Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed reuertamur ad propositum. fiat firmamentum inter [*]( F ) medium aquae. non moueat, sicut iam dixi, quia supra [*](30 A ) caelum ait, hic dicit firmamentum, quoniam et Dauid ait: caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiat firmamentum, hoc est: mundi opus, cum uidetur, suum laudat auctorem; inuisibilis enim maiestas eius per ea quae uidentur agnoscitur. et uidetur mihi nomen caelorum commune esse, quia plurimos caelos scriptura testificatur, nomen autem esse speciale firmamentum, siquidem et hic ita habet: et uocauit firmamentum caelum, ut uideatur [*]( B ) supra generaliter dixisse in principio caelum factum, ut omnem caelestis creaturae fabricam conprehenderet, hic autem specialem firmamenti huius exterioris soliditatem, quod dicitur caeli firmamentum, sicut legimus in hymno prophetico: benedictus es in firmamento caeli. nam caelum, quod οὺρανός graece dicitur, latine, quia inpressa stellarum lumina uelut signa habeat, tamquam caelatum appellatur, sicut argentum, quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus, οὐρανός autem[*]( C ) inminutionem too opaasat dicitur, quod uidetur. zpo; ἀντιδιαστολήν [*]( 11 Psalm. XVIII 2 17 Gen. 1, 8 Bas. 72 B (30 A) 21 Dan. 3, 56 22 Isid. de nat. rer. 12, 2 23 cf. Eeifferscheid Suet. rel. Add. p. XVIII 25 Bas. 72 B (30 B) ) [*](llort. isti 2 absumitur II (absumantur G m2) S 3 consumit II (t eras. (?) 4 diiudicatione (di ex de) CGP dieiudicatione V 11 ait II dicit N 17 habetur MSB uocauit deus Gm2 NB 21 ymno CS 22 et 25 OTpANOC libri 26 anOTOyOpaCOal M AITOTOTPACeAI CGP AITOTOTP ACeAI 91; maior carruptela in cet. uidetur N\' diuiditurll uideatur cet. at. IIPOTaNTIAlACTOAHN M in mg. m2 TPOTANTA- DIACTOANEN CGP et similia fere cet. )

55
igitur terrae, quae obscurior est, copav6? nuncupatur, quia lucidus est, tamquam uisibilis. unde puto et illud dictum uolatilia caeli semper uident faciem patris mei, qui in caelis est et uolatilia circa firmamentum caeli, eo quod potestates, quae sunt in illo uisibili loco, spectent haec omnia et subiecta suis habeant conspectibus.

denique clausum caelum dictum est temporibus Heliae, quando in Achab etlezabel [*]( D ) perfidia regnabat, cum populus regali sacrilegio deseruiret, eo quod nemo ad caelum oculos erigebat, nemo eius auctorem uenerabatur, sed ligna et lapides adorabant. unde hoc colligimus? quia et in maledictionibus populi Istrahel dixit deus: erit tibi caelum super caput tuum aereum et terra tua ferrea, quando pretium perfidiae luens populus Iudaeorum intemperie caeli et terrae infecunditate multatur; de caelo enim causa fertilitatis. denique et Moyses id benedictionibus tribui Ioseph a finibus [*]( E ) caeli et rore abyssi fontium deorsum et secundum horam a solis cursu et a conuenientibus mensibus et a uertice montium et collium aeternorum dedit, eo quod moderatione caelesti terrarum fecunditas nutriatur. ferreum ergo caelum, quod nullum exundat umorem, quando nullus nubibus imber rumpitur. est etiam ferreum caelum subobscurus aer pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore [*]( F ) frigoris stringitur terra. tunc ueluti super caput nostrum [*]( 3 Psalm. VIII 9 Matth. 18. 10 4 Gen. 1, 20 6 Reg. III 17, 1 11 Deut. 28, 23 15 Deut. 33, 13-15 Bas. 72 BC (30 BC) 21 Bas. 73 AB (30 C) ) [*]( 1 uranos CGll OTPANOC cet. nuncupatur C (u alt. in ras.) noncupatur G 5 inuiBibiles G (e ex i m2) expectent II (spectent m2 G) 6 clusum GVM\'S clausum (a s. u. m2) UU\'M 7 hachab C et (h exp.) P zezabel UWM\' gezabel B iezabel 91 (i ex z) 9 caelum MS caelos cet. 15 id (ad P) benedictionibus II in benedictionibus P m2 benedictiones N tribuit II 16 rore et abyssis Cant. 17 cursum C et (m exp.) G a pr. 8. U. m2 G, om. PV 20 caelum est G (est 8. u. m2); est ergo Cant. exundat n eiudat M eisudat G m2 cet. umorem M humorem cet. nullus MS nullis 81\' (is ex us) cet. 21 m uerbi caelum et subobscurus aer in ras. C 22 culore C (u in ras.) 23 capud CV et ml G capud nostrum (ca extra u. et cetera in ras. minoris spatii) C )

56
umor suspensus uidetur et per momenta inminere. plerumque etiam glacialibus uentorum flatibus rigentes aquae solidantur in niuem et rupto aere nix funditur. neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore. ideo et firmamentum dicitur, quod non sit inualidum nec remissum. unde et de[*]( 31 A ) tonitribus, quae concepto intra sinum nubium spiritu, cum se uehementer erupturus inliserit, magno concrepant sonitu, ait scriptura: firmans tonitru. a firmitate ergo firmamentum est nuncupatum uel quod diuina uirtute firmatum sit, sicut et scriptura nos docet dicens: laudate eum in firmamento uirtutis eius.