Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

nec praeterit rettulisse aliquos caelos caelorum ad lntellegibilesintellegibiles uirtutes, firmamentum ad [*]( B ) operatonas. et ideo laudare caelos uel enarrare gloriam dei, annuntiare firmamentum, sed non quasi spiritalia, sed quasi opera mundi enarrant, quemadmodum supra diximus. alii quoque purificatorias uirtutes interpretati sunt aquas, quae super caelos sunt. accipimus haec quasi ad tractatus decorem, nobis tamen non alienum uidetur atque absurdum, si aquas ueras propter illam causam quam diximus intellegamus. nam et ros et gelus [*]( C ) et frigus et aestus secundum hymnum propheticum benedicunt dominum, benedicit et terra, < benedicunt et stellae>: et stellas non ad intellegibiles naturas referimus, sed ad ueritatem. laudant etiam dracones dominum, quia natura eorum et species, cum uidetur, non minimum uel decoris offundit uel inesse rationis ostendit. [*]( 1 Isid. de nat. rer. 29, 1 8 Amos. 4, 13 10 Psalm. CL 1 11 Bas. 73 CD, 76 A (31 BC) 19 Dan. 3, 63-68 Bas. 76 BC (31 C) 23 Psalm. CXXXXYIH 7 25 Matth. 10, 16 ) [*]( 1 umor M humor U\' (h 8. u. m2) cet. 6 quae et C 7 eliserit G m2 N\'B Isid. concrepat II sonitum C et (m eras.) GP post sonitu ea quae apud Isidorum leguntur et in morem exilientium de stabulis quadrigarum sonus fragoris eius ad aures nostras emittitur interddisse statuit Areualus; sed Isidori haec sunt desumpta ex Uerg. Georg. I 512, cf. Ex. V11, 34 8 tonitrua a firmitate CP (hi m2) cet. 10 et CP om. cet. 11 retulisse libri 12 caelum oaelorum CP V 14 quasi spiritalia sed om. C 19 et ros om. II (add. m2 G) gelus G (a eras.) gelu N 21 benedicunt ct stellae addidi et stellas II (et stelle sed G m2) et illas N\' et illa cet. )

57

Et uidit deus quia bonum est. facit filius quod uult pater, [*]( D ) laudat pater quod facit filius. nihil in illo naturae degeneris inuenitur, cuius opus a paterna non degenerat uoluntate. uidit utique: non oculis corporalibus intendit, sed definiuit plenitudini gratiae conuenire, ut mihi eius iudicium [*]( E ) cognosceretur; nos enim solemus etiam de iis quae diuina sunt disputare. et quid mirum, si de opere retractare possint qui de ipsius operatoris generatione faciunt quaestiones? ipsum in iudicium uocant, ipsum inaequalem atque degenerem adserere conantur. ideo legis et \'diiit deus\' et \'fecit deus\': eodem pater et filius maiestatis honorantur nomine. et uidit deus quia bonum. dixit tamquam omnia quae pater uellet [*]( F ) scienti et uidit tamquam omnia quae filius faceret scientia tenens et efficiens operatione consorti. uidit quia bonum.