Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

est enim hic mundus diuinae specimen operationis, quia dum opus uidetur, praefertur operator. namque ut istarum [*]( 9 A ) artium aliae sunt actuosae, quae sunt in corporis motu aut sono uocis — cessauit motus aut sonus, nihil superfuit nec remansit spectantibus uel audientibus —, aliae consultius, quae uigorem mentis exerceant, aliae huiusmodi, ut cessante quoque operationis officio operis munus adpareat, ut aedificatio atque textura, quae etiam tacente artifice peritiam eius ostendant, ut operatori operis sui testimonium suffragetur: similiter etiam hic mundus diuinae maiestatis insigne est,[*]( B ) ut per ipsum dei sapientia manifestetur. quem uidens propheta simul et ad inuisibilia oculos mentis adtollens ait: [*]( 4 Bas. 16 C (6 E) 7 Psalm. XVIII 1 10 Rom. 1, 20 Bas. 16 C, 13 C (6 E; 6 B) 12 Coloss. 1, 16 18 Bas. 17 AB (7 B-D) ) [*]( 3 KeΦaΛЄON CGU\'S KЄΦaaCON V KЄΦΑΛЄωΝ M (om. et) cefaleon cet. 7 non CGVMS nondum N\'B 14 non de G (de s. u. m2) N\'B 16 enim CGY ergo N 18 motum C (m alt. del.) modum V 19 inde a uerbis aut sonus incipit P 20 peccantibus C (corr. m3) P («. u, spectantibus) expectantibus VUM\' rethoricae II 21 uigore m. eierceantur G 26 quae II )

15
quam magnificata sunt opera tua, domine! omnia in sapientia fecisti.

Nec otiose utique factum legimus quia gentiles plerique, qui coaeternum deo mundum uolunt esse quasi adumbrationem uirtutis diuinae, adserunt etiam sua sponte subsistere. et quamuis causam eius deum esse fateantur, causam tamen [*]( c ) factum uolunt non ex uoluntate et dispositione sua, sed ita ut causa umbrae corpus est, adhaeret enim umbra corpori et fulgur lumini naturali magis societate quam uoluntate arbitra. pulchre ergo aitMoysesquia fecit deus caelum et terram. non dixit quia subesse fecit, non dixit quia causam mundo ut esset praebuit, sed fecit quasi bonus quod foret utile, quasi sapiens quod optimum iudicabatindicabat, quasi omnipotens quod [*]( D ) amplissimum praeuidebat. quomodo autem quasi umbra esse poterat, ubi corpus non erat, cum incorporei dei corporea adumbratio esse non potest?