Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Discedente aqua conueniebat ut species terrae daretur et [*]( E ) gratia, ut inuisibilis et inconposita desineret esse. nam plerique etiam hoc dicunt esse inuisibile quod speciem non habet et ideo accipiunt terram inuisibilem fuisse, non quia uideri non [*]( 1 Bas. 93 B (39 D) 4 Bas. 93 C (39 D) 11 Bas. 93 C (89 E) 16 Matth. 8, 26 Luc. 8, 24 ) [*]( 1 choro C (ro ex ri) choro. V ymnis CGPS 5 ingredientis MS et m2 GB ingredientes C m3 ingrediens ml CGB cet. 7 stridet MS et m2 UM\' 11 nobis Diu. (n ex u) uobis eet. dominus illa VN successum GV successQ* 81 flamine scripsi flamina MS flumina cet. propero scripsi properi C ml prospero C m3 V et (ro ex ra) B prosperum GPAM1 prosperorum WMS 12 totum C ml (tuto m3) toto G (corr. m2) M\' portum (m exp. m3) CP 13 ferre non possumus II, fort. nos possumus 16 gubernatorg C (torê in ras. minoris spatii) 18 et pr. om. %M\'SB 19 et om. 81 \'MS in om. 81M\', per B 20 discindente C (corr. m3) 21 gratiam C (m eras.) desineret C (de m3 ex dis, ut uidetur) 23 uideri C (ri ex re) )
audiamus uerba ueritatis, quorum series salus est audientum. prima enim illa uox dei singulis creaturis inpertita gignendis lex naturae est, quae terris in omne aeuum remansit, futurae successionis datura praescriptum, quemadmodum uel generandi uel fructificandi in reliquum usus adolesceret. prima itaque germinatio est, quando nascentia uidentur erumpere, deinde [*]( 43 A ) cum eruperit et profecerit germen, fit herba; herba quoque ubi paululum processerit, fit faenum. quam utilis, quam uehemens uox: germinet terra herbam faeni, hoc est ipsa per se germinet terra, nullum alterius quaerat auxilium, non cuiusquam indigeat ministerio.