De aliis haec colligite, de his quae uidentur oculis hominum, quomodo ad Iudaeorum transitum, si rationem quaeris, [*]( B ) se unda diuiserit. non solet hoc esse naturae, ut aqua se discernat ab aqua et in profundo interfusiones aquarum terrae medio separentur. gelauerunt inquit fluctus et firmamenti specie cursum suum insolito fine frenarunt. nonne potuit etiam aliter Hebraeum populum liberare ? sed tibi uoluit ostendere, ut eo spectaculo etiam illa quae non uidisti aestimares esse credenda. Iordanes quoque reflexo amne in suum fontem uertit. haerere aquam, cum labitur, inusitatum, redire [*]( c ) in superiora sine ullo repagulo inpossibile habetur: sed quid inpossibile ei qui dedit posse infirmis, ut infirmus dicat: omnia possum in eo qui me confortat. dicant certe quemadmodum aer cogatur in nubem, utrum pluuia nubibus generetur an sinu nubium colligatur. uidemus plerumque [*]( 2 Eccl. 7, 24 (25) 13 Exod. 15, 8 17 Paalrn. CXIII 3 21 Philipp. 4, 13 Bas. 64 BC (27 AB) 22 Uerg. Aen. V 20 ) [*]( 1 natura G m2 B 2 eius exp. G, eras. P, om. MS 3 sed II iste N 4 id est n id est dicit N 8 tanta C 9 collegite (corr. mf) CG et ml P collige P m2 N (college M\' et corr. ml 91) qui C et (quę 8. qui) B uidentur IIB uiderunt cet. oculis 31 (a eras.) oculi 9VMS 11 diuiserit (di ex de) C 16 aestimare C et (-es m2) G 17 iordanes C et ml GPYMS iordanis m2 GPVMS eet. suo fonte C (fronte, r eras.) P et (corr. m2) G 18 uertit C reuertit PVM\'S et ml G% et (t alt. add. m2) M reuertitur WB et m2 GSt inusitatum G m2 B us (eras. et 8. & W) ita 91M\' ut ita W usitatum cet., fort. fi usitatum rursum (sursum, s pr. ex r 91) redire N\' 20 post posse add. quibus uoluit dedit posse N infirmis II infirmitatibus N 21 deo II confirmat N dicat II 23 sinus CG V einos P (sinn m2) sinu B (u in ras.) ) [*]( XXXII. Ambr. part 1, fasc 1. ) [*]( 4 )
50
exire nubes de montibus. quaero utrum de terris ascendat aqua an ea quae super caelos est largo imbre descendat. si ascendit, utique contra naturam est, ut ascendat in superiora
[*]( D ) quae grauior est et portetur aere, cum aer subtilior sit. aut si conciti orbis totius motu rapitur aqua, sicut imo orbe rapitur ita summo orbe diffunditur. si fundi, ut uolunt, non desinit, utique non desinit rapi, quia si axis caeli semper mouetur, et aqua semper hauritur. si descendit, manet ergo iugiter supra caelos, quae habet unde descendat. deinde quid obstat, si confiteantur quia aqua super caelos suspensa sit? nam quo uerbo dicunt terram in medio esse suspensam et
[*]( E ) immobilem manere, cum utique grauior sit quam aqua? ea ratione possunt dicere non praecipitari aquam orbis illius caelestis conuersione, quae super caelos est. sicut enim terra <in> inani suspenditur uel pondere librato undique immobilis perseuerat, ita et aqua aut grauioribus aut aequis cum terra ponderibus examinatur. ideoque non facile superfunditur mare terris, nisi cum iubetur exire.
