Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

adprehendamus ergo et nos caudam serpentis illius crucifixi, ut potestatem eius regiam possimus agnoscere. et illa, quae in pedes eius misit unguentum, tenuit eum. caudam ergo serpentis adprehendit Moyses et apertum est os eius. non ergo locutus esset de eo, nisi ipse dominus os eius aperuisset.-

Dauid adaperiri sibi oculos hic petit et in superioribus dixit: quis ostendit nobis bona? erat sub lege nutritus et sciebat, quia lex umbram habet futurorum bonorum; ipsa bona non iam per umbram, sed apertis oculis uidere cupiebat. nouerat, quia exemplari et umbrae caelestium mysteriorum seruiebant, qui secundum legem Moysi deseruiebant.