Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

huc autem progressi sumus, quia scriptura ait quod deus uocauentuocauerit terram aridam, hoc est quia quod principale eius est nuncupauit proprietate naturae. naturalis enim proprietas [*]( F ) siccitas est raptura; haec ei praerogatiua seruata est. principalis ergo siccitas. subest etiam ut sit frigida, sed non praeferuntur secunda primis. ut autem umida sit, aquarum id adfinitate sortitur. ergo illud suum, istud alienum: suum, quod arida, alienum, quod umida. auctor itaque naturae quod primo donauit hoc tenuit, quia istud ex natura, illud ex causa. ex principalibus igitur, non ex accidentibus terrae debuit proprietas definiri, ut secundum praerogatiuam qualitatis eius informaretur nostra cognitio. [*]( 14 Gen. 1, 10 20 Bas. 92 A (38 BC) ) [*]( 1 aridae et frigidae lIIS arida et frigide (e alt. m3 in ras.) C aride (om. et frigidae) V arida (arida* (?) et frigida cet. aequalitatis C (ae eras.) PU\'M\'B aequalitate G (-te ex tis m2) et m2 21 (-ti ml) 3 umidus U\'M humidus cet. aqua C (a pr. 8. u., & ex a m3) 4 rigoris CGPMS amoris N\' humoris cet. 5 umido %\'M\'M humido cet. 6 natura C 7 elementium C (i eras.) 8 umore U\'M humore cet. calore C (a ex 0 m2) 11 horum II 12 CTOIXIA nMSB CTOIXA cet. 16 est om. N\'B 17 t\'errae G m2 P 19 umida 9FM humida cet. id om. N 20 istud G m2 N sicud C sicut G ml PV 21 umida U\'M\' humida cet. auctor itaque MS auctoritatequae CM\' auctoritateque GPVU auctoritasque U\' auctor ita$eque B 24 definire C (corr. m3) )

73

Et uidit deus quia bonum.

non praeterimus quia aliqui [*]( 41AB ) nec in Hebraeo putant esse nec in ceteris interpretationibus quia congregata est aqua in collectiones suas et apparuit arida. et uocauit deus aridam terram et collectiones aquarum uocauit maria. cum enim dixerit deus quia factum est sic, satis esse putant uocem operatoris ad celebratae operationis indicium. sed quia in aliis quoque creaturis habet et definitionem praeceptionis et repetitum operationis uel indicium uel effectum, ideo nos non putamus absurdum id quod perhibetur additum, etiamsi [*]( c ) ceteris interpretibus uel ueritas doceatur subpetere uel auctoritas; multa enim non otiose a septuaginta uiris Hebraicae lectioni addita et adiuncta comperimus. uidit ergo deus quia bonum mare.