Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

primum [*]( B ) quia potuit creator omnium et ipsarum terrarum spatia diffundere, quod aliqui ante nos confirmantes propria posuerunt sententia. ego quid facere potuerit non praetermitto: quid fecerit, quod aperte scripturarum auctoritate non didici, quasi secretum praetereo, ne forte etiam hinc alias sibi quaestiones requirant. adsero tamen secundum scripturas quia potuit locorum humilia et camporum aperta diffundere, sicut ipse ait: ego ante te ambulabo et montes planos [*]( C ) [*]( 1 Psalm. LXXXVIII 12 sq. 4 Iob 38, 8 13 Gen. 7, 20 27 Esai. 45, 2 ) [*]( 3 tu fundasti om. II 7 aquae diffusae C diffusae aquae (atque G) GPVMSB diffusa quae 91M\' diffusa eaque M\' 9 effusa M congregatione IIWB (ne del. GB) congregationem UM\' 11 erunt C (corr. m3) 13 diluuium m3 C m2 CN diluui (diluuii S) et MS diluuii Caw. ml cet. 15 dubitari GPVWS et m2 B dubitare B ml cet. 21 diffundere C (e pr. ex i m3) 22 et p. 70, 1 facere C (e pr. ex i m3) 23 auctoritatem (m del.) CP dedici C (corr. m3) 24 praeterio C (corr. m3) )

70
faciam. potuit etiam ipsa aquarum uis profundiora ea facere quae insederat tanto fluctuum motu tantoque aestu concitatioris elementi, qui cotidie ima pelagi torquere et harenas uertere soleat de profundo. quis deinde sciat in quantum se illud magnum et inausum nauigantibus atque intemptatum nautis fundat mare, quod Brittannias frequenti includit aequore atque in ulteriora et ipsis fabulis inaccessa secreta se porrigit. quis deinde non colligat quantum Lucrino et Auerno in Italia, [*]( D ) Tiberiadi quoque in Palaestina et ei lacui, qui inter Palaestinam et Aegyptum Arabiae deserta praetendit, portibusque diuersis Augusti atque Traiani ceterisque per uniuersum orbem infusum addiderit mare? sed sunt etiam non confusi lacus et

stagna, quae non miscentur fluctibus, ut Larius et Benacus, Albanus quoque aliique plures: quomodo una congregatio aquarum? sed quemadmodum dicitur quia fecit deus duo [*]( E ) luminaria, id est solem et lunam, cum sint utique et stellarum lumina, ita et una congregatio dicitur, cum sint plurimae; neque enim adnumerantur quae non conferuntur.