Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
miraris opus, quaeris operatorem, quis [*]( B ) principium tanto operi dederit, quis tam cito fecerit: subiecit statim dicens quia deus fecit caelum et terram. audisti auctorem, dubitare non debes. hic est, in quo benedixit Melchisedech Abraham patrem multarum gentium dicens: benedictus Abraham deo summo, qui fecit caelum et terram. [*]( 3 Bas. 8 B (3 C) 6 Bas. 8 BC (3 C-E) 10 Psalm. CIII 24 18 Psalm. XXXII 9 27 Gen. 14, 19 ) [*]( 7 consueuerunt N\'B 8 arbitrentur CV et ml G arbitrarentur G m2 in mg. cet. 11 creetorem C infirmitatem G (in mg. m2 inforaie materia) informam (info mem M\') materiam 81 (a. m2 t infinnitatem) ]1\' NE ANARCHON C ne anarchon G cet. 17 nemo enim G (enim extra u. m2) Cant. 20 expedit C expeftit V expendit G (n add. m2) N 22 neque operatio M Carn. )
Cura ergo tot oracula audias, quibus testificatur deus quod fecerit mundum, noli eum sine principio esse credere, quia quasi sphaera mundus esse dicatur, ut principium eius nullum uideatur extare. et cum intonat, quasi in circuitu omnia commouentur, ut unde incipiat, ubi desinat non facile conprehendas, quia circuitus principium sensu colligere inpossibile habetur. neque enim sphaerae potes initium repperire uel unde coeperit globus lunae uel ubi desinat menstrua lunae defectione. neque uero si ipse non conprehendas, idcirco non coepit aut nequaquam desinet. si ipse circuitum uel atramento uel [*]( 6 A ) graphio ducas uel centro exprimas, unde coeperis aut ibi desieris interuallo interposito non facile uel oculis colliges uel mente repetes: et tamen et coepisse et desiuisse te ipse tibi testis es. nam etsi sensum subterfugit, ueritatem non subruit. quae autem initium habent et finem habent et quibus finis datur initium datum constat. finem autem mundi futurum ipse saluator docet in euangelio suo dicens: [*]( B ) praeterit enim figura huius mundi et caelum et terra praeteribunt etinfra: