Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

sed quia exiguus est profectus et parua meritorum gratia supplicii metu ab errore reuocari maiorque praerogatiua caritatis et [*]( F ) amoris, eo dominus ad promerendam sui gratiam studia nostra acuit et adquirendae cupiditate diuinitatis inflammat dicens: ignem ueni mittere in terram, non utique illum ignem consumtorem bonorum, sed bonae uoluntatis auctorem, qui aurea dominicae domus uasa meliorat, faenum uero consumit et stipulam. ac saecularia omnia mundi uoluptate concreta perituraeque opus carnis exurit ignis ille diuinus, qui flammigerabat in ossibus prophetarum, sicut sanctus Hieremias dicit: [*]( 1442 A ) quia factum est sicut ignis ardens flammigerans in ossibus meis. est enim ignis domini, de quo dictum est: ignis ante eum ardebit. est et idem dominus ignis, sicut ipse digit: ego sum ignis ardens et non consu- . mens; ignis enim domini lumen aeternum est. quo igni illae [*](12,35) accenduntur lucernae, de quibus supra dixit: sint autem lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. et ideo quia nox est huius dies uitae, lucerna est [*]( 15 cf. I Cor. 3, 12 sqq. 19 Hier. 20, 9 21 Ps. 96, 3 22 Exod. 3. 2, cf. 24, 17 Deut. 4, 24, Hebr. 12, 29 ) [*]( 1 aalna.toris PELT 2 differt X diem (<tn<e uel) PBLX (m del. F) 5 uideretur X (re &Kp. F) 6 quod P 9 profectus est PL, est MM. C 11 eo aCyF, est PL, om. cet. 12 acuris P (acuit m3) L 16 uoluntate PaL concreạ̇ta jP, congregata C 17 ille ignis χ 19 factus αχ 21 eum] ipsum X 23 igni] ignis P (s er<M.) a igne ΕγΤ ille P ille de quo 26 huius dies aB dies huiaa Cχ huius diei cet. Qita 0 ) [*](22* )

340
necessaria hunc ignem in se etiam Ammaus et Cleopas a domino [*]( B ) missum esse testantur dicentes: nonne cor nostrum ardens erat in uia, eum aperiret nobis scripturas? euidenter itaque docuerunt qualis istius sit ignis operatio, qui secreta cordis inluminat. ideo fortasse dominus in igne uenturus est, ut resurrectionis tempore uitia uniuersa consumat suique conspectu desideria conpleat singulorum meritorumque et mysteriorum lumen accendat.

Tanta itaque domini dignatio est, ut infundendae nobis [*]( c ) deuouonis et consummandae perfectionis in nobis et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur. qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis et sub tempore mortis maestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemtionis adsumserat iuxta quod scriptum est: et quomodo angor, usquedum perficiatur? utique qui usque ad perfectionem angitur de perfectione securus est. sed etiam alibi: tristis inquit est [*]( D ) anima mea usque ad mortem. non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est dominus, quia eum condicio corporalis adfectus, non formido mortis offendit. nam qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret sitiret angeretur contristaretur, diuinitas autem conmutari per hos nescit adfectus. simul ostendit quod in certamine passionis [*]( 2Luc.24,32 17Matth.26,38 ) [*]( 1 aemaus .FT et (m2 in mg. emmaon) 0 aemmaus (e a M. tM<3) E emmaus L cleophas BLπχ 2 ardens (erat extra M.) P, erat ardenaBZ uidentpsJPBjLX 4ignissit)( 5 et ideo χ 10 conaumandae ΡαCFGπV in nobis perfectionis X 11 in se] ipse L 13 praetendebat (t alt. s. M.) P 14 nostrae (e 8. M. m2) F 15 et OM. aT 16 perficiantur (n er<M.) P proSciautur L 17 de OM. X sed etiam] et ait jPJD est inquit PBL 19 ad mortem otn. X 21 et sitiret C 22 angeret angeretur PL et angeretur et C 23 in certamine ... corporis in mg. sup. m3 P, OMt. L )

341
mors corporis absolutio anxietudinis, non coaceruatio sit doloris.

