Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
quod aeque etiam de illo possumus accipere: mensis hic initium mensuum erit uobis, quamuis et de tempore [*]( 7 A ) istud accipiatur, quia de pascha domini loquebatur, quod ueris initio celebratur. in hoc ergo principio mensuum caelum et terram fecit, quod inde mundi capi oportebat exordium. ubi erat oportuna omnibus uerna temperies. unde et annus mundi imaginem nascentis expressit, ut post hibernas glacies atque hiemales caligines serenior solito uerni temporis splendor eluceat. dedit ergo formam futuris annorum curriculis mundi [*]( B ) primus exortus, ut ea lege annorum uices surgerent atque initio cuiusque anni produceret terra noua seminum germina, quo primum dominus deus dixerat: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus et secundum similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum. et statim produxit terra herbam faeni et lignum fructiferum, in quo nobis et moderationis perpetuae diuina prouidentia et [*]( c ) celeritas terrae germinantis ad aestimationem uernae suffragatur aetatis. nam etsi quocumque tempore et deo iubere promptum fuit et terrenae oboedire naturae, ut inter hibernas glacies et hiemales pruinas caelestis imperii fotu germinans terra fetum produceret, non erat tamen dispositionis aeternae rigido stricta gelu in uirides subito fructus laxare arua atque horrentibus pruinis florulenta miscere. ergo ut ostenderet [*]( D ) scriptura ueris tempora in constitutione mundi, ait: mensis hic uobis initium mensuum, primus est uobis in mensibus anni, primum mensem uernum tempus adpellans. decebat enim principium anni principium esse generationis et [*]( 1 Exod. 12, 2 4 Uerg. Georg. II 336 sqq. 7 Uerg. Georg. II 336 12 Gen. 1, 11 21 Uerg. Georg. II 316 sq., 331, cf. Lucr. IIII 652 sq. 24 Exod. 12, 2 ) [*]( 2 et 4 mensuum CVS et 31\' (u pr. eras.) mensum M\' mensium GWM (hi i ex u) B 4 initiQ V principium M\' et (corr. m2) VUU\' 7 expraeseit C (s alt. add. 1112) 8 splendore luceat C (ce ex ci m2) G (corr. m2) 12 primo GN\'B 17 uernę 8. «. C 18 promtum (\' et (corr. m2) G 22 gelum C 25 mensium G (i e.r u) B mensuum M (i s. u. pr.) )
simul illud adhinnire licet, quia iure concurrit, ut eo tempore uideatur in hanc generationem atque in hos usus ingressus tributus, quo tempore ex hac generatione in regenerationem legitimus [*]( E ) est transitus, siquidem uerno tempore filii Istrahel Aegyptum reliquerunt et per mare transierunt, baptizati in nube et in mari, ut apostolus dixit, et eo tempore domini quodannis Iesu Christi pascha celebratur, hoc est animarum transitus a uitiis ad uirtutem, a passionibus carnis ad gratiam sobrietatemque mentis, a malitiae nequitiaeque fermento ad ueritatem et sinceritatem. regeneratis itaque dicitur: mensis [*]( F ) hic uobis initium mensuum, primus est uobis in mensibus anni. derelinquit enim et deserit qui abluitur intellegibilem illum Pharao, principem istius mundi, dicens: abrenuntio tibi, diabole, et operibus tuis et imperiis tuis. nec iam seruiet ei uel terrenis huius corporis passionibus uel deprauatae mentis erroribus qui demersa omni malitia uice plumbi bonis operibus dextra laeuaque munitus inoffenso saeculi huius freta studet uestigio transire. in libro quoque, qui scribitur de Numeris, ait scriptura: initium nationum Amalech et semen eius peribit. [*]( 8 A ) et utique non omnium nationum primus est Amalech, sed quia per interpretationem Amalech admoneat accipitur iniquorum, iniqui autem gentes sunt, uide ne principem huius mundi accipere [*]( 2 Uerg. Georg. II 343 sqq., cf. Ecl. VI 33 sqq. 8 I Cor. 10, 1 sq. 16 Ioh. 14, 30 22 Num. 24, 20 ) [*]( 1 enim aliter G (aliter s. u. m2) Cant. 2 tollerare C (1 pr. eras.) 3 istud Diu. 6 ac C generatione 9t\' (e tert. ex S) iu generationem UM\'B ; in regenerationem om. 2(1 7 israhel CGN\'B isrf cet. aegiptum C 14 mensuum M (i 8. u pr.) mensium B 16 farao C ml GS faraonem C m2 V 17 diabule C post diabole add. et atigelis tuis N\'B 20 dextera G 22 inscribitur N 23 amalec M (-ech m2) S 24 amalec VS 25 amalec MS 26 mundi huius VMSB )
► Est etiam initium mysticum, utillud est: ego sum primus [*](B ) et nouissimus, initium et finis et illud in euangelio praecipue, quod interrogatus dominus quis esset respondit: initium quod et loquor uobis. qui uere et secundum adpetens est initium omnium, quia nemo ante ipsum, et finis, quia nemo ultra ipsum est. secundum euangelium initium est uiarum domini in opera eius, ut per ipsum disceret hominum genus uias domini sequi et operari opera dei. in hoc ergo principio, id est in Christo fecit deus caelum et terram, [*]( c ) quia per ipsum omnia facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est: in ipso, quiainquia ipso constant omnia et ipse est primogenitus totius creaturae, siue quia ante omnem creaturam, siue quia sanctus, quia primogeniti sancti sunt, ut primogenitus Istrahel, non quia ante omnes, sed quia sanctior ceteris. sanctus autem dominus super omnem creaturam et secundum corporis susceptionem, quia solus sine peccato, solus sine uanitate, omnis autem creatura subiecta uanitati est.
