Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Transi ergo et tu fidelis animi dilectione. si diuinam uis tibi adesse praesentiam, non solum pax, sed etiam multa pax sit in animo tuo, nulla te proelia diuersae cupiditatis inpugnent, non iracundia stimulet, non libido et, si est pugna, tamen foris, non intus sit. proeliare aduersus persequentes, licet et ipsis silentio saepe cedendum sit. Quia tibi uincunt.
illorum potentia tua est uictoria; tunc denique triumphantur, cum se uicisse crediderint. non ergo te inpugnet auaritia, non cupiditas exagitet, non tristitia deiciat, non inflammet libido, non resupinet superbia, non curuet ambitio, non formido consternat. pax multa abundet, quae superat omnem mentem secundum apostoli sententiam, quo nihil pulchrius dici potuit.