Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. quomodo ergo coaeternum deo mundum adserunt et creatori omnium sociant atque aequalem esse disputant creaturam corpusque materiale mundi inuisibili illi atque inaccessibili naturae diuinae coniungendum putant, cum praesertim secundum suam sententiam non possint negare quoniam cuius partes corruptioni et mutabilitati [*](C ) subiacent, huius necesse est uniuersitatem isdem passionibus quibus propriae portiones eius sunt obnoxiae subiacere? [*]( 1 Baa. 9 AB (3 E, 4 AB) 15 Bas. 9 BC (4 BC) 17 I Cor. 7, 31 18 Matth. 24, 35 19 Matth. 28, 20 20 Bas. 9 C, 12 A (4 CD) ) [*]( 3 sphera. C (m eras.) 4 commoueantur et unde MS 6 principii C (iex -ium) V sensum C possibile C impossibile G (im 8. u. m2) V cet. 8 defectione CV et (ne eras.) G defectio N 11 graphio S grafio cet. 12 colligis... repetis G m2 N4 13 te om. MS, et N\'B 14 subterfugit C (i t\'n ras.) subterfugijt G 17 praeterit... mundi et fort. interpolata; cf. p. 22 u. 12 20 aeternum C V 21 creatorem CV 23 illi. C 26 hisdem CGNI eisdem M )

10

! Principium igitur esse docet qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram. principium aut ad tempus refertur [*]( D ) aut ad numerum aut ad fundamentum, quomodo in adcurrit domo initium fundamentum est. principium quoque et conuersionis et deprauationis dici posse scripturarum cognoscimus auctoritate. est et principium artis ars ipsa, ex qua artificum diuersorum deinceps coepit operatio. est etiam principium bonorum operum finis optimus, ut misericordiae principium est deo placere quod facias; etenim ad conferendum [*]( E ) hominibus subsidium maxime prouocamur. est etiam uirtus diuina, quae hac exprimitur adpellatione. ad tempus refertur, si uelis dicere in quo tempore deus fecit caelum et terram, id est in exordio mundi, quando fieri coepit, sicut ait sapientia: cum pararet caelos, cum illo eram. ad numerum autem si referamus, ita conuenit, ut accipias: inprimis fecit caelum et terram, deinde colles regiones fines inhabitabiles uel sic: ante reliquas uisibiles creaturas, diem noctem [*]( F ) ligna fructifera animantium genera diuersa, caelum et terram fecit. si uero ad fundamentum referas, principium terrae fundamentum esse legisti dicente sapientia: quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. est etiam bonae principium disciplinae, sicut est illud: initium sapientiae timor domini, quoniam qui timet dominum declinat errorem et ad uirtutis semitam uias suas dirigit. nisi enim quis timuerit deum, non potest renuntiare [*]( 1 Bas. 12 C, 13 C (5 B-E, 6 A) 4 Prouerb. 16, o Sap. 14, 12 10 Ioh. 8. 25 14 Prouerb. 8, 27 lo Philo de opif. mundi 7 (I 5, 45; 7, 17 C.) 19 Bas. 16 A (6 BC) 20 Prouerb. 8, 29 SQ. 23 Psalm. CX 10 Pronerb. 1, 7 ) [*]( 2 principium autem ad M et (in quo principium ... fundamentum est in wff. inf. m2) 8 7 artificium G (i tert. eras.) 8 bonorum (b ex h m2) CG 9 placire C (corr. m2) 10 subsidium eo (eo s. u. m2) G 14 pararet C (ara in ras.) 15 referamus CG ml referas G vi2 cet. 16 fecit dS N\'B fines G (e ex i) 19 fundamentum pr.] fundamenta $[\' fundata NM\' 21 faciebus C et (corr. m2) G conponens 91 \'M\'B cuncta (s. ft. m2) conponens K )

11
peccato.