[*](12,31-53 ) Putatis quod pacem ueni dare in terram? non [*]( E ) dico uobis, sed separationem. erunt enim ex hoc quinque in domo una diuisi, tres in duo et duo in tres diuidentur. pater in filium et filius in patrem diuidentur, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.

cum in omnibus fere euangelicis locis spiritalis intellectus operetur, tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series [*]( F ) temperanda est, praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exules ad reuerentiam tamen sui clementer inuitet, ut praeuia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissoluat et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere. etenim cum fidei alta pectoribus non capiuntur infirmis. per ea quae praecepta sunt ea quae ueneranda sunt aestimantur. ut iusta de iusto, sancta de sancto bonorum [*]( 1443 A ) suorum bonum testentur auctorem.

ergo dominum illum, qui simul diuinitatis reuerentiam et pietatis gratiam suadere conplexus est dicens: diliges dominum deum tuum et diliges proximum tuum, ita nunc mutatum esse opinabimur, ut aboleret necessitudinum nomina, conlideret pietatis affectus? carissimorum pignorum discidia mandasse credamus? et quomodo ipse est pax nostra, qui fecit utraque [*]( 22Luc.lO,27 26 Ephes. 2, 14 ) [*]( I anxietatis PL coacerbatio (v a. b m2) P 4 cnim] autem y 5 diuisit P (t er<M.) L duo jM\'.] duos CO et P7./ (cf. 342, 21) OM. aBCX (t. M. m2 jF; </. 343, 7) 6 in <!Hom (v a. o) P 7 diuidentar] suum X 10 tamen FC et (ex tum) B tum ET istum C dum y tunc αΧ, oMt. L praesenti. (s eras.) P praesentia X 11 speritali (i s. e m2) P 15 mansuetudinia P f-e M).3) L 22 et 23 diligis ΡαGX (-es m3 P, m2 Gπ V) deum om. X 23 opinabitur X 24 abolere corr. !cF necessitudinem P (v N. ē) L conlideret J\'\'xBf, conlidere Mt. 26 est ipse PBL )

342
unum? quomodo ipse dicit: pacem meam do uobis. [*]( B ) pacem meam relinquo uobis, si parentes a filiis, filios a parentibus discidio necessitudinis separatm-us aduenit? quomodo maledictus qui non honorat patrem, religiosus qui deserit?

sed si aduertamus quia prima causa religionis, secunda pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim ut diuinis humana posthabeas. nam si officium parentibus exhibendum est, quanto magis auctori parentum, [*]( c ) cui gratiam etiam pro parentibus tuis debes! aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu recognoscas? non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed deum omnibus praeferendum. denique habes in alio libro: qui diligit patrem aut matrem plus quam me non est me dignus. non diligere parentes, sed deo praeferre prohiberis; etenim naturae pignora domini beneficia sunt nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit quam deum [*]( D ) a quo beneficium seruatur acceptum. ergo etiam secundum litteram pie intellegentibus expositio religiosa non deest, subest tamen quo altius referendum putemus hunc sensum, quia addidit: erunt ex hoc quinque in domo una diuisi.

tres in duo et duo in tres diuidentur. qui sunt enim quinque, cum sex personarum uideatur facta subiectio), patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus? quamquam eadem [*]( E ) mater quae socrus accipi possit; quae enim mater est filii socrus eius uxoris est, ut iuxta litteram quoque numeri non absurda sit ratio liquidoque clareat fidem uinculis nexam non esse naturae, quia licet officio pietatis obnoxii fide tamen liberi sunt. [*]( lloh.14,27 4Deut.27,16 12Matth.lO,37 ) [*]( 1 dixit B 2 derelinquo X 3 necessitudines P (-is corr.) L 6 enodem jPa (e 8. en m2) C in eodem X eodem ce<. estimauimus ΡαΒLX (-bimus m2 F) 11 dum X 12 in alio libro in r<M. P 13 plus quanh super )( 14 dignus me PL sed eos deo PL 16 accipit P 19 hunc esse sensum (esse eras.) P 20 quinque que (n a. M) P quinque quae L 21 in duos (o f<) a) JC (s eras. 0) 22 facta. uideatur χ facta esae X 23 filii P (i tert. s. M.) 27 qu o (o add m2) F quo aL )

343

Non incongruum quoque uidetur, si mystica interpretatione enodemus hunc sensum. domus una homo unus est; unusquisque enim domus aut dei est aut diaboli. itaque domus [*]( F ) spiritalis homo est spiritalis, sicut habemus in epistula Petri: et uos tamquam lapides uiui aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum. in hac ergo domo duo in tres, tres in duo diuiduntur. duo legimus frequenter animam et corpus. quodsi duobus in terra conuenerit, effecit utraque unum. et alibi: castigo corpus meum et seruituti redigo.

