Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

is itaque [Moyses] aperuit os suum et effudit quae in eo dominus loquebatur secundum quod ei dixerat, cum eum ad Pharao regem dirigeret: uade[*]( B ) et ego aperiam os tuum et instruam te quid debeas loqui. etenim si quod de populo dimittendo diceret a deo acceperat, quanto magis quod de caelo loqueretur. denique non in persuasione humanae sapientiae nec in philosophiae simulatoriis disputationibus, sed in ostensione spiritus et uirtutis tamquam testis diuini operis ausus est dicere: in principio fecit deus caelum et terram. non ille, ut atomorum concursione mundus coiret, serum atque otiosum expectauit negotium neque discipulum quendam materiae, [*]( C ) quam contemplando mundum posset effingere, sed auctorem deum exprimendum putauit. aduertit enim uir plenus prudentiae quod uisibilium atque inuisibilium substantiam et causas rerum mens sola diuina contineat, non ut philosophi disputant ualidiorem atomorum conplexionem perseuerantiae iugis praestare causam: iudicauit quod telam araneae texerent qui sic minuta et insubstantiua principia caelo ac terris [*]( D ) darent, quae ut fortuito coniungerentur ita fortuito ac temere [*]( 5 Exod. 4, 12 9 Bas. 5 C. 8 AB (2 D, 3 A-C) 13 Cic. de fin. I 17 20 cf. Exam. IIII 4, 18 ) [*]( 1 somnio CGVB somno cet. 2 speciem CG 3 is N (ex liis UU\'om. CGV, cf. Bas. 5 C (2 D) ούτος tolvjv Moyses inclusi 5 farao CGM et ml S faraonem m2 CS pharaonem Y (nem s. u.) N4 (om. regem) B 6 dibias (corr. m2) C 8 acciperat (corr. m2) CG 9 philosofiae C phylosofiae G 10 simulatoriis C\' (i tert. s. u. m2) simolatoris G (v m2 8. 0 pr.) 11 testis C (s pr. in ras. m3) textis G (a s. x m2) 13 atomorum C ml G V athomorum Cm2 N 14 discipulum quendam (s. m2 disciplinam quandam) 91 15 efficere XI 17 substantiarum N\'B origines substantiarum Cant. origines substantias Atr. 18 filosofi CG 19 athomorum liba perseuerentiae C 20 et iudicauit G (et s. u. m2) y tela. C (9 eras.?) telas G (s s. u. m2) tela V 21 sic C (c eras.) 22 fortuitu (bis) G )

7
dissoluerentur, nisi in sui gubernatoris diuina uirtute con- \'starent. nec inmerito gubernatorem nesciunt qui non nouerunt deum, per quem omnia reguntur et gubernantur. sequamur ergo eum qui et auctorem nouit et gubernatorem nec uanis abducamur opinionibus.

In principio inquit. quam bonus ordo, ut illud primum [*]( E ) adsereret quod negare consuerunt et cognoscerent pnncipiumprincipium esse mundi, ne sine principio mundum esse homines arbitrentur. unde et Dauid, cum de caelo et terra et mari loqueretur, [*]( F ) ait: o\'mnia in sapientia fecisti. dedit ergo principium mundo, dedit etiam creaturae infirmitatem, ne ἂναρχον, ne increatum et diuinae consortem substantiae crederemus. et pulchre addidit fecit, ne mora in faciendo fuisse aestimaretur, ut uel sic intellegerent homines quam incomparabilis operator esset, qui tantum opus breui exiguoque momento suae [*]( 5 A ) operationis absolueret, ut uoluntatis effectus sensum temporis praeueniret. nemo operantem uidit, sed agnouit operatum. ubi igitur mora, cum legas: quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt? nec artis igitur usum nec uirtutis expedit qui momento suae uoluntatis maiestatem tantae operationis inpleuit, ut ea quae non erant esse faceret tam uelociter, ut neque uoluntas operationi praecurreret nec operatio uoluntati.