Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

is itaque [Moyses] aperuit os suum et effudit quae in eo dominus loquebatur secundum quod ei dixerat, cum eum ad Pharao regem dirigeret: uade[*]( B ) et ego aperiam os tuum et instruam te quid debeas loqui. etenim si quod de populo dimittendo diceret a deo acceperat, quanto magis quod de caelo loqueretur. denique non in persuasione humanae sapientiae nec in philosophiae simulatoriis disputationibus, sed in ostensione spiritus et uirtutis tamquam testis diuini operis ausus est dicere: in principio fecit deus caelum et terram. non ille, ut atomorum concursione mundus coiret, serum atque otiosum expectauit negotium neque discipulum quendam materiae, [*]( C ) quam contemplando mundum posset effingere, sed auctorem deum exprimendum putauit. aduertit enim uir plenus prudentiae quod uisibilium atque inuisibilium substantiam et causas rerum mens sola diuina contineat, non ut philosophi disputant ualidiorem atomorum conplexionem perseuerantiae iugis praestare causam: iudicauit quod telam araneae texerent qui sic minuta et insubstantiua principia caelo ac terris [*]( D ) darent, quae ut fortuito coniungerentur ita fortuito ac temere [*]( 5 Exod. 4, 12 9 Bas. 5 C. 8 AB (2 D, 3 A-C) 13 Cic. de fin. I 17 20 cf. Exam. IIII 4, 18 ) [*]( 1 somnio CGVB somno cet. 2 speciem CG 3 is N (ex liis UU\'om. CGV, cf. Bas. 5 C (2 D) ούτος tolvjv Moyses inclusi 5 farao CGM et ml S faraonem m2 CS pharaonem Y (nem s. u.) N4 (om. regem) B 6 dibias (corr. m2) C 8 acciperat (corr. m2) CG 9 philosofiae C phylosofiae G 10 simulatoriis C\' (i tert. s. u. m2) simolatoris G (v m2 8. 0 pr.) 11 testis C (s pr. in ras. m3) textis G (a s. x m2) 13 atomorum C ml G V athomorum Cm2 N 14 discipulum quendam (s. m2 disciplinam quandam) 91 15 efficere XI 17 substantiarum N\'B origines substantiarum Cant. origines substantias Atr. 18 filosofi CG 19 athomorum liba perseuerentiae C 20 et iudicauit G (et s. u. m2) y tela. C (9 eras.?) telas G (s s. u. m2) tela V 21 sic C (c eras.) 22 fortuitu (bis) G )

7
dissoluerentur, nisi in sui gubernatoris diuina uirtute con- \'starent. nec inmerito gubernatorem nesciunt qui non nouerunt deum, per quem omnia reguntur et gubernantur. sequamur ergo eum qui et auctorem nouit et gubernatorem nec uanis abducamur opinionibus.

In principio inquit. quam bonus ordo, ut illud primum [*]( E ) adsereret quod negare consuerunt et cognoscerent pnncipiumprincipium esse mundi, ne sine principio mundum esse homines arbitrentur. unde et Dauid, cum de caelo et terra et mari loqueretur, [*]( F ) ait: o\'mnia in sapientia fecisti. dedit ergo principium mundo, dedit etiam creaturae infirmitatem, ne ἂναρχον, ne increatum et diuinae consortem substantiae crederemus. et pulchre addidit fecit, ne mora in faciendo fuisse aestimaretur, ut uel sic intellegerent homines quam incomparabilis operator esset, qui tantum opus breui exiguoque momento suae [*]( 5 A ) operationis absolueret, ut uoluntatis effectus sensum temporis praeueniret. nemo operantem uidit, sed agnouit operatum. ubi igitur mora, cum legas: quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt? nec artis igitur usum nec uirtutis expedit qui momento suae uoluntatis maiestatem tantae operationis inpleuit, ut ea quae non erant esse faceret tam uelociter, ut neque uoluntas operationi praecurreret nec operatio uoluntati.

miraris opus, quaeris operatorem, quis [*]( B ) principium tanto operi dederit, quis tam cito fecerit: subiecit statim dicens quia deus fecit caelum et terram. audisti auctorem, dubitare non debes. hic est, in quo benedixit Melchisedech Abraham patrem multarum gentium dicens: benedictus Abraham deo summo, qui fecit caelum et terram. [*]( 3 Bas. 8 B (3 C) 6 Bas. 8 BC (3 C-E) 10 Psalm. CIII 24 18 Psalm. XXXII 9 27 Gen. 14, 19 ) [*]( 7 consueuerunt N\'B 8 arbitrentur CV et ml G arbitrarentur G m2 in mg. cet. 11 creetorem C infirmitatem G (in mg. m2 inforaie materia) informam (info mem M\') materiam 81 (a. m2 t infinnitatem) ]1\' NE ANARCHON C ne anarchon G cet. 17 nemo enim G (enim extra u. m2) Cant. 20 expedit C expeftit V expendit G (n add. m2) N 22 neque operatio M Carn. )

8
et credidit Abraham et ait: extendo manum meam ad deum summum, qui fecit caelum et terram. uides quia hoc [*]( C ) non homo inuenit, sed deus adnuDtiauitadnuntiauit. deus est enim Melchisedech, qui est reirex pacis et iustitiae nec initium dierum nec finem habens. non mirum ergo si deus, qui est sine initio, initium omnibus dedit, ut quae non erant esse inciperent. non minim si deus, qui omnia uirtute sua continet et inconprehensibili maiestate uniuersa conplectitur, fecit haec quae uidentur, cum etiam illa fecerit quae non uidentur. inuisibilia autem his [*]( D ) quae uidentur potiora esse quis neget, cum ea quae uidentur temporalia sint, aeterna autem quae non uidentur? quis dubitet quod deus haec fecerit, qui per prophetam locutus ait: quis mensus est manu aquam et caelum palmo et uniuersam terram clausa manu? quis statuit montes in libra et rupes in statera et nemora in iugo? quis cognouit sensum domini aut quis consiliarius ei fuit uel quis instruxit eum? de quo etiam alibi legimus quia tenet circuitum terrae et terram uelut nihilum [*]( E ) fecit. et Hieremias ait: dii qui non fecerunt caelum et terram peribunt a terra et desub caelo isto. dominus qui fecit terram inuirtute sua et correxit absoluit sapientia sua et in sua prudentia extendit caelum et . multitudinem aquae in caelo. et addidit: infatuatus est homo ab scientia sua. qui enim corruptibilia mundi sequitur et ex his putat quod diuinae possit naturae conprehendere ueritatem quomodo non infatuatur uersutae [*]( F ) disputationis astutia? [*]( 1 Gen. 14, 22 4 Hebr. 7, 2 et 3 12 Esai. 40, 12 sq. 18 Esai. 40, 22 sq. 19 Bier. 10, 11-13 23 Hier. 10, 14 ) [*]( 5 neque finem QI 10 potiora esse quis neget ante inuisibilia u. 9 collocat CV inuisibilia ... neget G m2 in ras. (nil eadem quae in CV leguntur scripta erant); potiora ... ea quae uidentur in mg. inf. m2 U\' 11 temnoralia C quis igitur G (igitur in mg. m2) Cant. 12 profetam C 13 manu. C (m eras.) 14 clansam C clausa G (a alt. ex a) manu. CG (111 eras.) 16 ei C eius G (us s. u. m2) cet. 18 quia G (a s. M. m2) X qui CV 19 hierimias C 24 ab G a 3IS )
9

Cura ergo tot oracula audias, quibus testificatur deus quod fecerit mundum, noli eum sine principio esse credere, quia quasi sphaera mundus esse dicatur, ut principium eius nullum uideatur extare. et cum intonat, quasi in circuitu omnia commouentur, ut unde incipiat, ubi desinat non facile conprehendas, quia circuitus principium sensu colligere inpossibile habetur. neque enim sphaerae potes initium repperire uel unde coeperit globus lunae uel ubi desinat menstrua lunae defectione. neque uero si ipse non conprehendas, idcirco non coepit aut nequaquam desinet. si ipse circuitum uel atramento uel [*]( 6 A ) graphio ducas uel centro exprimas, unde coeperis aut ibi desieris interuallo interposito non facile uel oculis colliges uel mente repetes: et tamen et coepisse et desiuisse te ipse tibi testis es. nam etsi sensum subterfugit, ueritatem non subruit. quae autem initium habent et finem habent et quibus finis datur initium datum constat. finem autem mundi futurum ipse saluator docet in euangelio suo dicens: [*]( B ) praeterit enim figura huius mundi et caelum et terra praeteribunt etinfra:

ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. quomodo ergo coaeternum deo mundum adserunt et creatori omnium sociant atque aequalem esse disputant creaturam corpusque materiale mundi inuisibili illi atque inaccessibili naturae diuinae coniungendum putant, cum praesertim secundum suam sententiam non possint negare quoniam cuius partes corruptioni et mutabilitati [*](C ) subiacent, huius necesse est uniuersitatem isdem passionibus quibus propriae portiones eius sunt obnoxiae subiacere? [*]( 1 Baa. 9 AB (3 E, 4 AB) 15 Bas. 9 BC (4 BC) 17 I Cor. 7, 31 18 Matth. 24, 35 19 Matth. 28, 20 20 Bas. 9 C, 12 A (4 CD) ) [*]( 3 sphera. C (m eras.) 4 commoueantur et unde MS 6 principii C (iex -ium) V sensum C possibile C impossibile G (im 8. u. m2) V cet. 8 defectione CV et (ne eras.) G defectio N 11 graphio S grafio cet. 12 colligis... repetis G m2 N4 13 te om. MS, et N\'B 14 subterfugit C (i t\'n ras.) subterfugijt G 17 praeterit... mundi et fort. interpolata; cf. p. 22 u. 12 20 aeternum C V 21 creatorem CV 23 illi. C 26 hisdem CGNI eisdem M )

10

! Principium igitur esse docet qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram. principium aut ad tempus refertur [*]( D ) aut ad numerum aut ad fundamentum, quomodo in adcurrit domo initium fundamentum est. principium quoque et conuersionis et deprauationis dici posse scripturarum cognoscimus auctoritate. est et principium artis ars ipsa, ex qua artificum diuersorum deinceps coepit operatio. est etiam principium bonorum operum finis optimus, ut misericordiae principium est deo placere quod facias; etenim ad conferendum [*]( E ) hominibus subsidium maxime prouocamur. est etiam uirtus diuina, quae hac exprimitur adpellatione. ad tempus refertur, si uelis dicere in quo tempore deus fecit caelum et terram, id est in exordio mundi, quando fieri coepit, sicut ait sapientia: cum pararet caelos, cum illo eram. ad numerum autem si referamus, ita conuenit, ut accipias: inprimis fecit caelum et terram, deinde colles regiones fines inhabitabiles uel sic: ante reliquas uisibiles creaturas, diem noctem [*]( F ) ligna fructifera animantium genera diuersa, caelum et terram fecit. si uero ad fundamentum referas, principium terrae fundamentum esse legisti dicente sapientia: quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. est etiam bonae principium disciplinae, sicut est illud: initium sapientiae timor domini, quoniam qui timet dominum declinat errorem et ad uirtutis semitam uias suas dirigit. nisi enim quis timuerit deum, non potest renuntiare [*]( 1 Bas. 12 C, 13 C (5 B-E, 6 A) 4 Prouerb. 16, o Sap. 14, 12 10 Ioh. 8. 25 14 Prouerb. 8, 27 lo Philo de opif. mundi 7 (I 5, 45; 7, 17 C.) 19 Bas. 16 A (6 BC) 20 Prouerb. 8, 29 SQ. 23 Psalm. CX 10 Pronerb. 1, 7 ) [*]( 2 principium autem ad M et (in quo principium ... fundamentum est in wff. inf. m2) 8 7 artificium G (i tert. eras.) 8 bonorum (b ex h m2) CG 9 placire C (corr. m2) 10 subsidium eo (eo s. u. m2) G 14 pararet C (ara in ras.) 15 referamus CG ml referas G vi2 cet. 16 fecit dS N\'B fines G (e ex i) 19 fundamentum pr.] fundamenta $[\' fundata NM\' 21 faciebus C et (corr. m2) G conponens 91 \'M\'B cuncta (s. ft. m2) conponens K )

11
peccato.