Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

contraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis deuorentur. sed bonus pastor lupos gregi suo timere non nouit, ideoque isti discipuli non [*]( 1 Matth. 26, 12 2Rom.6,5 CTob.4,17 13 Gen. 7, 2 14 Philo Quod deus immut. 18 (I 285, 11 Jtf.) 17 Act. 10. lo 23 Luc. 8, 5 25loh.l0,12sq. ) [*](1 mittens enim haec PBL 4 sepulturam malorum χ 6quodPL inpetretur PBL 9 gentibus αΒΧ incramenta (sa a. in m3) A 12 hoc] hos PetBCLA\' 13 qua] et qua PBL 15 mundaf (ta s. e m2) A 16 acs petrus / sibi spu sco Χχ sco spu sibi PL .17 ne (cr<M.) conmune ne J\', ne commune JBCy 21 quia (quap m2) A 22 munis (v 8. i m3) P operari 0 e< (-rii m2) AF operarii cet. 28 ne (m2 mc) A. asparsa G aspersa ΕγΤ 24 ista] pa P )

301
in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim pastoris boni efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint. mittit ergo agnos inter lupos, ut conpleretur illud: tunc lupi et agni simul pascentur. [*]( D )

Et quoniam proxime de uulpe nobis non ingratus tractatus euasit, si iudicium uestrum fidele in figura minusculi animantis expertus sum, praesumo quod profunda mysteria, quae luporum specie uelantur, studiorum uestrorum possim aperire suffragio. in specie uulpium haereticos significari supra expressimus, qui promittunt nomine quod Christum sequantur, sed studio fraudis abiurant. hos non suscipit dominus. sed a suo [*]( E ) nido arcet et prohibet. lupi quid significare uideantur debemus aduertere.

bestiae nempe sunt quae insidiantur ouilibus, circa pastorales uersantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ouium guttur inuadunt, ut cito strangulent. feri et rapaces idemque natura corporis rigidiores, ut se facile non possint inflectere, inpetu quodam suo feruntur et ideo saepe [*]( F ) luduntur. tum praeterea si quem priores hominem uiderint, uocem eius quadam naturae ui feruntur eripere: si autem homo prius eos uiderit, exagitare memoratur. et ideo cauendum mihi est ne, si in hodierno tractatu spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius uidisse credantur et sollemne uocis extorsisse suffragium.

nonne lupis istis haeretici conparandi sunt, qui insidiantur ouilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno? [*]( 1422 A ) semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi scaeuae nebulis [*]( 3 Esai. 65, 25 6 cf. sect. 30 17 cf. Plin. N. H. XI, 177 19 cf. Plin. N. H. VIII 80 26 Verg. Aen. 9, 60. ) [*]( 2 nil ΡγL 6 fidele (-li m3) P in om. PBL 8 posaem A 9 significare A aapra significari ET 10 sequuntur Er secuntur T . 16 feri et A feri ac ΕγΤ feF C 18 posait PL flectere FOVEGT 19 eludantur X tum A (c N. t w3) tunc foLBL dum X (in E corr. m2) hominem (e tM ras.) J.. (e M a) E hominQm T 21 exagitari YL et (ri ex re m2) πV exagitare B (e att. ex i) memorantur YjL << (n &. M.) PjPF, OM. n 22 tractatu (u ex duel Q) F )

302
interpretationis obducere et quantum in ipsis est fuscare conantur. uersantur ergo circa caulas, stabula tamen Christi intrare non audent et ideo non sanantur, quia in stabulum suum non uult eos Christus inducere, in quo curatus est ille qui de Hierusalem descendens incidit in latrones. quem uulneribus adligatis, infuso oleo et uino inponens in iumentum suum Samaritanus ille duxit in stabulum et sanandum [*]( B ) stabulario dereliquit. non accipiunt ergo medicinam qui medicum non requirunt; si enim requirerent, non derogarent.

explorant pastoris absentiam et ideo pastores ecclesiarum uel necare uel in exilium agere contendunt, quia praesentibus pastoribus oues Christi incursare non possunt. spoliare ergo gregem domini raptores conantur, qui corporea quadam mentis intentione duri ac rigidi nequaquam solent a suo errore deflectere. [*]( c ) et ideo apostolus ait: haereticum hominem post unam correptionem deuita sciens quia subuersus est qui eiusmodi est. hos scripturae uerus interpres Christus inludit, ut inanes suos in uanum effundant inpetus et nocere non possint.

