. 39 AB) ) [*]( 4 apparuit G (p pr. 8. u. m2) SB appareat C aparuit (a pr. s. rt. m2) P2l paruit cet. 8 creatoris C (v s. o m3) 12 ad (d eras.) C 13 ergo JV enim II 16 aspergine C m3 N 17 pnrporescentum G T purporescentem B purporascentem W purpurascentem MS praefret C (m3 praeferet) P (praefert m2) proferunt G (praefert m2) 18 expectantibus II effunditur Illi 19 pacificis C (fi ex fe m3) 20 io- V candus C (us ex os m3) iocundus M iucundus M\' 21 exultatio n extimatum C ml GPV aestimatum Cm3 P (corr. m1) cet. 24 umore U\'MS humore cet. )