Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Terra autem erat inuisibilis et inconposita. bonus [*]( F ) artifex prius fundamentum ponit, postea fundamento posito aedificationis membra distinguit et adiungit ornatum. posito igitur fundamento terrae et confirmata caeli substantia — duo enim ista sunt quasi uelut cardines rerum — subtexuit: terra autem erat inuisibilis et inconposita. quid est erat? ne forte in infinitum et sine principio extendant opinionem conficiens et dicant ecce quia materia, id est 5Xtj, sicut philosophi dicunt, etiam secundum scripturam diuinam non habuit initium. uerum hoc dicentibus respondebis quia scriptum est: erat autem Cain operarius terrae et de eo qui Iubal dictus [*]( 14 A ) est habet scriptura: hic erat pater, qui demonstrauit psalterium et citharam et homo erat in Ausitide regione, cui nomen Iob. desinant ergo de uerbo quaestionem mouere, cum praesertim praemiserit Moyses quia fecit deus terram. erat ergo ex quo facta est. nam si sine principio eam dicunt esse, iam non solum dominum, sed etiam ὕλην sine principio dicentes definiant ubinam erat. si in loco, ergo etiam locus sine principio fuisse astruitur, in quo erat materia [*]( B ) rerum, quae principium non habebat. quod si absurdum uidetur de loco credere, uidete ne forte uolatilem terram debeamus [*]( 4 Gen. 1, 2 9 Bas. 29 AC (12 CE) 13 Gen. 4, 2 15 Gen. 4. 20 aq. 16 Iob 1, 1 ) [*]( 5 prius C (p ex p m2) 6 et om. N ornatum C (tum in ras.) ornamentum G m2 N\'B 8 quasi uelut scripsi qua.. (m3 quaa) uelut C quas uelut GPVB quae (cras. 21\') uelut N\' uelut Mis 10 ne IBISB et ne M\' nisi (m2 in ras. ex et) UU\' 11 id est re* C (res m2) id est res G (ylen add. m2) id est TAHN PN\' B id est TAH S id est ylen V id est yle M filosofi CG 16 citharam N\'MB cytharam cet. ausithide N\'B ausitidi cet. 17 desinantq C (desinam\' m3) 18 praemiserit moyses G (t moyses in ras. m2) Pm2 praemiserimus esse CV praemisere muses Pm1 19 si om. (I, m2 8. fC. GP 20 dum n diTi N, recte puto hylen CGP ylen VM TAIIN cet. )

24
aestimare, quae non habens fundamentum alarum remigiis suspendebatur. unde ergo ei alas sumemus, nisi forte huc deriuemus prophetici sermonis interpretationem a pinnis terrae prodigia audiuimus et illud uae terrae nauium pinnae? sed ut sic accipiamus, in quo aere uolabat terra? sine aere enim uolare non poterat, sed aer esse adhuc non [*]( C ) poterat, quia non erat sine rerum materia elementorum facta distinctio, cum adhuc ipsa elementa facta non essent. ubi erat ergo materia ista alarum subfulta remigiis ? in aere non erat, quia aer corpus est mundi, corpus autem esse aerem docet lectio, quia emissa sagitta in locum, quem iaculator intendit, incisus aer statim in se ipsum resolutus est. ubi ergo erat ὕλη, nisi forte dicatur quadam dementi intentione quia in deo [*]( D ) erat? ergo deus inuisibilis naturae atque inuiolabilis, qui lucem habitat inaccessibilem, inconprehensibilis et purissimus spiritus, locus eruterat materiae mundialis, et erat in deo mundi portio, cum de hoc mundo non sit mens seruolorum eius, sicut habemus scriptum: de hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

Quemadmodum ergo inuisibilia uisibilibus et ei qui ordinem ac decorem donauit omnibus inconposita copulabantur ? nisi [*]( E ) forte, quia dixit: terra autem erat inuisibilis, inuisibilem eam per substantiam credant et non ideo, quia aquis operta [*]( 3 Esai. 24, 16 4 Eaai. 18, 1 11 Sap. 5, 12 15 I Tim. 6, 16 18 Ioh. 17, 14 ) [*]( 3 pinnis M (i pr. in ras.) pennis VU\'SB et (e ex i) m3 C m2 GU 5 pennae VWSB et (e ex i) m3 C m2 GP et (i m2 8. e pr.) M pennatae B ut G («. m2 si) 2t (s. m2 hoc) huc 81\' 6 adhuc esse }l\' 8 adhuc ipsa CGP ipsa adhuc cet. facta om. MS erat ergo CGP ergo erat cet. 9 subfulta C suffulta cet. 11 missa MS iaculatur (corr. m2) GP iaculatur %M\' 12 ipso II erat m2 P91\', om. B. erit P2C m1 cet. 14 deus id est M\'MS deus qui est (qui est m2 ex id est) 9M\' 15 inaccessibilem C (s pr. add. m2) 17 sit nec mens M V (nec exp.) S (nec in ras.) seruolorum C (v m3) G et P (v m2) seruolorum UM\' eeruulorum cet. 22 et inuisibilem C (et add. m3) M\' et (eras. et) 91 )

25
uisibilis corporeis oculis esse non poterat, quemadmodum pleraque in profundo aquarum sita uisum oculorum aciemque praetereunt. non enim deo aliquid inuisibile, sed creatura mundi creaturae utique extimatione censetur. inuisibilis etiam. terra, quia nondum lux quae inluminaret mundum, nondum [*]( F conplectens ) sol; postea enim luminaria facta sunt caeli. quod si solis radius plerumque etiam conponit operta inluminat et profundo mersa splendore luminis sui prodit, quis dubitet deo ea quae in profundo sunt inuisibilia esse non posse? nisi forte sic accipiamus inuisibilem terram, quod nondum uerbo dei et protectione uisitabatur quae hominem non habebat, propter quem dominus respiceret in terram, sicut scriptum est: dominus respexit super filios hominum, si est intellegens aut requirens deum. et alibi ait: de caelo iaculatus est iudicium: terra tremuit et quieuit. et merito inuisibilis, quia inconposita, quae figuram et speciem congruentem adhuc non acceperat a proprio conditore.