Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

dominus autem mire omnia. nec [*](9,61) illum temere se offerentem recipit nec in hos indeuote dominum refutantes proprium conmouetur, ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta uirtus nec ulla sit iracundia, ubi plenitudo est caritatis nec excludenda infirmitas, sed iuuanda. procul [*]( 1418 A ) a religiosis indignatio, procul a magnanimis cupiditas ultionis, procul etiam a prudentibus inconsiderata coniunctio et incauta simplicitas. unde et isti dicitur: uulpes foueas habent nec obsequium eius admittitur cuius non probatur officium. circumspectum etenim fidei esse debet hospitium, ne dum infidelibus nostrae domus interna reseramus, in alienae perfidiae casses inprouida credulitate labamur.

Sed ne illud inprouide praetensse uidea.mur, cur hic eos [*]( B ) [*](9,49) qui possunt per manus inpositionem inmundis imperare spiritibus in nomine Iesu neget esse prohibendos, secundum Matthaeum autem dicat his: non noui uos. discedite a me omnes [*]( 1 Num. 25, 7 sqq.. Ps. 105, 30 aq. 2 Eeg. III 18, 38 8 Marc. 3,17 21Marc.6,7,Act.5,16 23 Matth. 7, 23 ) [*]( 1 finees ΡγL et (e alt. ex ę) E finees T Hneaes (a ttt ras. m3) JL phyneae C fineę C Snee B fine K finees ef π finee (e alt. in ras. 2 litt., es ut uidetur eras.) et (eras.) V finem et JFO 2 uindicaretur (nr eras.) P 3 iniurias jPZy sedj et PL et aimul jEvT 6 meruit C 7 sermones suos A m3 descenderit 8 filii (i <e<\'<. s. M. m2) P thonitrui A 9 ullum X temere se (se acp. m3) ji se temere PL recipit AXX recepit ce<. 14 incaute P (a a. e) L 16 eius OM. ET 17 etenim (et N. M. m3) A debet esse αGX debet esse debet (alt. debet fr<M.) C 18 interna] penetralia PL aliaenae J. (a alt. 8. M.) P cassis LX 19 crudelitate ΑαΧ (corr. m2 tcF) 20 nec A (c exp.) PL qur A 22 in] si in A (si s. M. m2) aXy faciat (N. tt. m3) neget A faciant neget (negat Cr) X )

295
operaii iniquitatis, aduertere debemus non esse distantiam sensus sententiarumque discordiam, sed illud censeri eo quod non solum officia in clerico, sed etiam uirtutis opera requirantur tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium, etsi non opituletur ad [*]( c ) gratiam. unde nemo iactare se debet nec purgati hominis sibi gratiam uindicare, in quo aeterni nominis uirtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui uincitur.

quod potest homo, sinceram exhibeat fidem et obseruantiam mandatorum religiosa mente custodiat, ne dicatur ei: uulpes foueas habent. fallax quippe animal et insidiis semper intentum rapinam [*]( D ) fraudis exercet. nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa hospitia hominum praedam requirat.

haereticis autem uulpes conparat. denique cum gentes uocet, haereticos excludit; uulpes enim plenum fraudis est animal foueam parans et in fouea semper latere desiderans. ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur. Iacob domum habitat, [*]( E ) haereticus in fouea est, ut fraudulenta uulpis gallinae illi euangelicae dolum semper intendens, de qua scriptum est: quotiens uolui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti? ecce relinquetur domus uestra deserta. merito ergo foueas habent, quia domum quam [*]( 19 Luc. 1, 32 22 Matth. 23, 37 aq. ) [*]( 2 esse discordiam X 3 officia ΑαΕγΤ et (-ii corr.) V officia cet. in clerico Αχ in clericis PBL in clericos aC clerico X (o tM rM. F) 4 requiraDtur (requi in f6M. ??t3) 0 quaerantur F\'nF 5 non (a. M. m2) parum P 6 iactare nemo X debet se iactare ET 7 in qao] quod X 8 operata (ta a. M.) A 9 sui] suo A (m2 sui) X et (o ex i m2) E sincerem J. 12 in insidiis Αα 16 uulpis PocCL et (-es m2) ΟπV est fraudis Y 17 in fouea (a ex a) P in foueam ΑαGLX (m <M. nV) 18 \'\'ircumuentionibus X 19 in domum a, enim C 20 foueam X (m oM. OF, eras. π) fraude C uulpis ΑΡαΕGπΤ et (-es m2) OV 21 qua (a. M. m2) JP, om. L 23 noluisti (i aj<. in ras.) A post relinquetur OKM. uobis χ tibi OV 24 foueam PBL quam habuerunt A )

296
habuerant perdiderunt. hoc animal neque mansuescit umquam, unde et apostolus ait: haereticum post unam correptionem deuita, neque ulli usui est aut cibo utile; non enim de hoc [*]( F ) dicit Christus: meus cibus est. ut faciam uoluntatem patris mei, qui in caelo est. quin etiam has a fructibus suis relegat dicens: capite nobis uulpes pusillas exterminantes uineas, hoc est quae minorem uineam, non maiorem exterminent. et ideo Samson ad caudas earum faces ligauit et dimisit in messes alienigenarum, eo quod haeretici fructus incendere conentur alienos latratibus magis sonori quam uocibus expoliti — qui enim uerbum negat nec uocem habet — ad praesens ore libero, sed in futurum fine iam uincto [*]( 1419 A ) caudae facibus significantes sui finis incendium.

