Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

uidete quemadmodum unusquisque proprium seruet officium: explorator excubias, mysterium meretrix, fidem uictor, religionem sacerdos. hi periculum pro laude non metuunt, illa susceptos nec in periculis prodit, iste sollicitus fidem magis seruare quam uincere meretricis prius mandat salutem quam [*]( E ) excidium ciuitatis; religionis autem insignia arma sunt sacerdotis. iam illud quis non plenum putet esse miraculi, quod ex tota urbe nemo seruatus est nisi quem meretrix liberauit:\' haec simplicis historia ueritatis est.

quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria. Hiericho enim figura istius mundi est, m quam de paradiso, hoc est de Hierusalem illa caelesti eiectus Adam praeuaricationis prolapsione descendit, hoc est [*]( F ) de uitalibus ad inferna demigrans, cui non loci, sed morum mutatio naturae suae fecit exilium. longe enim mutatus ab illo Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata deflexit, incidit in latrones, in quos non incidisset, nisi his mandati caelestis deuius se fecisset obnoxium. qui sunt [*]( 21os.2,lsqq. 61os.6,20 91os.1,16;2,lsqq.;6,17sqq. 14 los. 6, 25 18 Gen. 3, 23 Hebr. 12, 22 19 Augustinus contra aec. M. resp. II 15, IH 56. 178. 187. 205. 213, IIII 10. 23. 64. 67. 94. 114, V 20, VI 14 21 Uerg. Aen. II 274 ) [*]( 1 ferro a. M. w3F, OM. L posset PBL 2 rahab ACO raab cet. 3 stmxit A, instraxit cet. 4 et (s. <*. m3) abecondit P 9 eTploratores A (ea a. M. m3) mC\' 10 religionem (m ex s m3) A eacerdos... religionis a. M. m3 A periculum (p w ras.) P 11 in s. M. F ante iste add. ihs AC et N. M. m2 a magis fidem A (m3) X 12 meretricis (re 8. M.) F quam a. M. P 13 sacerdotis (ie .c e m3) Απ F 17 ammiranda A iericho A 20 ad OM. X infirma PBL demigrans (s s. M.) F 23 deRaxit PL quo A 24 hiis (h acp. m2j A )

313
isti latrones nisi angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in angelos lucis, sed perseuerare non possunt? hi ante despoliant quae accepimus indumenta gratiae [*]( 1428 A ) spiritalis et sic uulnera inferre consuerunt; nam si intemerata quae sumsimus indumenta seruemus, plagas latronum sentire non possumus. caue ergo ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est mandati caelestis custodia destitutus et exutus fidei uestimento et sic letale uulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens uulnera eius acerba curasset.

non mediocris iste Samaritanus, [*]( 10, 31 sq. ) qui eum quem sacerdos, quem leuita despexerat, non etiam [*]( B ) ipse de?pexit. nec uocabulo sectae despicias quem uerbi interpretatione mirabere; Samaritani etenim uocabulo custos sign!ficatur. hoc habet interpretatio. quis est custos nisi ille de quo dictum est: custodiens paruulos dominus? itaque sicut Iudaeus alius in littera, alius in spiritu, ita et Samaritanus alius foris, alius in occulto. hic ergo Samaritanus descendens — quis est, qui descendit e caelo, nisi qui ascendit in caelum, filius hominis qui est in caelo? — uidens semiuiuum, quem nemo potuerat ante curare, sicut [*](c ) illa quae fluxu sanguinis profluens in medicis erogauerat [*](10,33) omne patrimonium suum, uenit secus eum, hoc est: factus conpassionis nostrae susceptione finitimus et misericordiae conlatione uicinus. [*]( 1 U Cor. 11, 14 6 Augustinus contra M. Pelag. I 3, 10 (caue ...10 CMr<MM<) 7 Gen. 3, 7 15 Psalm. 114, 6. Rom. 2, 28 sq. 18 Yoh. 3, 13 (cf. loh. 6, 83) 21 Luc. 8, 43 Matth. 9, 20 ) [*]( 2 angelos (an 8. M.) A 3 hii PEGTX (t alt. eras. JF) ante (N. m2 aatem) A autem aC dispoliant ΑγLX 6 ante post Adam om. Augustinus 7 exsutus A 8 accepit (ex a. ac m.3) A, (ł excepit N. M.) C, excepit X 13 uarrabere (in mg. m3 al. mirabere) A mirabere (is a. e aM. m2) E miraberis JP-L miraQeris (ue eras.) C 14 et quis est jPZ 16 iudaeos A 17 alius foris ... samaritanus add. m3 A hic] bis <t is FOV 18 ante qui add. scilicet PL de A (d 8. M. m3) αΧχ nisi ΑαΒCΧχ. et cet. 19 quis (s eroN) P 21 illam E Nma] cursu PL 22 est post factus add. PBLCFπ)

314

Et alligauit uulnera eius infundens oleum et uinum. [*](10,34) multa medicamenta med]cus habet iste, quibus sanare consueuit. [*]( D ) sermo eius medicamentum est. alius eius sermo constringit uulnera, alius oleo fouet, alius uinum infundit: constringit uulnera austeriore praecepto, fouet remissione peccati, sicut uino conpungit denuntiatione iudicii.

et inposuit inqmt in iumentum suum. audi quomodo te inponat. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet. et pastor inposuit ouem lassam super umeros suos. homo enim iumenti [*]( E ) similia factus est et ideo supra iumentum suum nos inposuit, ne nos essemus sicut equus et mulus, ut per nostri corporis adsumtionem infirmitates nostrae carnis aboleret. denique duxit nos in stabulum, qui eramus iumenta.

est autem stabulum, in quod fessi longo itinere succedere solent. duxit itaque in stabulum dominus, qui suscitat a terra inopem

et do stercore erigit pauperem, et curam egit, ne [*](10,34) aeger ea quae acceperat nequaquam praecepta seruaret. sed [*]( F ) non uacabat Samaritano huic diu in terris degere: redeundum erat eo, unde descenderat.

itaque altero die — quis est iste alter dies nisi forte ille dominicae resurrectionis, de quo dictum [*](10,35) est: hic est dies, quem fecit dominus? — protulit duos [*]( 7 Esai. 53, 4 SLac.15,5 9 Ps. 48, 13 HPs.31,9 15 Ps. 112, 7 21Ps.ll7.24 ) [*]( 1 uinum et oleum X 3 eat] eius X 5 austeriori -X 9 supra AX iumentis X iumento PBL 11 equus (u alt. s. M. m3) P . ut] et (v a. e m3) P 12 inBrmitatea (-em w3) A 13 quia P 14 in om. χ quo .P.BLAy defessi X 16 eregit JY 17 post \' seruaret add. A M.3 cet. (c/..?75. 22 sq.): in quo (in om. FOF; quo K) agnonit (cognonit y) asina (a alt. ex us C) praesepe (praesepiam aX) dni sui. his addunt A m3 otC et abi de terra inopes soacttantur et de stercore pauper erigitur (eregitnr A). certe abi greges clauduntur agnorum ne frementibus ad caulaa rapacibus lupis facilis m ouilia (obilia A) sit incareas (ingresaas a 19 ante erat add. enim FOV qui OV altera C 20 ille ow. PB 21 sic protulit A )

315
denarios et dedit stabulario et ait: curam illius habe.

qui sunt isti duo denarii nisi forte duo testamenta, quae [*]( 1429 A ) imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio uulnera nostra curantur? redemti enim sumus pretio sanguinis, ut ultimae mortis ulcera uitaremus.

hos ergo duos denarios, licet horum quoque librorum quattuor formas non absurdum sit intellegere, accepit stabularius. qui? ille forsitan qui ait: et aestimo ut stercora, ut Christum lucri faciam, quo curam haberet hominis uulnerati. stabularius itaque ille [*]( B ) est qui dixit: misit me Christus euangelizare. stabularii sunt illi quibus dicitur: ite in orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae et qui crediderit et baptizatus fuerit, hic saluus erit, saluus utique a morte, saluus a uulnere quod infixum est a latronibus.

Beatus ille stabularius, qui alterius curare uulnera potest, [*](10,35) beatus ille cui dicit Iesus: quodcumque supererogaueris reuertens reddam tibi. bonus dispensator, qui etiam [*]( c ) supererogat. bonus dispensator Paulus, cuius sermones et epistulae ueluti ei ratione quam acceperat superfluunt. moderatum domini mandatum prope inmoderato labore mentis et corporis exsecutus, ut multos ab aegritudine graui spiritalis adloquii dispensatione releuaret. bonus ergo stabularius stabuli eius, in quo agnouit asina praesaepe domini sui et in quo greges clauduntur agnorum, ne frementibus ad caulas rapacibus [*]( D ) [*]( 4IPetr.I,19 SPhiHpp.3,8 10 I Cor. 1, 17 HMarc. 15,16 23Esai.l,3 24Verg.Aen.Vini, 60 ) [*]( 1 denarii (i ex o m2) P 4 pretio (ao a. o m3) sanguinis (e a. is m3) A pretioso sanguine cet. 5 ultima e multis ulcera P 6 IllI PL 7 accipit a0/ quia (a 8. M. M<3) E 8 aestimo (o in ras.) a estimor P (r er<M.) aestimor BLX (r exp. F) ut stercora Αχ. stercora M<. lucrifaciam (r a. M. M!-2) P lucifaciam -L 9 quo] qui G\'Y ut PBL itaque om. \')\' est ille ΡαΒCΧχ 15 uulnera curare x 16 dicitur (nr eras.) P lesua] dus ΕγΤΧ supererogaberis A 19 superfluum PL 21 grauis AFO et (8 eras.) E (s exp.) V 22 in d<! !. w<3 f, OM. L 23 asinaa GγΟV, OM. ET praesppiutn X 24 grex clauditur PL )

316
lupis facilis in ouilia sit incursus.

spondet ergo mercedem se redditurum. quando reuerteris, domine, nisi iudicii die? nam licet ubique sis semper et stans in medio nostrum non cernaris a nobis, erit tamen tempus quo uniuersa caro te aspiciat reuertentem. reddes ergo quod debes. beati quibus est debitor deus! utinam nos simus idonei debitores. utinam quod accepimus possimus exsoluere nec nos aut sacerdotii aut ministerii munus [*]( E ) extollat! quomodo reddes, domine Iesu? promisisti quidem in caelo bonis copiosam esse mercedem, reddes tamen et cum: dices: euge. bone sente, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.

ergo quoniam nemo magia proximus quam qui uulnera nostra curauit, diligamus eum quasi dominum, diligamus et quasi proximum; nihil enim tam proximum quam caput membris. diligamus etiam eum qui imitator est Christi, [*]( F ) diligamus eum qui inopiae alterius corporis unitate conpatitur. non enim cognatio facit proximum. sed misericordia, quia misericordia secundum naturam; nihil enim tam secundum naturam quam iuuare consortem naturae.

Dictum est igitur de misericordia, sed non una est forma [*](10,42) uirtutis. subicitur Marthae exemplo et Mariae alterius operibus actuosa deuotio, alterius religiosa mentis intentio dei uerbo, quae si cum fide congruat, etiam ipsis operibus antefertur [*](10,49) iuxta quod scriptum est: Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi. studeamus igitur et nos habere quod nemo nobis possit auferre, non ut perfunctoria, [*]( 143OA ) [*]( 8 Matth. 5, 12 10 Matth. 25, 21 15 I Cor. 6, 15, Ephes. 5, 30 ) [*]( 1 ingreaaua X epondit X/ (-et m2 ET) 8 et OM. X nostrorum αΧχ 5 est debitor d9 A es debitor cet. 6 utinam... debitorea « mg. inf. P 7 ne ctC 9 caelis PBL et A 10 dices ΑαC dicis ce<- euge euge X serue bone ΡγL serue et fidelis C supra ΑΡχπ 11 supra jPZ/ 14 et] eum PL 16 eum] etiam eam ΕγΤ nnitate (e s. M.) J. 17 quam X 23 ipsi P (-is m2) L 24 est 8. tt. m2 JE\', om. r 26 perfunctoriae ΡαΒL perfunctorias X (a eras. OV, f.Bp. tt) )

317
sed diligens audientia deferatur; solent enim etiam ipsius semina uerbi caelestis aufen-i, si secus uiam sint seminata. agat te sicut Mariam desiderium sapientiae; hoc enim maius, hoc perfectius opus nec ministerii cura cognitionem uerbi caelestis auertat nec arguas eos et otiosos iudices, quos uideas studere sapientiae; hanc enim sibi cohabitantem Salomon ille pacificus adsciuit.

