Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sequitur uersus quartus: praeuenerunt oculi mei mane meditari uerba tua. supra ait: praeueni ἐν ἀωρίᾳ, hoc est \'ante horas, ante tempus\', hic ait \'mane\', aliud significans tempus orandi atque psallendi domino, ut sit illud prius secundum quod ait: media nocte surgebam, hoc autem iuxta illud : \'praeueni orientem solem\'. graue est enim, si te otiosum in stratis radius solis orientis inuerecundo pudore conueniat et lux clara feriat oculos somnolentos, adhuc torpore depressos.
arguit nos tanti temporis spatium sine ullius deuotionis munere ac sacrificii spiritalis oblatione feriata nocte transmissum. an nescis, o homo, quod primitias tui cordis ac uocis cotidie deo debeas? cotidiana tibi messis, cotidianus est fructus. occurre ergo ad solis ortus, ut te oriens inueniat iam paratum, ne lumina tua madido adhuc sopore marcentia primus diei fulgor exagitet.
In cubili meo in noctibus quaesiui quem dilexit anima mea, dicit ecclesia. ideo eum meruit inuenire, ideo eius gratiam promereri, quia etiam in cubili suo quaesiuit. quaesiuit in noctibus. propterea copiam eius adepta in posterioribus loquitur ad sponsum: ueni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis; diluculo [*]( 4 * Gen. 21, 8 7*Ps. 118, 148 8*Ps. 118, H7 11 Ps. 118. 62 21 * Cant. 3, 1 25*Cant. 7, 11-12 ) [*]( 2 aetates Ptnl perituri AR 4 solum 3 Pa legitur om. N Pm1 fecisse legitur OPin2Rav alt. epnlum magnum 0 7 Sequitur-quartus om.a uersus om.N P IIII AGNOPB III M 8 meditare APR έν] IN AGMOPR 10.12 illat Pml 14 somnulentos ARml sonmolento v 15 illios A acj a AP R ad T 16 oblationem T feriate ex-ti Pm2 feria*.5 feriatam T nocte om.MNTa transmissam A transmissa est (est s.l.) R 17 cottidie d cottidiana et 18 cottidianos 31 18 messes ARml estj tibi est 0 solem Mml ortum P 20 marcentia scripsi mergentia codd. av 21 lectulo A cubieulo RtnlTa 22 meruit eum av 23 cubieulo NT suo om. AMNaυ 24copiaa eius est copiam AR ) [*]( LXn. Ambros. Psbs 5. Petsehenig. ) [*]( 28 )