aliud est quod seruit, aliud cui subicitur. si duos agnouimus, etiam tres agnoscamus, quod procliue ex illis [*]( 1444 A ) duobus est intellegere. tres enim animae in corpore adfectiones sunt. una rationabilis, alia concupiscibilia, tertia inpetibilis, hoc est λογιστιϰόν, ἐπιϑυμητιϰόν, ϑυμιϰόν. non ergo duo in duo. sed duo in tres et tres in duo diuidentur; etenim per aduentum Christi homo qui erat inrationabilis rationabilis factus est. ante eramus similes bestiarum, quae rationem nesciunt, eramus carnales, eramus terreni iuxta sententiam: terra es et in terram ibis. uenit dei filius, misit spiritum suum in corda [*]( B ) nostra, facti sumus filii spiritales. [*]( 5 I Petr. 2, 5 8 Matth. 18, 19. Ephes. 2, 14 91 Cor. 9, 27 14 cf. Plat. Tim. 89 E, Aristot. Magn. Moral. 1185 a 20; at quattuor partes ipse Ambrosius distingn!t De Abraham II 54 et De uirginitate 113 aq. 18 Gen. 3, 19 19 Gal. 4, 6 20 Gal. 3, 26, cf. 6, 1 ) [*]( 1 uidetur... interpretatione in mg. tM/. P mistica PL 2 inodemua (e s. i m3) P 4 sicut ait acs petrus: et uos PL 5 uiui (i alt. e.M.) F 7tres,\'//tresP mdaoa (SN.M.) V duo PZ duos cet. 8 terram <xB efFecit aB et fecit PX efficit C efficiuntur x et (s. m2) 0 10 redigoj anbicio PL ante cui add. est PLT et (est N. M.) E cui} quo G quod ΕγΤ 13 inpetibiiia PBL et (s. al. inrationabilis) C inrationalia a inpenetrabilis cet. (s. m2 i iraacibilis E), cf. De uirginitate 113 14 hoc eat... ϑυμιϰόν OMt. PL, hoc est cum spatia Graecis OMtMM E m1 r ΛΟΓΙCΤΙΚΟΝ a AOriCTlKOI (o pr. <. «.) B ΛΟΓΙCθΙΚΟΝ C b ORICTON ΧΕm2 b OfcTIKON Gγ ὲπιϑυμητιϰὸν scripsi ΕΠeθΙΜΙΤΙΚων <!t ΙΙΙΟΥΔaΗΙΚΟΝ B, om. C ЄΤΝθΥωΗΤΙΚΟΝ XE m2 HNICTMKTIKON Gγ ϑυμιϰόν scripsi ITMTKOX B θΥωΚθιΚωΝ C, om. a OTCTKON XE m2 6TMKON CY 15 diuiduntur a 17 bestiarum (is 8. arum m2) P 18 dni sententiam / 19 filii P (i postea add.) ce<. )

344

Possumus dicere quia in hac domo sunt alii quinque, id est odor tactus gustus uisus auditus. ergo si secundum ea quae audimus aut legimus separato sensu uisus atque auditus excludamus superfluas corporis uoluptates, quae gustu tactuque et odore pariuntur, duos in tres diuidimus, eo quod mentis habitus uitiorum non capiatur inlecebris, sed aemulatione uirtutis a lenociniis se uoluptatis abducat nec fiat omnium [*]( c ) una consensio, quae praecipitet in errorem, sed diuidendo se separent desideria cordis et officia uirtutis. aut si quinque sensus accipimus corporales, uitia iam corporis. et peccata se separant. et fortasse quinque sunt quos fratres suos ille in euangelio diues luxuriosus adpellat qui cruciari describitur aput inferos, quibus mandari rogat ut nouerint in hoc saeculo delicias abdicandas, ut possint requiem habere post saeculum studia uirtutis.

