Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

\'Sed, ut uidetur, quoniam de mari loquebar, aliquantum [*]( F ) exundauimus: ad propositum reuertamur et consideremus quid sit quod ait dominus: congregetur aqua in unam congregationem et appareat arida et non dixit (terra). quod praeclare positum quis non aduertat? terra enim potest et luto esse permixta, aquis madida, cuius species superfusis [*]( 4 Bas. 85 B (86 A) 8 Bas. 85 D, 88 A (86 CD) 21 Bas. 88 C (87 A) ) [*]( 4 uerrere N\'MS 5 poat inausum add. ditum C (ortum ut uidetur ex t ditum) intentatum C intemp??tatum (es exp. m2) G 6 brittanias GN\' britannias FN et ml M (brittannias m2) frementi G m2 N 7 pabulis II 8 colligat C (i ex e) 9 tyberiadi IIB lacuique (om. qui) 0 10 portubusque MS partibusque cet. 11 augusti m2 ex agusti GP agusti CU\' 13 misceantur N\'MS lairus CP et (corr. m2) G benacus MS et m2 CG buenagus C ml uenacus Gml cet. 19 uideatur N\' loquebar C (e ex i m3) loquebamur N\'B aiiquantulfl il\' (ld ex m m2) 20 consideremus C (e alt. ex i m2) 21 una congregatione SCM\' congregationem unam V 22 dixerit N )

71
aquis non appareat. arida autem non solum ad genus, sed etiam ad speciem terrarum refertur, ut sit utilis sicca habilis [*]( 40 A ) et apta culturis. simul prospectum est, ne uideatur sole magis quam dei praecepto esse siccata, quia arida facta est, antequam sol crearetur. unde et Dauid discernens mare et terram ait de domino deo: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus eius fundauerunt. arida enim expressio naturae est, terra appellatio quaedam simplex negotii, quae in se habeat proprietatem. sicut enim animal generis significatio est, cui inest proprium aliquid et excellens, [*]( B ) rationabile autem proprium est hominis, ita et terra potest communiter dici uel scatens aquis uel deserta et inuia et sine aqua. ergo et illi quae scatet aquis inest ut habeat ariditatem; remota enim aqua incipit esse arida, sicut habeahabes scriptum: posuit flumina in deserto et exitus aquarum in sitim, hoc est: de terra aquosa aridam fecit.

habet ergo terra propriam qualitatem suam, sicut et singula elementa habent; nam et aer umidam qualitatem et aqua [*]( C ) frigidam et ignis calidam. et hoc est principale proprium elementis singulis, quod ratione colligimus. conprehendere autem sensibiliter et corporaliter si quiescentibus, uelut conexa et composita repperimus, ut sit terra arida et frigida, aqua frigida et umida, aer calidus et umidus, ignis calidus et siccus. et sic sibi per has iugales qualitates singula miscentur elementa. [*]( 6 Psalm. LXXXXnil 5 7 Baa. 89 A (37 CD) 15 Psalm. CVI 33 17 Bas. 89 B-D, 92 A (37 E, 38 A-C) ) [*]( h 1 arida C (i in raa. m3) 2 siccabilis C (h m3) siccabilis G (m2 flicca abilis) PVB S cultoribus C cultoris G (corr. m2) P 7 aridft <7 (4 ex a mJ) 9 que C m3 qug G m2 qui CG ml 14 ariditatS C (ê ex e m3) 15 desertum G mii YB 18 nmidam G ml CP humidam tt\' (h eatp.) G m2 cet. 19 principale et C (et 8. u. m2) 20 collegimus C (corr. m2) 21 conexe om. et II (conexe*, teras. C) 23 nmida GWM\' hnmida 21 (h 8. w. m2, cet. umidus$1 \'M humidus 91 (h 8. u. m2) cet. )

72
nam terra cum sit aridae et frigidae qualitatis, conectitur aquae per cognationem qualitatis frigidae et per aquam aeri, [*]( D ) quia umidus est aer. ergo aqua tamquam brachiis quibusdam duobus frigoris et umoris altero terram altero aerem uidetur amplecti, frigido terram, aerem umido. aer quoque medius inter duo conpugnantia per naturam, hoc est inter aquam et ignem utrumque illud elementum conciliat sibi, quia et aquis umore et igni calore coniungitur. ignis quoque cum sit calidus et siccus natura, calore aeri adnectitur, siccitate autem [*]( E ) m communionem terrae ac societatem refunditur, atque ita sibi per hunc circuitum et chorum quendam concordiae societatisque conueniunt. unde et graece στοιχεία dicuntur quae latine elementa dicimus, quod sibi conueniant et concinant.