Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
est et alia, quae saecularium adferat interitum uoluptatum, in qua non natura. sed delicta moriuntur. hanc mortem subimus consepulti in baptismo et mortui cum Christo ab elementis [*]( 142OA ) huius mundi, cum actus patimur prioris obliuia. hanc mortem mori uoluit, cum prophetaret, Balaam, ut deo uiueret, et ideo dixit: moriatur anima mea in animis iustorum et fiat semen meum ut semen eorum.
est et tertia mors. quando Christus, qui est uita nostra, nescitur; scire autem Christum uita est sempiterna, quae nunc iustis praesto est in umbra, in futurum autem erit faciem ad faciem; spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, de quo dixit: in [*]( B ) umbra eius uiuemus in gentibus. in umbra alarum eius sperauit Dauid, in umbra eius concupiuit et sedit ecclesia.
si tantum, domine Iesu, confert umbra tua, quantum utique ueritas adferet? quemadmodum uiuemus, quando iam non erimus in umbra, sed in ipsa uita? nunc enim uita nostra abscondita est cum Christo in deo; cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et nos inquit cum eo apparebimus in gloria. dulcis illa uita est, quae non [*]( 5 Apoc. 9, 6 8 Rom. 6. 4, Coloss. 2, 12 11 Num. 23, 10 12 Coloss. 3, 3 13 lob. 17, 3 14 Coloss. 2, 17, I Cor. 13, 12 15 I Cor. 13, 12, Thren. 4, 20 16 Thren. 4, 20 17 Ps. 56, 2 18 Cant. 2, 3 21 Coloss. 3, 3 sq. 24 Apoc. 21, 4 ) [*]( 2 formidabi.lia (s ef<n.) P 4 desideranda (in mg. m3 al. et desidera-uilis) A, et desideranda M expetenda (peten in rM. m2) G expectanda P (expetenda m3) Zn 5 inueniant jEr ean! (a ex u m2) P 6 uoluntatum (p s. n m2) A in ont. PL 8 baptismate PL 9 patimur pristinos oblmiaci C 10 mori ow. PL 11 in animis] morte C 15 faciem P (m Mp.) facie M<. 16 quo dx ex quod m2 A 17 aiuemus ΑαCLχ uiuimus M<. 20 adfert X 21 enim] autem x 22 dno ET )
Ad hanc uitam, fratres, festinemus, maesti in saeculo, quia peregrinamur a domino; qui enim non peregrinatur a [*]( D ) corpore peregrinatur a domino. multo autem melius dissolui a corpore et adhaerere deo, ut et nos unum simus aput omnipotentem deum et unigenitum dei filium uideamus per resurrectionis gloriam in naturae claritatem adsumti et inuiolabili concordia animorum foedere sempiterno unitatem diuturnae pacis imitati, ut conpleatur id quod de -nobis dei filius patri orando promisit. ut et ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus.
non ergo patrii funeris sepultura [*]( E ) prohibetur, sed necessitudini generis diuinae religionis pietas antefertur; illud consortibus relinquitur, hoc mandatur electis. aut quia sepulchrum patens guttur est inpiorum, memoria eorum abolenda praescribitur quorum simul cum corpore meritum occidit, nec reuocatur ab officio patris filius, sed fidelis a perfidi communione secernitur.
est enim propria quaedam sepultura iustorum, qualis illa de qua dictum est: [*]( 2 Apoc. 9, 6 3 Ezech. 18, 4 8 II Cor. 5, 6 9 Philipp. 1, 23 lOICor.6.17 Ioh.17,21 lllob.1,14 151ob.l7,21 16Luc.9,60 19Pa.5,10 20Pa.9,7 ) [*]( 1 enim] autem L aorte] praeuaricatione PL 6 carpet A, carpit X 9 a deo A autem] enim )( 11 uerba per...assumti e.cp. M<3 et in mg. adscr. at in claritatp nature celestis adsumti A 12 post claritatem add. in naturae caelestis a, caelestis C\'j\' et (ow. claritatem) ET 13 inuiolabitis concordiae PBL animorumque A (que N. u. MtJ) χ 14 diurnae a, diuinae L 16 patrii jP (-ris m3) Y (i alt. a. M m2) pati L pat π patri a (i in ras.) cet. paterni Erasmus funeri PL 17 ṇẹc̣ (sed m3) P necessitudine P (i a. e tert. m2) Z necessitudini (i ult. ex 6) G necessitudinis X (s ult. del. π V) diuina FOY 18 relinquetur FOY 20 perscribitur Αχ 21 reuocatur (u pr. s. M.) P 22 quaedam propriae P (e eras.) L )
est et illa prophetica, ut supra sepulchra maiorum quaedam ponamus, quae lector agnoscis, infidelis intellegere non debet, non quo cibus imperetur aut potus, sed sacrae oblationis ueneranda communio reueletur. non ergo interdictum est muneris, sed religionis mysterium conmunionem [*]( 1421A ) nobis cum gentilibus mortuis non futuram; nam cum sacramenta uiuorum sint, non uidentur mortui qui habent uitam.
ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. ad LXX [*](10,3) discipulos dicit hoc, quos designauit et misit binos ante faciem suam. qua ratione binos misit? quia bina missa. sunt animalia in arcam, hoc est cum mare femina, inmunda per [*]( B ) numerum, sed mundata ecclesiae sacramento. quod conpletum est oraculo, quod Petrus sanctus accepit dicente sibi sancto spiritu: quod deus mundauit tu conmune ne dixeris. et aduertit dictum esse de gentibus, qui corporeae magis generationis successionem quam spiritalis gratiae sequebantur. hos mundauit dominus et passionis suae fecit heredes.
mittens ergo discipulos in messem suam, quae licet uerbo dei insita tamen culturae laborem et sollicitum munus operari [*]( c ) requirebat, ne aues caeli sparsa semina dissiparent, ait: ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos.