Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

DIES PRIMVS.

Tantumne opinionis adsumpsisse homines, ut aliqui eorum [*]( I ) [*](1 A ) tria principia constituerent omnium, deum et exemplar et [*]( B ) materiam, sicut Plato discipulique eius, et ea incorrupta et increata ac sine initio esse adseuerarent deumque non tamquam creatorem materiae, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est ideam intendentem fecisse mundum de materia, quam uocant ὕλην, quae gignendi causas rebus omnibus dedisse adseratur, ipsum quoque mundum incorruptum nec creatum aut [*](2 A ) factum aestimarent, alii quoque, ut Aristoteles cum suis disputandum putauit, duo principia ponerent, materiam et speciem, et tertium cum his, quod operatorium dicitur, cui subpeteret competenter efficere quod adoriendum putasset.

quid igitur tam inconueniens quam ut aeternitatem operis cum dei omnipotentis coniungerent aeternitate uel ipsum opus deum esse dicerent, ut caelum et terram et mare diuinis [*]( B ) prosequerentur honoribus? ex quo factum est ut partes mundi [*]( 4 Diels Doxographi Graeci p. 567, 7 sqq. Baeda Hex. I 39 A M. ) [*]( IN NOMINE 1)1 PATRIS OMNIPOTENTIS. INCIPIVNT LIBRI (INC. LI G) EXAMERON ID EST SEX DIERUM. SCI. AMBROSII. EPS (EPISCOPI G) CG INCIPIT TRACTATUS SOI AMBROSII EPI EXA- MERON V SCI AMBROSII PRIMUS DE SEX DIEBUS N INCIPIT PROLOGUS SCI AMBROSII EP SUPER EXAMER0N91\' SCI AMBROSII (deinde unus et dimidius uersus eras.) M\' INCIP EXAMERON AMBR M INCIP. EXAEMERON SCI AMBROSII LIBER I DE PRINCIPIO RERUM S IN NOMINE DEI PATRIS INCIPIT MACROBII THEODOSII AMBROSII MEDIOLANENSIS LIB QUI UOCATUR EXAMERON. IN- CIPIT DE PRIMO DIE SECULI B 4 in (ems. C, del. m2 G) incorrupta CG 8 TAHN S ylein CGVB ylen G m2 cet. 12 hi.s (■ operaturium (corr. m2) es\' 13 adoriundum G m2 N\' 15 aeternitate coniungerent Diu. ) [*]( 1* )

4
deos esse crederent, quamuis de ipso mundo non mediocris inter eos quaestio sit.

nam Pythagoras unum mundum adserit, alii innumerabiles dicunt esse mundos, ut scribit Democritus, cui plurimum de physicis auctoritatis uetustas detulit, ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse et semper fore praesumit adstruere, plurimi uero non fuisse semper nec [*]( 3 A ) semper fore scriptis suis testificantur.

inter has dissensiones eorum quae potest ueri esse aestimatio, cum alii mundum ipsum deum esse dicant, quod ei mens diuina ut putant inesse uideatur, alii partes eius, alii utrumque? in quo nec quae figura sit deorum nec qui numerus nec qui locus aut uita possit aut cura conprehendi, siquidem mundi aestimatione uolubilem rutundum ardentem quibusdam incitatum motibus [*]( B ) sine sensu deum conueniat intellegi, qui alieno, non suo motu feratur.