possunt etiam uideri caro atque anima [*]( D ) ab odore tactu gustuque luxuriae separatae in una domo se aduersus incursantia uitia diuidentes, caro et anima subicientes se dei legi, remouentes a lege peccati. quorum licet dissensio per praeuaricationem primi hominis in naturam uei\'terit, ut nequaquam sibi paribus ad uirtutem studiis conuenirent, tamen per crucem domini salutaris tam inimicitiis quam etiam mandatorum lege uacuatis in societatis concordiam [*]( E ) congi-uerunt, posteaquam Christus e caelo pax nostra descendens fecit utraque unum et medium parietem maceriae [*]( 11 Luc. 16, 23 et 28 15 Augustinus contra lul. Pelag. II 5, 10 (poaaMM<... 24 utraque KMMm) 18 Rom. 7, 25 23 Ephes. 2, 14-16 ) [*]( 2 et auditus X si ont. αΒL 3 audiuimus αΧχ aot <. M. m3 P, om. L 5 duo ET ter tres X diaidemua X 7 nec] ne ET et ne PBL 8 praecipit PBL errore PaBL diuidendos PL se extra «. P, OM. X (ae pro sed) 13 nouerint (n alt. a. M.) P 15 studio Costerius caro uideri C atque] et PL 16 olere JPJD odore (do in r<M. m2) B separatae ET Augustinus separata c<<. 17 uitia Mt r<M. P caro et anima om. Augustinus 18 legi dei Augustinus remooeates se χ Augustinus 20 ut OM<. TfOt, in ras. F 21 saloatoris x saluatoris salutaris X 22 euacuatis ET societatis (ta a. <*.) P 23 ej de L )

345
soluit inimicitias in carne sua lege mandatorum in decretis euacuans, ut duos conderet in uno nouo homine faciens pacem et reconciliaret utrosque in uno corpore deo. quis est uterque nisi unus interior, alter exterior? alterum animae spectat uigorem, alterum refert ad corporis sensum, quamquam inseparabilis adfectus [*]( F ) conspiratione concordent, cum caro subiecta meliori salutaribus oboedit inperiis, non quo ia naturam animae subtilitate materiae transfusa demigret. sed quia deliciis abdicatis ab omni defaecata labe uitiorum caelestis conuersationis tramitem oboedientiae adfectione gradiatur iam non ut antea legi mentis repugnans, sed per legem mentis et spiritum uitae liberata a lege peccati, ut animae caro fiat adpendix, non iam lena uitiorum, sed

aemula quaedam et quasi pedissequa uirtutis, et rursus quando [*]( 1445 A ) anima corporis non coniuet inlecebris nec carnalium uoluptatum delectatione uincitur, sed mens pura mundique huius exuta famulatu sensus corporis in suas inlicit et adtrahit uoluptates, ut audiendi legendique usu incrementa uirtutis epuletur atque interioris suci spiritalibus nescitura famem satietur alimentis; etenim ratio cibus mentis est praeclaraque alimonia suauitatis. [*]( 4 II Cor. 4, 16 10 Philipp. 3, 20 11 Rom. 7. 23; 8, 2 16 cf. Cic. De off. III, 117 20 Aagastittua contra lul. Pelag. II 5. 10 (ttenim ... 846, 15 parturiuit) ) [*]( 2 discretis P (ł de m3 8. dis) L nouo PBL (ut De Abraham JJ, 28) om. αCΧχ (ut De instit. uirginis 12) 4 qui αCFΟπχ (quis E m2) quid F 5 expectat ΡαΒL refertur (ur add. m2) E refer OV 6 inseparabilis ajFO/, in se parilis C\', in se separabilis PBLV et (se exp.) n etfectus foLBL 7 concordet XG oboedientiae X S quo] quod 7\'L naturam (m ex e w3) P 9 defaecata B defecto X defecata cet. 10 labe (a ac e <n.?) P leue L 11 ạ legi P 12 per iegem mentis OM. X (<? praeterea OM. et spiritn) 13 post adpendu add. anima ΡαΒCγΤΧ ff (anitna del. m2) JP 14 quaei (i in r<M.) P pedissequa NC\'Y et (m2) E pediaaequa XLG ntjf et fort. B MJ pedisequa PB corr. E m1 G cora. T 15 conibet J\'ctCL cohibet BX coniunget C (s. m2 al. conibet) ΕγΤ 17 inlicite P (m2 inlicit et) inlicite -L 19 sncis ΡγLX et (a er<M.) C fame Xx 20 ratio cibna a)( Augustinus rationibus X oratio cibus <\'e<. praeclara P (-raque m3) J?Z . )

346
quae membra non oneret neque in naturae pudenda, sed ornamenta conuertat, cum libidinum uolutabrum conmutatur in [*]( B ) dei templum deuersoriumque uitiorum sacrarium incipit esse uirtutum. quod utique tunc fit, cum caro in naturam regressa uigoris sui agnoscit altricem atque ausu deposito contumaciae moderantis animae coniugatur arbitrio, qualis fuit, cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam ueneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret diuinorumque memoliam praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis [*]( c ) studio praeteriret.