qui si quem uersuta disputationis suae circumscriptione praeuenerint, faciunt ommutescere; mutus est enim qui uerbum dei non eadem qua est gloria. confitetur. caue ergo ne tibi [*]( D ) uocem tollat haereticus, si prior eum non ipse deprehenderis. serpit enim, dum latet eius perfidia; si autem conmenta inpietatis eius agnoueris, iacturam piae uocis timere non poteris. caue igitur uersutae disputationis uenena; animam petunt, guttur inuadunt, uitalibus \'}\' adfigunt. graues sunt morsus [*]( 5 Luc. 10, 30 sqq. 15 Tit. 3, 10 ) [*]( 1 obfuscare C 4 introducere C 7 sammaritanus AP 10 negare A (c a. g m2) PBX (c 8. g, etas. V) 12 expoliare PB 13 raptores] et diripere )r 14 dari ac] duritie F (et M.3 a. tie) duritiae L duri X ac - OM. X (s. M. m2 7) 16 huiusmodi PBL 17 xpi ETX 20 ommutescere (b s. m pr.) m3 A, m2 P enim est -ET 21 qua ΑαΒC quae GγΤ e< (e exp.) PF, (e eras.) EOV que L et (qua corr.) π 22 ipse non Y 23 impietatis (im a. M. m3) P pietatis L 26 ante adBgant (inQgunt JST) add. uulntis αCΕχΤ et 8. M. w3 A, m2 F, se Engelbrecht; num officiunt? )

303
haereticorum, qui ipsis grauiores et rapaciores bestiis nullum auaritiae finem inpietatisque nouerunt.

Nec uos moueat quod formam praetendere uidentur [*]( E ) humanam; etsi foris homo cernitur. intus bestia fremit. et ideo eos lupos esse non dubium est iuxta domini Iesu diuinam sententiam, qui ait: adtendite uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. si quis ergo specie mouetur, fructum interroget. audis aliquem sacerdotem dici, rapinas eius cognoscis: uestitum ouis habet, facta praedonis: tons ouis, intus lupus est qui modum non [*]( F ) habet rapinarum, qui tamquam in nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora circumuolat quaerens quem deuoret. nonne uobis uidetur lupus, qui humanae necis insaturabilis cruditate fidelium morte populorum rabiem suam desiderauit explere?

ululat iste, non tractat qui negat uocis auctorem et sacrilego sermone bestiale murmur interstrepit, qui non confitetur tetur dominum Iesum aeternae praesulem uitae. audiuimus [*]( 1423 A ) eius ululatus, cum in orbem gladius mitteretur. dentes asperos, ora tumida praeferebat et putabat quod uocem omnibus abstulisset. quam solus amiserat. et ideo ut hos lupos effugere possimus, docet dominus quid sequamur dicens:

nolite [*](10,4) portare sacculum neque peram neque calciamenta. [*]( 6 Matth. 7, 15 sq. 9 sqq. cf. sermo contra Auxentium 15-17. 22. 24 12 cf. Ferg. Georg. 111 197. 349 13 I Petr. 5, 8 19 Matth. Matth.16,34 22 Luc. 10, 4 ) [*]( 4 fremet A 7 ueniunt (i a. M.) A uestmientis y 10 cognoscis AC n agnoscis / agnoscia C6<. 11 domum P (modum m3) BL 12 noctis PBC\'L scyticho A scyttco PL schytico C cytico B 14 insaturabiHs (a craa.) P insaturabili )( inBatarabit C 15 cruditate APLX crudelitate B (etitate tM r<M.) cc<. (π m2) fidelium A (um add. m3) a (um s. M. m2) fideli jPBCLF . morte PBCγL, mortem otT et (m exp.) A, (eras.) EG, morum (s. m2 morte) F, <wt. J\'\'07E desiderauit P (uit in faa.) desiderabit G (derabit s. M. m2) F (v s. b) ΕγΟΤ cet., desiderat Costerius 19 ulalatus (v N. a pr. m2) F orbem (o ex u) ct urbem PBL 21 ut om. X lapos s. M. P )

304
quid sit sacculum non esse portandum alibi euidenter expressit; [*]( B ) scripsit enim Matthaeus quoniam dixit ad discipulos dominus: nolite possidere aurum neque argentum. si prohibemur aurum possidere, quid eripere, quid auferre? si quod habeas donare praeciperis, quemadmodum congeris quod non habeas? qui, praedicas non furandum furaris? qui dicis non moechandum moecharis? qui exsecraris idola sacrilegium facis? qui in legegloriarisper praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur.