Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Noli igitur incredibilem opinari aquarum multitudinem, sed respice ad uim caloris et incredulus non eris. multum est quod ignis absorbet quod uel ex illo nobis debet esse manifestum, cum medici uasa quaedam angusta ore, planiora desuper, intus concaua, leui lucernae concepto lumine adfigunt corpori, quemadmodum calor ille omnem in se rapiat umorem? [*]( 29 A ) quis igitur dubitet quod ignitus aether et magno feruens uapore inflammaret atque exureret omnia, nisi lege quadam sui cohiberetur auctoris, ut nec flumina nec lacus nec ipsa maria uim eius possent restinguere ? et ideo desuper aqua inpetu quodam descendens in tantos plerumque imbres [*]( 10 Esai. 44, 27 17 Bas. 69 A (29 A) 19 Isid. de nat. rer. 83, 1 . ) [*]( 1 decertant N\'B et m2 GS 2 fasis llJIB fassis S eusis N\' euxis G m2 causas eis C et (corr. m2) G caucas_,eis P 3 euxenum CP et (corr. m2) G, fort. recte praecipitans a 7 pu«luerem C (uer 8. u. m3) puluerem (m2 ex pulem) GP 8 agriculae C agrigulae (corr. m2) P laborem C labore G (e ex 5) consumto CP et (corr. m2) G 9 subsidium C (i alt. ex u) 10 quidem C (e ex a) 14 crebro C (ro in ras. unius litt.) 19 planiora C m3 pleniora C ml cet. 20 adfingunt C (n eras.) G et P (n exp.) 23 exuriret (corr. m3) C (corr. m2) GP )

53
rumpitur, ut flumina < ac > lacus repente repleantur, ipsa maria exundent. unde frequenter et solem uidemus madidum atque rorantem.

in quo euidens dat indicium, quod elementum sibi [*]( B ) aquarum ad temperiem sui sumpserit. tantum autem inest illis inpugnandae ueritatis studium, ut solem ipsum negent calidae naturae esse, eo quod albus sit et non rubicundus aut rutilus in speciem ignis. et ideo aiunt quod nec ignitus natura sit et si quid habet caloris, ferunt ex nimio motu conuersionis accidere. quod ideo dicendum putant, ut nihil uideatur umoris consumere, quia [*]( C ) calorem, quo umor uel minuitur uel plerumque exhauritur, non habet naturalem. sed nihil agunt, cum ista componunt, quia nihil interest utrum ex natura calorem quis habeat an ex passione aliquaue ex causa, quia ignis omnis consumptor umoris est uel huiusmodi materiae, quam flamma consueuit exurere. nam siue ex lignis hautquaquam semiustulatis, sed inter se inflexerit ignis excussus excipiatur foliis, etiam flamma adolet, ac si [*]( D ) de igne accendas facem, siue de flammae lumine lumen accendas, eadem species et natura est luminis, ac si illud non naturalis ignis adoleuerit, sed accidens causa generauerit. uel hinc saltem contemplentur solis calorem, quod diuersa ei deus constituit cursus sui loca et tempora, ne, si semper in isdem moraretur locis, cottidiano ea uapore exureret. mare [*]( 2 cf. Reifferacheid Suet. rel. p. 442 sq. Isid. de nat. rer. 15, 2 4 Baa. 69 B (29 C) Isid. de nat. rer. 15, 1 15 Bas. 69 C (29 D) 16 Uerg. Aen. I 174 sq. 20 Isid. de nat. rer. 17, 3 22 iBid. de nat. rer. 42 Bas. 72 A (29 E 30 A) ) [*]( 1 ac addidi et Brux. lacos C et (corr. ml) GP 3 elementum Uind. elimentum Isid. alimentum cet. 4 sumserit CG et (corr. m2) P 6 et non scripsi et II non N Isid., ὰλλ\' οὺχί Bas. 69 B 7 specie II 8 eximio (corr. mS) C (corr. m2) GP accidere G (i ex e m2) 9 umoris U\'S humoris cet. 10 umor WMS humor cet. exhauritur 91 exauritur cet. exuritur Isid. 11 proponunt Isid. 13 aliquaue scrtpst aliqua atque libri; uel ex aliqua Isid. humoris W (h 8. u.) cet. 15 hautquaquam (h m2 8. fl.) 21MS haudquaquam Pm2 VB autquaquam CWM4 et ml PU aut quadam G (aut quibusdam m2) semiustilatis M semiustillatis 91 (corr. ml) M\' semiustellatis U\' 20 calorg (g ex e m3) C 22 isdem Atr. Brux. hisdem cet. loca C )

54
ipsum ideo ferunt ipsi salsam atque amaram aquam habere, Quod ea quae fluuiis in freta influat calore absumatur, [*]( E ) tantumque uapore diurno consumi quantum cottidie ex diuersis fluuiorum cursibus inuehatur. quod ex solis quadam diiudicatione fieri perhibetur, qui quod purum ac leue est sibi rapit, quod graue atque terrenum relinquit, ex quo remanet salsum illud atque aridum, quod sine usu et suauitate potandi sit.