Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
In uerba, inquit, tua speraui. Graecus έϕήλ́πισα dixit, quod est ad sperandum semper crescere et spem spei adiungere. iustus semper sperat et in aduersis positus et frequentibus adflictus aerumnis desperare non nouit, sed quo grauiora tolerauerit magis sperat et sperandi sumit profectum secundum illud oraculum: consolamini consolamini populum meum, dicit dominus. sacerdotes, loquimini iustitiam in cor Hierusalem, consolamini eam, quia repleta est deiectio et solutum est peccatum eius, quia recepit de manu domini duplicia peccata sua. quam cito dixit plenitudinem deiectionis solutionem esse peccati et repetiuit causam consolationis, eo maius esse reconciliationis insigne. quo numerosior fuerit poena quam culpa.
Iob tot grauatus incommodorum acerbitatibus pio spem cumulabat affectu, discretam a piis causam adserens impiorum. quorum lumen extinguetur; lux autem secundum Salomonem semper iustis. unde colligitur, quia iustus semper in uerba dei sperat et spem adicit spei. quod euidentius expressit Esaias dicens:
tribulationem super tribulationem expecta, spem super spem. ad perlactatos et abductos ab uberibus loquebatur. hoc est ad eos qui prima infantiae alimenta transissent cibo iam habiles fortiori. exemplo sit, quod ablactatus [*](3 cf. I Petro 2,22 (adderedebuit uersum23) 5*Ps. 118,147 cf. p- 342,16 lO*Esai. 40,1-2 19 cf. Hiob 18, 5 20*Prou. 13, 9 23*Esai. 28,10 26 cf. Hebr. 5,12-14 ) [*]( 1 tollerantiam MN tolerantium Rml eonprehensiones AR compressioais MmlN 2 accepereJlml scribtum F 3 tabescebat Pmi 5 inquid Pm1 ΕΦηαιτι CA F έπιελ́πισα a έπήλ́πισα υ6 est post semper tr. M 7 pr- e*om. O adflictus om.T 8 aerumnis—sed euan. F quod Pml tolerauit Oa 9 illut Pm1 10 populus meus Fm2 12 corde Rml . 13 solum A 14 recipit Pml 18 aceruitatibus Fm2AGMN 20 eitinguitur FANP Ra 21 pr. semper] add. est F0Pm2v in uerba dei semper AR nerbis O 23 adiecit M euiden—] desinit F 23 expectatO 24 pr. spem] semper M ablactatos Pm2 25 primam. A 26 fit AGNa )