Hinc peccatum manasse proditur tamquam corpore animaque genitoribus. dum corporis natura temtatur, anima male sana conpatitur. quae si adpetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo peccati, quam uelut uirili infusam corporis motu madefacta anima etiam sui uigore corrupto alienis grauis oneribus parturiuit. etenim ille uiolentior et fortior sexus quodam ualido inpetu uelut uirilis fertur adfectus, [*]( D ) haec molliorem quam uehementiorem studet tenere rationem.

ex his itaque diuersarum cupiditatum motus adoleuit. sed ubi in se anima redit, deformis partus pudore conuenta degeneres abiurat heredes abdicans motus, exosa peccatum. caro quoque grauium laborum defaenerata sorte et usura iniuriae miserabilis fatigata ubi se cupiditatibus suis, quas sibi ipsa generauit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam, ueterem hominem festinat exuere, ut se sibi auferat, ne inprouidam[*]( E ) [*]( ZICor.6,19 3 cf. Cic. pro S. Rosc. 134, in Cat. I 24 25 Coloss. 3, 9 ) [*]( 1 non oneret (on alt. N. M. ntJ) P non heret L natura αΧ in ornamenta. P (in s. tt. M3) a<7 3 templum dei L deuersorinmque P m1 diuoraoriumque B diuersoriumque Pm2 Mi. 4 6tj facit PBL <\'< (Ht corr.) Augustini codex Floriacensis 5 usu JC 6 arbitrio (r pf. s. M.) F 18 sanae Augustini codex. Floriacensis corporis om. PL 14 origo OM. PL 15 male feta C anima] OM. y, enim X 16 graaia] malia x (graais <. malis m2 E) oneribus αΒCFΟVχ (e ex o m2 EG) honenbas L et (h eras.) π operibua P 18 studet quam uehementiorem X ennnentiorem PBL studeat PL tenere rationem (nere s. <*. m3) P. terationem L 19 aboleait F (d s. b m2) L inolenit a (in r<M. m2) CL 22mi9erabihs (scs.K ) P 239ensibusJ?L Soseow. X inprouidaPaBCL )

347
parentem successio peritura destituat. rursus cupiditatum inrationabilis motus quasi cuiusdam formae decore fucato lenociniis uoluptatis inlectans eam sibi tamquam in usum societatis adsciuit. ita uelut quaedam corporis atque animae nurus uolup\' tas motui prauae cupiditatis innubit.

Ergo quamdiu mansit m una domo conspirantibus uitiis indiuidua inseparabilisque consensio, nulla uidebatur esse diuisio. [*]( F ) ubi uero Christus ignem quo delicta carnis exureret uel gladium qui significat exsertae aciem potestatis, quo spiritus medullarumque secreta penetrantur, misit in terras, tunc caro atque anima regenerationis innouata mysteriis oblita quod erat incipit esse quod non erat ac se ueteris uitii quamuis sibi ante dilecti societate secernit et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat. ut diuidantur parentes m filios, dum intemperans motus temperantia corporis abdicatur et anima declinat consortium culpae nec extrariae illi et foris sumtae [*]( 1446 A ) locus remanet uoluptati.

filii quoque m parentes diuiduntur, dum renouati hominis censuram senilem uitia uetusta declinant pietatisque normam uoluptas adulescentior tamquam seriae domus refugit disciplinam. non incongruum quoque est, si putemus quod et isti ideo se diuidant, ut meliores fiant parentibus maxime cum m posterioribus dixerit: si quis uenit ad me et non odit patrem aut matrem et filios et [*]( B ) fratres et sorores, etiam animam suam, non potest meus discipulus esse. et ideo secundum simplicem intellegendi formam gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis. [*]( 9 Hebr. 4, 12 22 Luc. 14, 26 ) [*]( 1 distruat X 2 motar (a 8. r m2) P fugato J\'/< fucata JC uoluptatys lenociniis / 3 uoluntatis X inlcctas / 4 suae animae X nudis P (rn s. di m3) Z, nudus (m2 nodie) B 8 carnis] cordis Xa 9 quo y 12 ac se αCFπV ac si P (8. <K3 t aic) BL ac ae a Oy (a N. «. m2 EO) 13 delicti FaBC\' deHctia X (diiecti m2 O) societatem PBL 17 uoluntati X 19 norma FBZ 20 refudit χ 21 et om. X, w. «. C 23 aut filios PBCL aut fratres C 24 fratres (a in r<M.) P 26 gentibua X et m1 B quicumque X 27 c/\'. p. 328, 6 praestat MM. PLX )

