Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ideoque caritate fundatus dicit: torrentem pertransiuit anima nostra. numquid aqua maris excludere Moysi potuit caritatem ? ut et secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens deum tutum sibi credidit iter esse per maria; qui autem non dilexerunt deum, hi demersi fluctibus dignum sacrilegiis suis exitum pertulerunt.
Helias atque Helisaeus Iordanen transmiserant pede; et haec fuit nimiae merces et gratia caritatis. hi igitur ut transirent aquas fluuii Iordanis, passionum fluenta nostrarum mentis prius uestigio transierunt. de hac aqua dicit dominus: si transeas per aquam, tecum sum, et flumina non inundabunt te. adest iustis suis semper, cum aliquibus teruntur aduersis, si tamen transeant mente constanti, non dubitanti, non fidei turbentur incerto.