nec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur, [*]( B ) sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Iesus enim multis abundat et multa largitur. et ideo sapientior quod principale aduertit elegit. denique apostoli optimum non putarunt relinquere dei uerbum et ministrare mensis. sed utrumque munus sapientiae; nam et Stephanus plenus sapientiae minister electus. et ideo qui ministrat doctori deferat et ministrantem doctor inuitet et prouocet; unum enim corpus ecclesiae, etsi diuersa membra: alterum [*]( c ) altero eget. non potest dicere oculus manui: operam tuam non desidero aut iterum caput pedibus et auricula senegare esse de corpore; nam etsi alia principalia, tamen alia necessaria. sapientia in capite, actus in manibus; oculi enim sapientis in capite eius, quia ille uere sapit cuius animus in Christo est et cuius interior oculus erigitur ad superna. et ideo sapientis oculi eius in capite ipsius, stulti autem in calcaneo.

Quis uestrum habena amicum et ibit ad illum media [*](11,5) nocte et dicit illi: amice, commoda mihi tres panes. alius praecepti locus est, ut omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur: uides enim quod [*]( 1 Lnc. 8, 5 et 12 6 Sap. 9, 10, Pronerb. 8, 12 10 Act. 6, 2 12Act.6,5 15ICor.l2,12sq. 16 I Cor. 12, 21 22 Eccl. 2, 14 ) [*]( 1 enim s. <t. m3 jl 4 a cognitione aZy 5 otiosos (sos e.c saa) P 9 leans] dns X 10 ante quod at!d. iudicatur quia X 11 putauerunt αχ 12 sapientiae est BX Btefanas P 13 sapientia X electus est PBL 15 enim est corpus -PZ 16 operA tua jlcd3 et (~ &M <T<M.) G opera taa PCΕγLTX 17 et ΑΡΧχ aut cet. 18 de corpore esse X 20 uere ille C 21 oculos interior X 22 eius del. m2 POre, om. Cχ ipsioa] eius X 25 dicet αCπχ 27 oratio non difFeratur K )

318
iste qui media nocte perrexit tres panes ab amico suo postulans et in ipsa petendi intentione persistens non defrudetur oratis. qui sunt isti tres panes nisi mysterii caelestis alimentum? [*]( E ) quod si diligas dominum deum tuum, non solum tibi, sed etiam aliis poteris emereri. quis autem amicior nobis quam qui pro nobis corpus suum tradidit? petiit ab hoc media nocte panes Dauid et accepit; petiit enim quando dicebat: media nocte surgebam ad confitendum tibi; ideo meruit hos panes quos adposuit nobis edendos. petiit cum dicit: lauabo per singulas noctes lectum meum; neque enim timuit ne excitaret dormientem quem scit semper uibrare uigilantem.

et ideo [*]( F ) scriptorum memores noctibus ac diebus orationibus insistentes peccatis nostris ueniam postulemus. nam si ille tam sanctus et qui regni erat necessitatibus occupatus septies in die laudem domino dicebat matutinis et uespertinis sacrificiis semper intentus, quid nos facere oportet, qui eo amplius rogare debemus quo frequentius carnis ac mentis fragilitate delinquimus. ut de uia lassis et istius aeui cursu ac uitae huius anfractu grauiter fatigatis panis refectionis deesse non possit, qui hominis corda confirmet?

Nec solum media nocte dominus, sed omnibus prope docet [*]( 1431 A ) uigilandum esse momentis; uenit enim et uespertina et secunda. et tertia uigilia et pulsare consueuit. beati itaque serui illi, quos cum uenerit dominus inueniet uigilantes. si ergo desideras ut uirtus dei praecingat se et ministret tibi, [*]( 7 Ps. 118, 62 9 Ps. 6, 7 11 Ps. 7, 19; Hier. 1, 11 14 Ps. 118, 164 19 Pa. 103, 15 23 Luc. 12, 37 (cf. 17, 8) ) [*]( 1 qui s. u. A III P (ex 1111) L 2 in s. M. m2 F, et in ipsa in ras. L defraudetur A (a s. M. m3) / (tM y a &. M. m2) CX defrMdatnr PaBL 3 oratii P (ł is s. i alt. m3; in mg. m3 t orationis) L orans ET III PL 5 poteris (o ex u) P 7 et A petiit ct cet. accepit. uides enim quod iste petiit quando Y 8 et ideo X 9 lauabo ac lauorabo P 11 uibrare] ow. PL oigilare X 12 orationibua insietentes A orationi instantes ce<. (cf. Rom. 12, 12; Col. 4, 2) 15 et om. X 16 qao (s. m3 i qui) P 17 augmentis P (c a. ụg m2) Z 22 esse uigilandum C 24 inueniet] inuenerit y 25 ae] te JJC (s <. t m3 A, m2 π; ł se m2 s. te F) tibi (t s. K. m2) J. )