Unde diuino spiritu praeuidens sanctus Moyses hos hominum [*]( c ) errores fore et iam forte coepisse in exordio sermonis sui sic ait: in principio fecit deus caelum et terram, initium rerum, auctorem mundi, creationem materiae conprehendens, ut deum cognosceres ante initium mundi esse uel ipsum esse initium uniuersorum, sicut in euangelio dei filius dicentibus: tu quis es? respondit: initium quod et loquor uobis, et ipsum dedisse gignendi rebus initium et ipsum esse [*]( n ) [*]( 2 Diels Dox. 565, 9 Cic. Acad. II 55, cf. 73 4 Cic de nat. deor. I 120, de diuin. I 5 5 Philo de aetern. mundi 3 (II 489, 1 JE.; cf. Philonis de aet. mundi ed. F. Cumont Prolegg. p. XV) Diels Dox. 670, 34 14 Cic. de nat. deor. II 46 19 Gen. 1, 1 23 lob. 8. 25 I ) [*]( 3 scripsit N\'B 4 phisicia M fisicis B fvsicis cet. uetustas auctori- tatis M\' 6 sed semper G m2 7 non CG V nec N 9 ueri esse CGV esse ueri N 12 eorum CG nec que numerus nec que C\' (c bts eras.) et (corr, ml) G neque n. neque V 13 aestimationem CV 14 rutundum Cm1 rotundum Cm2 cet. 15 sensu* C 21 cognuscires C (corr. m2) 22 dicentibus sibi MS 23 quod] qui C (m2 ex quod) B quod (8. i qui) M\' 24 gignendi G (s. m2 i gignendis) gignendis N )

5
creatorem mundi, non idea quadam duce imitatorem materiae, ex qua non ad arbitrium suum, sed ad speciem propositam sua opera conformaret. pulchre quoque ait: in principio fecit, ut inconprehensibilem celeritatem operis exprimeret, cum effectum prius operationis inpletae quam indicium coeptae explicauisset.

quis hoc dicat aduertere debemus. Moyses utique ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, quem de flumine [*]( E ) collectum filia Pharao ut filium dilexit et subsidiis regalibus tultumfultum omnibus saecularis prudentiae disciplinis informari atque instrui desiderauit. qui cum de aqua nomen acceperit, non putauit tamen dicendum quod ex aqua constarent omnia, ut Thales dicit, et cum esset in aula educatus regia, maluit tamen pro amore iustitiae subire exilium uoluntarium quam in tyrannidis fastigio peccati perfunctionem deliciis adquirere. denique priusquam ad populi liberandi munus uocaretur, [*]( F ) naturali aequitatis studio prouocatus accipientem iniuriam de popularibus suis ultus inuidiae sese dedit uoluptatique eripuit atque omnis regiae domus declinans tumultus in secretum Aethiopiae se contulit ibique a ceteris negotiis remotus totum diuinae cognitioni animum intendit, ut gloriam dei uideret [*]( 4 A ) faciem ad faciem. cui testificatur scriptura quia nemo surrexit amplius propheta in Istrahel sicut Moyses, qui sciuit dominum faciem ad faciem, non in uisione neque [*]( 6 Exod. 2, 5 et 10 Basilii Hex. 5 A M. (2 B G.) 10 Philo de uit. Moys. I 4 (II 83, 19) 12 Bas. 5 AB (2 BC) 13 Exod. 2, 15 16 Exod. 2, 11 sq. 21 Deut. 34, 10 23 Num. 12, 6-8 Bas. 5 BC (2 CD) ) [*]( 1 ducem C (m eras.) 3 conformaret CG confirmaret V formaret cet. 5 iudicium V explicauisset C (a eras.) G ml et (ui m2 in ras.) VI explicuisset G m2 V 8 pharao M\' farao C ml G faraonis V (nis 8. u.) C m2 pharaonis 81 et B (nis s. u. m2) U\'MS 10 acciperit C (corr. m3) 12 dicit C d G (8. m2 dicit), om. V dixit N 13 uolumtarium C uolatarium G 16 naturali. (s eras.) equitatis (is ex es m2) C 17 uoluntatique CV et (p 8. n m2) G 18 omnis Cml N\' omnes Cm2 cet. 21 facie (corr. facie) ad M facie (faciae C) ad cet. 22 israhel CGM\'B ilif V isrf cet. 23 scibit C (corr. m2) G (corr. ml) V faciem ad CG facie ad cet. )

6
in somnio, sed os ad os cum deo summo locutus, neque in specie neque per aenigmata, sed clara atque perspicua praesentiae diuinae dignatione donatus.