348

Illud quoque secnndum altiorem interpretationem, quia de carne peccatum nascitur et uelut in utero carnis operatur, de quo ait apostolus: si autem quod nolo hoc ago, iam non ego illud operor, sed quod habitat in me peccatum. cum pro uita mundi huius effusus domini sanguis[*]( c ) aboleuerit uitia, in gratiam ex offensione conuertitur — superabundauit enim peccatum, ut superabundaret gratia — fitque ut ex peccato orta paenitentia ad conuersionem propositi et ad cupiditatem gratiae spiritalis inpellat. itaque quod erat mihi ad mortem hoc erit in salutem. ergo peccatum inriguo fontis ablutum ab ea unde generatum est carne secernitur et, dum unusquisque cupit redimere delictum, ut ex serie culpae [*]( D ) studium disciplinae.

concupiscentia quoque rerum malarum et quidam motus feruidior cupiditatis dei uerbo in adpetitum transfunditur diuinae caritatis et amoris atque in eadem natura fit uaria disciplina multoque meliorem quam antea uoluptatem sibi mysteriorum caelestium ille corporis atque animae adpetitus adquirit. alitur enim animus cognitione rerum et conperta futurorum repromissione sublimior animae opera uetusta [*]( E ) fastidit; animalis enim non percipit quae sunt spiritus dei, stultitia enim illi est; spiritalis autem diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur.

Dum uadis cum adueraario tuo ad magistratum, [*]( ]2, 58 «q. ) in uiada operam liberari ab illo, ne forte condemnet te aput iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem. dico tibi, non exies inde, donec etiam nouissimum quadrantem reddas. [*]( 3 Ron. 7, 20 5 loh. 6, 33 et 55 6 Rom. 5, 20 9 cf. Rom. 7, 10 17 Cic. pro Arch. 28 20 I Cor. 2, 14 sq. ) [*]( 4 operor illud X in me habitat ET 5 uitia P (m3 uita) L homs mandi X 8 ortu M< uidetur P 12 redimere (re aM. extra M.) P 15 tranafunduntur PL 17 corporis OM. PZ 18 conpertam 0 (m acp. M3) BL 19 repromissionem P (m alt. c.cp. m3) BL anima aC uetustt] uestra X 20 enim] enim homo LΧχ 21 eat enim illi ET 24 cum uadii χ 26 tradet Ρπ )

349
hoc etiam Matthaeus posuit, sed ille specialiter, iste [*]( F ) generaliter; ille enim de reconcilianda pace dissidentium fratrum dictum putauit, hic de paenitentia et omnis emendatione delicti. discutiamus igitur qui sit aduersarius, qui magistratus, qui iudex, quiue exactor, quidue putemus esse quadrantem, quem nisi quis exsoluerit mittatur in carcerem.

et iuxta Matthaeum quidem aduersarius est, cum quo minime tibi in hac uita conuenisse uideatur, qui aput iudicem futurum mortuorum atque uiuorum manentis simultatis te crimine [*](1447 A ) persequatur, iuxta Lucan autem est aduersarius noster ille praecipue, qui serit inlecebras delictorum, ut habeat in supplicio participes. quos habuit in errore consortes, atque ideo socios quaerit ad culpam, ut obnoxios prodat ad poenam. quem nobis cauendum Petrus apostolus monet dicens: aduersarius uester diabolus tamquam leo rapiens et rugiens quaerit quem deuoret.

Est aduersarius noster iuxta Matthaeum omnis uirtutis [*]( B ) usus et apostolicus et propheticus sermo, qui nos ad asperiora praecepta et durioris uitae documenta constringit, cui consentire nos conuenit, ut eum operibus aemulemur, ne aliqua nostri contumacia ab eo desciuisse prodatur. iuxta Lucan autem nemo nobis magis aduersarius quam noster est lapsus, qui nos uitae nostrae accusat indiciis, non quod accusationis ullius iudex futurus quaerat officium, sed quod aput omnium cognitorem noster nos actus accusat, dum ab usu uirtutis apostolicisque praeceptis inuenitur alienus.