deinde cum ipsi dicant uolui orbem [*](F ) caeli stellis ardentibus refulgentem, nonne diuina prouidentia necessario prospexit, ut intra orbem caeli et supra orbem redundaret aqua, quae illa feruentis axis incendia temperaret? propterea quia exundat ignis et feruet, etiam aqua exundauit in terris, ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret et tenera rerum exordia insolitus uapor laederet. quanti fontes fluuii lacus inrigant terras, quia eas internus quidam ignis uaporat! unde [*]( 28 A ) enim aut arbores germinarent aut frumenta uel sata prorumperent uel orta coquerentur, nisi ea interior quoque ignis [*]( 15 Ouid. Met. I 12 sq. 18 Bas. 64 CD (27 BC) Isid. de nat. rer. 14, 2 20 Isid. de nat. rer. 12, 4 23 Uerg. Ecl. VI 33 sq. ) [*]( 5 orbis totius orbis II, fort. totius orbis scribendwn 7 utique non desinit in ras. ml C 8 auritur II (corr. m2 G) discendit C et (corr.) G discendet (corr. descendit) P ergo eras. C 9 super G discindat C descendat (e pr. ex i) G 10 supra N 15 in addidi inani MS inanis cet. 18 ipse (corr. m3) C (corr. m2) GP 24 lacos C et (corr. ml) GP 27 conquererentur C (n et re pr. eras.) G (n pr. eras.) P (i s. e pr.) quoquerentur B )
51
animaret? qui etiam de saxis frequenter exeutiturexcutitur et de ipso saepe, dum caeditur, ligno exilit. ergo sicut necessaria ignis creatura, ut ordinata et disposita permaneant caelique clementia temperet aquarum rigorem, ita etiam aquarum redundantia non superfiuasuperflua, ne alterum altero consumeretur, quia nisi
[*]( B ) conueniens utriusque mensura sit, sicut ignis aquam exsiccat ita et aqua restinguit ignem. ideoque pondere et mensura examinauit uninersauniuersa; numerata enim sunt ei et stilicidia pluuiarum, sicut in libro Iob legimus. sciens uel rerum facilem defectum fore uel solutionem uniuersitatis, si alterum exsuperaretur altero, ita utriusque temperauit dispendia, ut neque plus ignis exquoqueret neque exuberaret aqua quam inminutio fieret utriusque moderata, quae et superfluum
[*]( C ) detraheret et necessarium reseruaret. itaque cum tanta de terris erumpant maximorum fluenta amnium, Nilus effuso Aegyptum stagnans flumine, Danubius de occidentalibus partibus barbarum atque Romanorum intersecans populos, donec ponto ipse condatur, Renus de iugo Alpium usque in oceani profunda cursus suos dirigens, Romani memorandus aduersus feras gentes murus imperii, Padus
[*]( D ) maritimorum commeatuum Italicis subsidiis fidus inuector: Rodanus rapido concitus cursu Tyrreni aequoris freta scindit, in quo non mediocre fertur nauigantum periculum, dum inter
[*]( 1 Uerg. Aen. I 174 (?) 7 Bas. 65 A (27 CD) 9 Iob 36, 27 14 Bas. 65 CD, 68 A (27 E 28 AB) ) [*]( 3 permaneant CGP permaneat cet. 7 restinguit C (g ex q) restinquit G (in in ras., g s. q m2) extinguit V estinguit S (x m2 8. s) ideoqui II 9 stilicidia C (ti in raa.) stillicidia cet. 11 ab altero 2TB 12 exquoqueret ΠUM\'B et (et ex it) G eicoqueret cet. exsuperaret G m2 et (b ex p) B 13 fieret C (f in ras.) 16 instagnans 11 17 barbarum CGP barbarorum Gm2 eet. romanos N\'MS 18 rhenus M (h 8. u.) 19 memorandus C (du in ras.) 22 tyranni C (an eras.) G (tyrreni m2) tiranni P (tyrraeni m2) tyrrheni V (r pr. 8. u.) terreni W/? terręni M\' tyrreijni M tyrrenii S (r pr. s. u. m2, i eras.) scindens Erasmus 28 nauigantium VN\'MB et (i alt. exp.) S ) [*]( 4* ) 52
se maris fluctus et amnis fluenta decernunt, itemque de septentrionali parte Phasis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Euxinum se praecipitat mare — prolixum est singulorum persequi fluuiorum nomina, qui uel in nostrum mare deriuantur uel exinaniuntur oceano —, cum tanta igitur
[*]( E ) ubertas aquarum sit, tamen plerumque terra meridianae plagae torretur ardoribus atque aestu soluta fatiscit in puluerem miserandi agricolae labore consumpto, ut frequenter ad potum siccatis puteis arido gurgite subsidium uitale deficiat. et erit quidem quando dicat abysso: deserta eris, et omnes fluuios siccabo, sicut per Esaiam futurum adnuntiauit. sed etiam antequam ille dies adueniat diuino praestitutus arbitrio, non minimum inter se ipsa elementorum natura decernit.
[*]( F ) crebro itaque aut inundationibus mundus inclementiam quatitur aut nimio aestu et ariditate uexatur.