Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quomodo etiam incorporei luminis t splendor possit esse corporeus? sed si quaeris splendorem dei, filius est imago dei inuisibilis. qualis ergo deus, talis et imago. inuisibilis deus, etiam imago inuisibilis; est enim splendor gloriae paternae atque eius imago substantiae. in [*]( E ) principio inquit ambulauerint deus caelum et terram. et factus est ergo mundus et coepit esse qui non erat; uerbum autem dei in principio erat et erat semper. sed etiam angeli, dominationes et potestates etsi aliquando coeperunt, erant tamen iam, quando hic mundus est factus. omnia namque creata et condita sunt, uisibilia et inuisibilia, siue sedes siue dominationes sine principatus siue potestates, [*]( F ) [*]( 1 Psalm. CIII 24 5 Bas. 17 BC (7 DE) 22 Ioh. 1, 1 25 Coloas. 1, 16 Bas. 13 AB (5 D) ) [*]( 3 ubique libri (factum ubique MS); exp. G m2 et ante otiose m2 8. u. add. utique; utique otiose Cant. 5 etiam IIN\'B eum lEIS 9 ful- O gur C fulgur U\' fulgor cet. societati C (corr. m3) uolumptate C (passim) 14 poterat esse G 15 incorporei 213/\' in corpore W (m2 incorporei) cet. 16 possit N 18 et G (s. m2 est) est N\' 19 inuisibilis inuisibilis (pr.) C 22 qui C (i in ras.). )

16
omnia inquit per ipsum et in ipsum creata sunt. quid est in ipsum creata? quia ipse est heres patris, eo quod a patre in ipsum transierit hereditas, sicut pater dicit: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. quae tamen hereditas a patre transiuit in filium et in patrem reuertit a filio. egregie itaque apostolus et hoc loco filium dixit auctorem omnium et maiestate sua continentem omnia et ad Romanos de patre ait: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. ex ipso principium et origo substantiae uniuersorum, id est ex uoluntate eius et [*]( 10 A ) potestate — omnia enim ex eius uoluntate coeperunt, quia unus deus pater, ex quo omnia; etenim tamquam ex suo fecit, qui unde uoluit fecit, — per ipsum continuatio, finis in ipsum. ex ipso ergo materia, per ipsum operatio, quae ligauit atque constrinxit uniuersa, in ipsum, quia et quamdiu uult omnia eius uirtute manent atque consistunt et finis eorum in dei uoluntatem recurrit et eius arbitrio resoluuntur.

I In principio itaque temporis caelum et terram deus fecit. [*]( b ) tempus enim ab hoc mundo, uonlion ante mundum, dies autem [*]( C ) temporis portio est, non principium. et quamquam lectionis serie possimus astruere quod primo diem fecerit dominus et noctem, quae sunt uices temporum, et secundo die firmamentum fecerit, quo discreuit aquam quae sub caelo est et aquam quae super caelum, tamen satis sufficit ad praesentem [*]( 3 Psalm. II 8 8 Rom. 11, 36 ) [*]( 5 transibit CP et (corr. m2) G transit V transiit Tell. patre CGP 6 reuertit M\'S et ml CPM reuersa est B reuertetur Pm2 reuertitur C m2 M m2 cet. 7 maiestatem suam CPV. 8 romanus C et (-os corr.) G 9 ipsum sunt G (sunt 8. u. m2) 91\' (sunt s. u) ipso sunt M\' et (ipsum m2 a. ipso) 21 10 uolumtate C (passim) potestate. (m eras.) CP potestateip V 13 per ipsum per ipsum C 14 per ipsum om. II (s. u. m2 G) 15 ligabit C et (corr. m2) GP 17 uoluntate CGP 18 fecit deus G 21 aerie* (m eras.) CG die C (diS m3) V die* P dns C (n eras.) 22 nocte (g ex e m3) C 23 quod GPUU\' discrebit (corr. m2) CG discribit P 24 sufficit PB suffccit C\' (corr. m3) G. om. r, est cef. )

17
adsertiouem quod in principio caelum fecerit, unde praerogatiua generationis et causa, et terram fecerit, in qua esset [*]( D ) generationis substantia. in his enim quattuor illa elementa creata sunt, ex quibus generantur omnia ista quae mundi sunt. elementa autem quattuor, caelum ignis aqua et terra, quae in omnibus sibi mixta sunt, siquidem et in terra ignem repperias, qui ex lapidibus et ferro frequenter excutitur, et in caelo, cum sit ignitus et micans fulgentibus stellis polus, aqua esse possit intellegi, quae uel supra caelum est uel de illo superiore loco in terram largo frequenter imbre [*]( E ) demittitur. quae pluribus colligere possemus, si quid ad aedificationem ecclesiae ista proficere uideremus. sed quia his occupari infructuosum negotium est, ad illa magis intendamus animum in quibus uitae sit profectus aeternae.