Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

; De natura autem et qualitate substantiae caeli quid enumerem ea quae disputationibus suis philosophi benignitatis cum alii conpositum caelum ex quattuor elementis adserant. alii quintam quandam naturam noui corporis ad constitutionem eius inducant atque adfingant aetherium esse corpus, cui nequaneque ignis admixtus sit neque aer neque aqua neque terra. quod huius mundi elementa suum quendam habeant cursum [*]( E ) atque usum et motum naturae, ut grauiora demergant et in pronum ferantur, uacua et leuia in superiora se subrigant — est enim proprius cuique motus —, in sphaerae autem circuitu ista confundi et uim sui cursus amittere, quoniam sphaera in orbem suum uoluitur et superiora inferioribus, superioribus quoque inferiora mutantur. quorum autem secundum naturam motus mutati sunt, horum necessario ferantferunt mutari solere qualitates substantiarum suarum. quid igitur defendimus [*]( P ) aetherium corpus esse, ne uideatur corruptioni obnoxium? quod enim conpositum ex corruptibilibus elementis est necesse est resoluatur. nam hoc ipso quod diuersae eadem sint elementa naturae simplicem et inuiolabilem motum habere non possunt, cum se diuersus elementorum motus inpugnet. canentur enim motus omnibus aptus esse non potest et elementis distantibus conuenire; nam qui leuibuslenibus adcommodus est fit incommodus grauioribus elementis. itaque quando ad superiora motus caeli est necessarius, terrenis grauatur, quando ad inferiora decursus expetitur, igneus uigor ille uiolenter [*]( 13 A ) adtrahitur; etenim contra naturae suae usum deorsum cogitur. omne autem quod in contrarium cogitur non naturae conlisis. sed necessitati cito soluitur et in ea scinditur ex quibus uidetur esse conpositum in suam quamque regionem singulis [*]( 1 Bas. 25 A — 28 A (10 E - 11 D) ) [*]( 2 filosofi CG 5 etaerium CGP etaereum V aethereum %\' (-ium tn2) UB 6 neque aer M (aer ex aera) S, om. cet. 7 huiusmodi G m2 N 9 pronum C (n in ras.) 14 mutare C 16 aethereum C (re ex ri m3) QIB et (-ium m2) 91\' 18 quo rG r 22 adcommodus C I ad eras.) )

22
recurrentibus. haec igitur alii considerantes stabilia esse non posse aetherium corpus caeli stellarumque esse arbitrati sunt quintam quandam naturam corporis introducentes, quo [*]( B ) diuturnam caeli putarent mansuram esse substantiam.

sed non ista opinio propheticae potuit obuiare sententiae, quam diuina quoque domini Tesu Christi maiestas dei nostri in euangelio conprobauit. dixit enim Dauid: principio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnia sicut uestimentum ueterescent, et tanquam amictum mutabis ea et mutabuntur, tu uero ipse es, et anni tui non deficient. quod adeo probauit in euangelio dominus [*]( c ) ut diceret: caelum et terra praeteribunt, mea autem uerba non praeteribunt, nihil igitur agunt qui propter caeli adserendam perpetuitatem quintum corpus aetherium introducendum putarunt, cum aeque uideant dissimilem ceteris adiunctam membri unius portionem labem corpori magis adferre consuesse. simul illud aduerte, quia propheta Dauid, < dum) terram priori loco nominauit et postea caelum, credidit opus [*]( D ) esse domini declarandum. quando enim dixit et facta sunt, nihil interest quid prius exprimas, cum simul utrumque sit factum, simul ne eo saltem praerogatiua caelo diuinae uideatur adiudicata substantiae, ut primogenitae creaturae priuilegio potior extimetur. itaque illoaillos auissuis relinquamus contentionibus, qui mutuis disputationibus se refellunt: nobis autem satis est ad salutem non disputationum controuersia, sed praeceptorum [*]( 7 Psalm. CI 26-28 13 Matth. 24, 35 20 Psalm. CXXXXVIII 5 25 Bas. 28 AB (11 DE) ) [*]( 2 aethereum C (re ex ri m3) B 4 mansuri C (à ex a m3) 7 terra C (4 ex a m2) 9 ipsi C (i alt. m3 ex e) 10 ueterascent B Cant. tanquam C tamquam cet. 13 terra. C (m eras.) 15 aethereum 91\' (-ium m2) 91B 17 corpori SB corporis M (s eras.) cet. 18 consueuisse N\'B dum addidi, cum a, om. libri 19 prioreiji MS 22 simul suspectum ne eo PVM neC eo S ne ei B in eo C ne haec in ras. uerborum simul ne eo m2 G ne his N\' sal»tem C saltim VNI 23 preuilegio C (corr. m2) 24 potiora PN\'B et (a eras.) CG extimetur C ml et (s s. x) G existimetur C m2 P aestimentur N\'B aestimetur cet. )

23
ueritas nec argumentationis astutia, sed fides mentis, ut [*]( E ) seruiamus creatori potius quam creaturae, qui est deus benedictus in saecula.