319
uigilandum est semper; multae enim insidiae sunt nobis et grauis corporis somnus, quem si dormire mens coeperit, uigorem suae uirtutis amittet. excita igitur somnum tuum, ut pulses ostium Christi, quod aperiri sibi etiam Paulus [*]( B ) exposcit non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se iuuari, ut aperiatur sibi ostium ad loquendum mysterium Christi. et fortasse illud est ostium, quod apertum uidit Iohannes; uidit enim et dixit: post haec uidi et ecce ostium apertum in caelo et uox prima, quam audiui tamquam tubam loquentem mecum et dicentem: ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri. apertum est igitur ostium Iohanni, apertum est ostium Paulo, ut nobis panes quos ederemus acciperet. perseuerauit enim ostium [*]( c ) pulsans oportune, inportune, ut gentes mundani tramitis labore uexatos alimoniae caelestis ubertate recrearet.

ergo praeceptiuus locus frequenter orandi, spes inpetrandi, ratio persuadendi prius in praecepto, post in exemplo. qui enim promittit aliquid spem debet adferre promissi, ut monitis oboedientia deferatur, promissis fides, quae humanae contemplatione pietatis in maius aeternae spem pietatis adquirit, si tamen aequa poscantur, ne [*]( D ) in peccatum uertatur oratio. nec erubuit aliquid saepius postulare, ne uel diffidere de domini misericordia uideretur uel adroganter dolere quod non prima prece aliquid inpetrauerit — propter hoc inquit ter dominum rogaui — et ostendit [*]( 1 Eccli. 11, 31; cf. Cic. pro Sestio 102, pro Plancio 59 (Accius Atrei fragm. 9\' R) 4 Coloas. 4, 3 8 Apoc. 4, 1 12 II Cor. 12, 2 21 Pe. 108, 7 24 II Cor. 12, 8 ) [*]( 2 nobis A (tM mg. m3 boniB) o, bonis cet. quem] cum / 3 amittet (-it m2) P amittit aX 6 adiuuari L ostium sibi χ 9 apertum est in A audiui (u alt. N. M. m3) P 10 loquentem] canentem a 11 aacende] ueni X oporteat BCFV oporteret O 12est (ante ostium) eras. P, om. BL 13 acciperent αCPBL enim OMt. PL 14 oporṭụṇẹ inportune (inportune s. M. m3) P inoportune f. M. GL 15 ueiatos (a a. o m2) P aexatM B (a alt. M! o) χ alimoniae (i Ff. m2 f.c o) P 16 frequenter (que &. M. m3) P 17 post praecepto add. ponitur s. M. m3 P, ponit X 18 afferre (r alt. N. u.) A 23 dolore B et (e s. o alt. m2) jl, (m2 -erc) C )

320
quod frequenter deus ideo non concedat oratus, quod inutilia iudicet quae nos profutura credamus.

Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur. [*]( E ) [*](11,17) causa dicti huius ea est, quod in Belzebub principe daemoniorum eicere daemonia dicebatur, ut ostenderet regnum suum indiuiduum esse atque perpetuum. meritoque etiam Pilato respondit: regnum meum non est de hoc mundo. et ideo qui non in Christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum eici daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui, quod spectat ad populum Iudaeorum, qui huiuscemodi [*]( F ) passionibus ad daemonium eiciendum daemonii arcessat auxilium. nam quemadmodum potest, cum fides scindatur, et regnum manere diuisum? etenim cum m lege sit populus Iudaeorum, Christus quoque secundum carnem ex lege generatus sit, quomodo potest regnum Iudaeorum esse perpetuum, quod ex lege est, cum populus ipse diuidat legem, quando a legis populo Iesus negatur, qui ex lege debetur? ita ex parte se fides Iudaeicae plebis inpugnat et inpugnando diuiditur, diuidendo dissoluitur. et ideo regnum ecclesiae manebit aeternum. quia indiuidua fides, corpus est unum; unus enim dominus, una [*]( 1432A ) fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium qui super omnes et per omnes et in omnibus.