Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

ceterum nisi uis statuti caelestis inhiberet, quid obstaret quin per plana Aegypti, quae maxime humilioribus iacens uallibus campestris adseritur, mare rubrum Aegyptio pelago misceretur ? denique docent hoc qui uoluerunt haec duo sibi maria conectere atque in se transfundere, Sesostris Aegyptius, qui antiquior fuit, et Darius Medus, qui maioris contuitu potentiae in effectum uoluit adducere quod ab indigena fuerat ante temptatum. quae res indicio est quod [*]( F ) superius est mare Indicum, in quo mare rubrum, quam aequor Aegyptium, quod inferius alluit. et fortasse ne latius se mare effunderet de superioribus ad inferiora praecipitans, ideo molimina sua rex uterque reuocauit.

Quaero nunc cum dixerit: colligatur aqua in [*]( 38 A ) congregationem unam, quomodo diffusas per lacus paludes stagna [*]( B ) 25 aquas et superfusas uallibus et campis omnibusque planioribus [*]( 1 Bas. 84 AB (35 B) 3 Uerg. Aen. I 105 5 Hier. 5, 22 10 Uerg. Aen. I 161 11 Bas. 84 C (85 C) 23 Gen. 1, 9 Baa. 84 D, 85 A (35 DE) ) [*]( 1 conterentur C (en ex corr. m3) conteretur V ipse (corr. m3) C (corr. m2) P 3 praeruptis C (v s, i tn3) insurgant G m2 UM\'B 4 repaculis C et (corr. m2) GP 8 sabulonis G m2 puluerem (m del.) CGP 12 inhiberet (t add. m2) CP (t in ras. m2) G 14 misceri*«r C m1 (misceretur m3) uoluerint II (-runt Pm2) 19 aequore C et (e exp.) P 20 alluit G m2 adluit N\'MS affluit G m1 cet. 23 congregatione Tina II (congregationem unam G m2) collectione una N\' collectionem undm AfSB 24 diffusa CGP 25 superfusas C (s ult. eras.) ) [*]( 5* )

68
locis currentes fontibus atque fluminibus una potuerit recipere collectio, aut quomodo una collectio, cum hodieque diuersa sint maria? nam et oceanum mare dicimus et T)Trrenum et Hadriaticum et Indicum et Aegyptium et Pontum et Propontidem et Ellespontum et Euxinum Aegaeum Ionicum Atlanticum; plerique etiam Creticum et septentrionale Caspium [*]( c ) adpellant mare. unde consideremus scripturae uerba, quae librato sunt trutinata examine.