uolucres quoque caeli, quae frequenter ad nequitiae spiritalis similitudinem deriuantur, ueluti nidos quosdam struunt in pectoribus [*](9,58) improborum, et ideo filius hominis, quia abundauit iniquitas, non habet ubi caput suum reclinet. etenim dominante uersutia cum simplicitati locus nullus sit, nulla potest in affectibus singulorum diuinitatis esse possessio. caput enim Christi [*]( B ) deus est, . qui ubi mentem probarit innoxiam, supra ipsam quodammodo uim suae maiestatis reclinat, quod esse uidetur indicio quia profusior quaedam gratia bonorum pectoribus inseratur. [*]( 2Tit.3,10 41oh.4,34 6 Cant. 2, 15 SIadd.15,4 14 Ephes. 6, 12 16 Matth. 24, 12; 8, 20 19 I Cor. 11, 3 ) [*]( 2 hereticum post (m et p in ras.) P 3 illi L et (a s. i pr.) J.P illius C ullius E (ua erM.) yr usus y de hoc om..FOF (solum s. M. m2 V) 4 dixit χ 5 caelis Χχ has] eas )f 6 relegat ΑαCχ religat cet. 7 hoc est] capite nobis A quae] quod y (quae m2 JT) 8 samson (n N. M. m2) A sampson jFy (p <- M. G) binas (s. M. m2) faces A 10 alienoa conentur v latrantibus A (n s. M. m2) <x et (n cros.) Οπ 11 expoliati X (a eras. πV) excitati αΕγΤ 12 uincti / uicto BX 15 deriuantur CEGγ diriuantur cet. uelut P struaat AC instruunt ce<. in s. M. P 20 quia ΕγΤ 22 profusior PBL profusiore ce<. quaedam ΑΡΒγL quadam αCGπΤ quodam (quedam m2) E quosdam v (m2 quorundam) FO )

297

Itaque ut aduertas deum non cultus aspernaDtem esse, sed fraudis, qui repudiauerat fraudulentum eligit innocentem dicens: [*](9,59) sequere me. sed hoc dicit ei cuius patrem iam sciebat mortuum, illum utique patrem, de quo dictum est illi: obliuiscere domum patris tui. uide igitur quia dominus quos [*]( c ) miseratur etiam inprudentes aduocat et postulanti paternae ueniam sepulturae respondit:

sine mortui sepeliant [*](9,60) mortuos suos. tu autem uade adnuntia regnum dei. itaque cum religiosum humandi acceperimus officium, quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur nisi ut intellegas humana posthabenda diuinis? bonum studium. sed maius [*]( D ) inpedimentum; nam qui partitur studium deriuat affectum, qui diuidit curam differt profectum. ergo prius obeunda quae maxima; nam et apostoli, ne occuparent studium disputandi,

ministros pauperibus ordinarunt et ipsis, cum a domino mitterentur, neminem in uia salutare praescriptum est, non quo beniuolentiae displiceret officium, sed quo persequendae [*](10,4) deuotionis intentio plus placeret. quomodo autem mortui sepelire [*]( E ) mortuos possunt nisi geminam hic intellegas mortem, unam naturae, alteram culpae? est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, deo uiuimus sicut Christus. qui peccato mortuus est; quod enim mortuus est peccato mortuus est semel, quod autem uiuit uiuit deo. [*]( 4Ps.44,n 6 Rom. 9, 18 et 24 STob.2,3aqq. 14Act. 6,2sqq. 22Rom.6,TtO ) [*]( 2 quia P (a eras.) X repudiauerit AGγΧ fraudilentum P eligit ABGγΤ et (ras. a. i) P elegit jH (e alt. ex i m2) cet. 8 adnuntiare P (re e.ep.) L 13 qui] et (s. M. m3) qui P diuidet P (-it m3) ABG prius sunt PL 14 maxima sunt / dispenaandi Cos<frn<s 15 ipsi OLBC-Y 16 uiam ji perscribtum A 17 quod PI. quo a (s. m3 quod) quod PL ]9 nisi geminam hic (hic om. JFOF) intellegas (tDtellegamus π) mortem] nisi cum ab infidelibus humatur cadauer, cuius ita cor (corpus Pm2) animam perdidit, ut illoratn animae deum, siue quia duplex hic intellegenda est mors PL unam naturae, alteram culpaej una naturalis altera culpae JPZ 20 tertia mors P 21 deo] et deo PL 22 enimj autem ΡΒΕγLT mortuum (pr.) FOV )

298

Una est igitur mors, qua copula corporis et animae [*]( F ) separatur, non formidabilis, non timenda, cum discessio quaedam nostri uideatur esse. non poena, non metuenda fortibus. desideranda sapientibus, miseris expetenda, de qua dictum est: quaerent homines mortem et non inuenient eam.