Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
colligatur inquit aqua in collectionem unam. una aquarum iugisque et continua congregatio est, sed diuersi sinus maris, ut quidam de scriptoribus forensibus ait. namque Pontus maris nostri sinus amplissimus meritoque in diuersis locis diuersa sunt nomina, quia uocabula aquis ex regionum uocabulis adhaeserunt, una autem [*]( D ) congregatio aquarum, eo quod iugis unda atque continua ab indico mari usque ad Gaditani oram litoris et inde in mare rubrum extremum circumfuso orbem terrarum includit oceano; interius quoque Tyrreno Hadrias, Hadriae cetera maria miscentur nominibus distincta, non fluctibus. unde pulchre habes quia deus congregationes aquarum uocauit maria. ita et una est generalis collectio, quae dicitur mare, et multae collectiones, quae maria pro regionibus nuncupantur. sicut enim multae [*]( E ) terrae ut Africa Hispania Thracia Macedonia praecanent Aegyptus Gallia atque Italia pro regionum appellantur uocabulis et una est terra, ita multa dicuntur pro locorum appellationibus [*]( 3 Bas. 88 AB (36 E 37 A) 10 Cic. Tim.. cf. Plat. Tim. p. 24 sq. 13 Bas. 85 BC (35 E 36 AB) 19 Gen. 1, 10 ) [*]( 4 hadriaticum N (h exp. %MB) adriaticum II pontium (8. 1\' ponticum) Brux. 5 ellespontum liMB hellespontum cet. atlanticum P m2 in mg. et (at in ras.) M athianticum Crnl PM\' athlianticum V athlanticum Cm3 cet. 18 regione P et (corr. m3) C (tn2) G lo mare C gaditani oram (horam G m2 [in quo gadithani] MS) G vi2 N\'MS gadethanorum C (gadith. m3) P et m1 G gaditanorum B litora m2 CP 16 extremum circumfuso scripsi extremo circumfusa Brux. extremo circumfusum m2 GWL extrema circumfuso G% m1 cet. orbem VN\' et m2 GP orbe cet. 17 adrias adriae II 22 hispania (hi 8. u.) m3 (\' m2 GP tracia CN\'B tratia GPV machedonia CViiM\'B )
Nunc quia de una collectione diximus, illud occurrit, utrum, [*]( F ) cum per omnem fere terram et super terram fuerint aquae diffusae per uallestria agrorum, concaua montium planitiemque camporum, modo aequoris fusa congregatio una potuerit omnes illas aquas recipere atque exinanire terras, quae ante fuso per uniuersum flumine stagnabantur. praecanent si ita operta erant omnia — non enim diceret \'uisa est terra\\ nisi retectam uellet [*]( 39 A ) locis omnibus demonstrare —, si diluuium Noe tempore abscondit et montes, quando aquarum iam et super caelos et infra firmamentum fuerat facta discretio: quanto magis dubitaiidubitari non potest etiam montium uertices illa superfusione latuisse ? quo igitur illa omnis aquarum redundantia deriuata est? quae receptacula eam tam continua atque conexa absorbere potuerunt? de quo multus nobis potest sermo subpetere.