Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

secundum imaginem eius qui creauit eum. superuestiuit ergo se aliquis, non expoliauit: serpit grauior aegritudo, grauat oculos diuturnum uelamen, non potest quisquam illud auferre, non angelus, non uirtutes, non dominationes, non potestates. ; manet uelamen, lectionem inpedit, uisionem obducit; quod non reuelatur, inquit apostolus — hoc est: a quocumque alio —, nisi in Christo fuerit euacuatum. cum uero conuersus huiusmodi fuerit ad dominum, auferetur uelamen.

Habes igitur quomodo auferas uelamen, quod manet supra oculos cordis tui; conuertere ad dominum, et uelamen cadet. conuersus est Paulus ad benedictionem Ananiae; uelut squamae ceciderunt ab oculis eius et uidit, qui per triduum ante non uiderat; simul oculus corporis animaeque sanatur, quia medicamentum ei medicus demonstrauerat ille de caelo, de quo scriptum est: misit uerbum suum et sanauit eos et ex omnibus infirmitatibus suis liberauit eos. non est medicus iste de terris, qui omnes curat infirmitates et populos integros sanat.