Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Unde diuino spiritu praeuidens sanctus Moyses hos hominum [*]( c ) errores fore et iam forte coepisse in exordio sermonis sui sic ait: in principio fecit deus caelum et terram, initium rerum, auctorem mundi, creationem materiae conprehendens, ut deum cognosceres ante initium mundi esse uel ipsum esse initium uniuersorum, sicut in euangelio dei filius dicentibus: tu quis es? respondit: initium quod et loquor uobis, et ipsum dedisse gignendi rebus initium et ipsum esse [*]( n ) [*]( 2 Diels Dox. 565, 9 Cic. Acad. II 55, cf. 73 4 Cic de nat. deor. I 120, de diuin. I 5 5 Philo de aetern. mundi 3 (II 489, 1 JE.; cf. Philonis de aet. mundi ed. F. Cumont Prolegg. p. XV) Diels Dox. 670, 34 14 Cic. de nat. deor. II 46 19 Gen. 1, 1 23 lob. 8. 25 I ) [*]( 3 scripsit N\'B 4 phisicia M fisicis B fvsicis cet. uetustas auctori- tatis M\' 6 sed semper G m2 7 non CG V nec N 9 ueri esse CGV esse ueri N 12 eorum CG nec que numerus nec que C\' (c bts eras.) et (corr, ml) G neque n. neque V 13 aestimationem CV 14 rutundum Cm1 rotundum Cm2 cet. 15 sensu* C 21 cognuscires C (corr. m2) 22 dicentibus sibi MS 23 quod] qui C (m2 ex quod) B quod (8. i qui) M\' 24 gignendi G (s. m2 i gignendis) gignendis N )
quis hoc dicat aduertere debemus. Moyses utique ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, quem de flumine [*]( E ) collectum filia Pharao ut filium dilexit et subsidiis regalibus tultumfultum omnibus saecularis prudentiae disciplinis informari atque instrui desiderauit. qui cum de aqua nomen acceperit, non putauit tamen dicendum quod ex aqua constarent omnia, ut Thales dicit, et cum esset in aula educatus regia, maluit tamen pro amore iustitiae subire exilium uoluntarium quam in tyrannidis fastigio peccati perfunctionem deliciis adquirere. denique priusquam ad populi liberandi munus uocaretur, [*]( F ) naturali aequitatis studio prouocatus accipientem iniuriam de popularibus suis ultus inuidiae sese dedit uoluptatique eripuit atque omnis regiae domus declinans tumultus in secretum Aethiopiae se contulit ibique a ceteris negotiis remotus totum diuinae cognitioni animum intendit, ut gloriam dei uideret [*]( 4 A ) faciem ad faciem. cui testificatur scriptura quia nemo surrexit amplius propheta in Istrahel sicut Moyses, qui sciuit dominum faciem ad faciem, non in uisione neque [*]( 6 Exod. 2, 5 et 10 Basilii Hex. 5 A M. (2 B G.) 10 Philo de uit. Moys. I 4 (II 83, 19) 12 Bas. 5 AB (2 BC) 13 Exod. 2, 15 16 Exod. 2, 11 sq. 21 Deut. 34, 10 23 Num. 12, 6-8 Bas. 5 BC (2 CD) ) [*]( 1 ducem C (m eras.) 3 conformaret CG confirmaret V formaret cet. 5 iudicium V explicauisset C (a eras.) G ml et (ui m2 in ras.) VI explicuisset G m2 V 8 pharao M\' farao C ml G faraonis V (nis 8. u.) C m2 pharaonis 81 et B (nis s. u. m2) U\'MS 10 acciperit C (corr. m3) 12 dicit C d G (8. m2 dicit), om. V dixit N 13 uolumtarium C uolatarium G 16 naturali. (s eras.) equitatis (is ex es m2) C 17 uoluntatique CV et (p 8. n m2) G 18 omnis Cml N\' omnes Cm2 cet. 21 facie (corr. facie) ad M facie (faciae C) ad cet. 22 israhel CGM\'B ilif V isrf cet. 23 scibit C (corr. m2) G (corr. ml) V faciem ad CG facie ad cet. )