Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
mitte ergo, pater, medicum istum, ueniat uerbum tuum, aperiat oculos meos. et apostolorum oculi clausi erant, nisi eos Iesus aperuisset. denique duobus ex his euntibus in castellum, cui nomen Emmaus, cum interpretaretur scripturas et benediceret eos, aperti sunt, inquit, oculi eorum et cognouerunt eum. ergo nisi Iesus aperuisset nobis oculos, nemo uidisset; nisi Iesus sustulisset uelamen, nulli euangelii gratia refulsisset. et Petrus clausos habebat oculos et Iohannes clausos habebat et Iacobus clausos habebat. denique in monte grauati erant somno, sed excitati maiestatis fulgore diuinae oculos cordis sui aperuerunt. et quia siti in corpore plene uidere non poterant, obumbrauit eos nubes, ne corporis oculos gloriae caelestis fulgor hebetaret. [*]( 1 cf. II Cor. 5, 4 4 cf. Col. 1, 16 5*11 Cor. 3,14 7 II Cor. 3. 16 11 cf. Act. 9,17-18 14*Ps. 106, 20 21 Luc. 24, 31 24 cf. Matth. 17,1—5 ) [*](def. A) [*]( 2 aliquis se 0 aliquis] add. sed Km2 3 efferre Rml 5 uelamen] add- illud Ov 6 inquid GJIPmI 9 super MO 11 et ad Gin2MN annaniae G, add. et P uelnd MRml 12 ante om. T 13 oculos Gm1 Pm1 Rm1 eius MNT 16 suis] eorum 0 19 aperiret 0 20 emaus NOP Ra 22 inquid RmI. om- 0 oculi eorum inquit MN 23 Iesus om. 0 24 oculos habebat MN 25 et Iohannes . clansos habebat om. Mml N, add. oculos a iacob O 27 qui Mm1NT siti]sie O 28 nubis Pml 29 ebetauit Nml )
Quis igitur tantus, ut aperiat oculos et legis uideat sacramenta, nisi ei Christus demonstret? non Moyses tantus. denique iubente domino uirgam proiecit et facta est serpens et fugit ab ea; adprehendit caudam serpentis et facta est uirga, et adhuc non cognoscebat mysterium. quo declarabatur descensurum in terras \' dominum Iesum, qui cum se exinanisset, deponi in crucem et proici pateretur in tumulum, de quo secundum oracula legis resurgens in gloriam dei diuinaeque sedis regale consortium de serpente remearet.