[*]( 1) ) possumus etiam intellegere: in principio fecit deus caelum et terram, id est ante tempus, sicut initium uiae nondum uia est et initium domus nondum domus. denique alii dixerunt h ϰεϕαλαίψ quasi in capite. quo significatur in breui [*](2 Psalm. XXXVI 28 3 Ioh. 8, 44 4 Apoc. 1, 17; 21 6 7 loh. 8, 25 10 Prouerb. 8, 22, cf. Luc. 20, 21 J3 Ioh. 1, 3 14 Coloss. 1, 17 15 Coloss. 1, 15 17 Exod. 4, 22 20 Rom. 8, 20 24 Bas. 17 A (7 B) ) [*]( 1 debeamus (de ex di m3) C 3 diabulo CG 4 mysticum SVM misticum cet. 7 quod C (m2 quid) 9t (od in ras. m2) 8 ante ... nemo om. C, in mg. m2 G 9 ipsum est CV ipsum est et (et s. w. m2) G ipsum et N, fort. recte 10 disceret C (sc in ras.) 14 in ipso uita est quia in ipso G m2 N\'B 15 totius CGV omnis N qui ante CV et (quia m2) G 17 israhel CGVWM\'B isrt cet. (sic fere semper libri, numquam Istrahel) 21 possimus C (possemus m3) 23 uic est et V uie et C uie (m2 uia) et G uia et N 24 Incefaleo C incelçfaleo G incefaleoi r in cefaleon UM\'B in cephaleo MS ENCEFALeON 91\' )
est enim hic mundus diuinae specimen operationis, quia dum opus uidetur, praefertur operator. namque ut istarum [*]( 9 A ) artium aliae sunt actuosae, quae sunt in corporis motu aut sono uocis — cessauit motus aut sonus, nihil superfuit nec remansit spectantibus uel audientibus —, aliae consultius, quae uigorem mentis exerceant, aliae huiusmodi, ut cessante quoque operationis officio operis munus adpareat, ut aedificatio atque textura, quae etiam tacente artifice peritiam eius ostendant, ut operatori operis sui testimonium suffragetur: similiter etiam hic mundus diuinae maiestatis insigne est,[*]( B ) ut per ipsum dei sapientia manifestetur. quem uidens propheta simul et ad inuisibilia oculos mentis adtollens ait: [*]( 4 Bas. 16 C (6 E) 7 Psalm. XVIII 1 10 Rom. 1, 20 Bas. 16 C, 13 C (6 E; 6 B) 12 Coloss. 1, 16 18 Bas. 17 AB (7 B-D) ) [*]( 3 KeΦaΛЄON CGU\'S KЄΦaaCON V KЄΦΑΛЄωΝ M (om. et) cefaleon cet. 7 non CGVMS nondum N\'B 14 non de G (de s. u. m2) N\'B 16 enim CGY ergo N 18 motum C (m alt. del.) modum V 19 inde a uerbis aut sonus incipit P 20 peccantibus C (corr. m3) P («. u, spectantibus) expectantibus VUM\' rethoricae II 21 uigore m. eierceantur G 26 quae II )
Nec otiose utique factum legimus quia gentiles plerique, qui coaeternum deo mundum uolunt esse quasi adumbrationem uirtutis diuinae, adserunt etiam sua sponte subsistere. et quamuis causam eius deum esse fateantur, causam tamen [*]( c ) factum uolunt non ex uoluntate et dispositione sua, sed ita ut causa umbrae corpus est, adhaeret enim umbra corpori et fulgur lumini naturali magis societate quam uoluntate arbitra. pulchre ergo aitMoysesquia fecit deus caelum et terram. non dixit quia subesse fecit, non dixit quia causam mundo ut esset praebuit, sed fecit quasi bonus quod foret utile, quasi sapiens quod optimum iudicabatindicabat, quasi omnipotens quod [*]( D ) amplissimum praeuidebat. quomodo autem quasi umbra esse poterat, ubi corpus non erat, cum incorporei dei corporea adumbratio esse non potest?