Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

► Est etiam initium mysticum, utillud est: ego sum primus [*](B ) et nouissimus, initium et finis et illud in euangelio praecipue, quod interrogatus dominus quis esset respondit: initium quod et loquor uobis. qui uere et secundum adpetens est initium omnium, quia nemo ante ipsum, et finis, quia nemo ultra ipsum est. secundum euangelium initium est uiarum domini in opera eius, ut per ipsum disceret hominum genus uias domini sequi et operari opera dei. in hoc ergo principio, id est in Christo fecit deus caelum et terram, [*]( c ) quia per ipsum omnia facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est: in ipso, quiainquia ipso constant omnia et ipse est primogenitus totius creaturae, siue quia ante omnem creaturam, siue quia sanctus, quia primogeniti sancti sunt, ut primogenitus Istrahel, non quia ante omnes, sed quia sanctior ceteris. sanctus autem dominus super omnem creaturam et secundum corporis susceptionem, quia solus sine peccato, solus sine uanitate, omnis autem creatura subiecta uanitati est.

[*]( 1) ) possumus etiam intellegere: in principio fecit deus caelum et terram, id est ante tempus, sicut initium uiae nondum uia est et initium domus nondum domus. denique alii dixerunt h ϰεϕαλαίψ quasi in capite. quo significatur in breui [*](2 Psalm. XXXVI 28 3 Ioh. 8, 44 4 Apoc. 1, 17; 21 6 7 loh. 8, 25 10 Prouerb. 8, 22, cf. Luc. 20, 21 J3 Ioh. 1, 3 14 Coloss. 1, 17 15 Coloss. 1, 15 17 Exod. 4, 22 20 Rom. 8, 20 24 Bas. 17 A (7 B) ) [*]( 1 debeamus (de ex di m3) C 3 diabulo CG 4 mysticum SVM misticum cet. 7 quod C (m2 quid) 9t (od in ras. m2) 8 ante ... nemo om. C, in mg. m2 G 9 ipsum est CV ipsum est et (et s. w. m2) G ipsum et N, fort. recte 10 disceret C (sc in ras.) 14 in ipso uita est quia in ipso G m2 N\'B 15 totius CGV omnis N qui ante CV et (quia m2) G 17 israhel CGVWM\'B isrt cet. (sic fere semper libri, numquam Istrahel) 21 possimus C (possemus m3) 23 uic est et V uie et C uie (m2 uia) et G uia et N 24 Incefaleo C incelçfaleo G incefaleoi r in cefaleon UM\'B in cephaleo MS ENCEFALeON 91\' )

14
et in exiguo momento summa operationis inpleta. sunt ergo et qui principium non pro tempore accipiant, sed ante tempus et ϰεϕάλαιον uel caput, ut dicamus adtribuit, quasi summam operis, [*]( E ) quia rerum uisibilium summa caelum et terra est, quae non solum ad mundi huius spectare uidentur aduertere, sed etiam ad indicium rerum inuisibilium et quoddam argumentum eorum quae non uidentur, ut est illud propheticum: caeli enarrant gloriam dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum. quod secutus apostolus aliis uerbis in eandem conclusit sententiam dicens: quia inuisibilia eius per ea quae facta sunt intelleguntur. auctorem enim angelorum et dominationum et potestatum facile [*]( F ) intellegimus eum qui momento imperii sui hanc tantam pulchntudinempulchritudinem mundi ex nihilo fecit esse, quae non erat, et non extantibus aut rebus aut causis donauit habere substantiam.