Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Fortasse dicat aliquis: quomodo apostolus dixit: numquid [*]( 7 Cic. pro Mil. 101 (cf. or. Phil. XI, 3) 21 I Cor. 9, 9 ) [*]( 1 aperitQra] aperitur ut PL et (ut in ras.) B qui L e< (corr. qup) P, (co!\'r.que) n 3 quia] quae PBL 4<inolita (e eras.) P accedenti P (i a. e jpr. m3) BEFΟπΤ accendenti F qui A quia cc<. 5 corde (eras.) corde J. cogatur] conetur PBL 6 pulcre P post pulchre add. de passeribus posuit exemplum omissis uerbis addidit... M. 15 qui potest X, qui uerba animae tantum ... qui potestate post uerba religio enim (p. 347, 27) exhibent. repetunt haec uerba (ani) mae tantum... qui potest post uerba religio enim (p. 347. 27) ΡαCL tt<t. ut initio. in P roae tantum (s. tn.? docet animae), in L metantio.m (ti ex t), tK a metu (tu s. M. m2) tantum, <M (7 motu tantum legantur. scripturas, quae altero Joco extant, stellulis adpositis significaui 6 formidabiles P* formidabilis Z* 8 non s. M. fila A poena. ΡαCL*X poenae ce<. 9 deumque] eoque dni ΡαCL* quod dina X (eoqae dum m2 (3) 10 potestatis (a alt. eras.) f 14 debiUonbas (v a. b jpr. ?M3) jPP* 16 potestate FaCZ*X )

329
de bubus cura est deo, cum utique bos passere pretiosior sit? sed aliud est cura, aliud scientia. denique numerus capillorum non in actu conputationis, sed m facilitate cognitionis accipitur; non enim sollicitam deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia quasi numerata sunt omnia. bene tamen numerati dicuntur, quia illa quae uolumus [*]( D ) seruare numeramus.

possumus tamen hic discutere aliquod intellegentiae spiritalis arcanum, praesertim cum hoc uideatur absurdum, ut homines <non)\' potius hominibus quam passeribus conparentur. uidentur enim quinque isti passeres quinque esse corporis sensus, tactus odoratus gustus uisus auditus, qui modo passerum si terrenarum sordium rimentur inluuiem atque ex incultis locis ac faetidis cibum quaerant, delictorum suorum laqueis occupati ad superiorum [*]( E ) operum fructus, quibus epulantur animi, reuolare non possunt. est enim lenocinantis quidam laqueus uoluptatis, qui nostrorum uestigiis animorum quaedam uincla subnectat, ut si igneum uigorem puritatemque naturae terrenae materiae sensus hebetauerit, luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam uitiorum auctione constituat.

sunt etiam quaedam nostrorum nundinae delictorum. itaque uariarum capti inlecebris uolup tatum aut uenundamur sub peccato aut redimimur a peccato. [*]( F ) Christus nos redimit, aduersarius uendit; ille auctionatur ad [*]( 18 Uerg. Aen. VI 730 22 Rom. 7, 14 ) [*]( 1 dno B praetiosior P 4 sollicita PBL 6 numerari P (n N. M.) B numerare L 7 enumeramus X aliquid P (o s. i alt.) X (-od m2 F) 9 non add. a 10 passeres isti ET 12 qui B (i in ras.) et (i ex o) T, quo J? (i s. o m2) y modo (in modum m2) E modum X (in modum m2 F) 13 ac] et χ foedis PL 15 factus -Y (f eras. V, -as m2 !t) animae PL 16 uoluntatis BLX (corr. m2 F) 17 uincula Cy et (a alt. s. M.) π, (eras.) r 18 igneo. (0 s. M.) P 19 hebetauerit A ebetauerit ΕγΤ euitauprit C habitauerit P (habet. m3) F (m2 haebetauerit) ce<. 23 redimit Pm1 G m2 redemit P m3 G m1 Ααπχ uendidit JL aucupatur (tM mg. m3 al. auctionatur) A )

330
mortem, hic redimit ad salutem. unde bene Matthaeus duos passeres posuit corpus animamque significans, quoniam caro quoque si consentiens legi dei et exuens se lege peccati in naturam animae sensum puritate transierit, alis ad caelum spiritalibus eleuatur. itaque docemur quia uolandi nobis gratiam natura dedit, uoluptas abstulit, quae malorum escis grauat animam atque in naturam corporeae molis inclinat.

meritoque posuit quia nemo illorum cadit sine uoluntate dei; quod enim cadit, uergit in terram et quod uolat fastigio inmortalitatis euehitur. ne cui autem dubium esset quod Matthaeus dixit,[*]( 1437A ) Lucas euidenter absoluit, quia uoluntas dei cognitio est; non enim quicumque uoluntate dei cadit, sed qui delictorum suorum mole ruerit deum latere non poterit; nam et lob ex uoluntate temtatur. dedit tibi aduersarium, sed proposuit praemium. nec excuses fragilitatem: quia habes imaginem, accepisti munitionem, unde et hoc proficit ad salutem, ut sine permissione dei diabolum nocere non posse cognoscas, ne potentiam diaboli magis timeas quam diuinitatis offensam. [*]( B )

lam illud non dubium est animae passerem conparari, cum legeris: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium. et alibi: quomodo dicitis animae meae: transmigra in montes sicut passer? ipsum quoque hominem legimus passeri conparari, quia scriptum est: ego autem sicut passer singularis in aedificio, scilicet ex duobus passeribus in unum passerem, hoc est [*]( . 1 et 8 Matth. 10, 29 14 lob 1, 12 20 Ps. 123, 7 21 Ps. 10,2 24 Pa. 101, 8 ) [*]( 1 redimit AP m1 jBCZnr m3 redemit Pm3 Tm1 αΕFγΟV matheus bene C 3 legi dei A dei legi ce<. et om. PBL legem P (m €r<M.) BL, legi A 4 sensuum A (u alt. a. «. m2) cc<. 6 nohmtae PBL 11 uoluntas hominia deo cognita est PBL 12 quicumque] quicumque cadit aC\' quique C 14 sed om. PL 15 ne B m1 E m2 FO excu∗ses P excQasus es L quia ΑαCX, qui cet. 16 post hoc add. loco X 17 praemissione P 21 dicitis (di a. «. w. ant.) P 22 montes A et (a s. M.) G monte <x montem cet. 24 quasi ET singulans] unicus χ )

331
spiritalis substantiae subtilitatem concordantis utriusque alae conpage [*]( c ) formatus. ergo passer bonus est, cui uolandi natura subpeditat. est etiam malus passer, qui uolandi usum terrenae uitio labis aboleuerit, quales sunt isti passeres, qui depondio ueniunt.

alibi asse ueniunt, alibi depondio. quanta uilitas delictorum! mors enim uilis, sed pretiosa uirtus. etenim aduersarius tamquam captiua mancipia uilioris pretio aestimationis addicit, at uero dominus tamquam speciosa seruitia, quae ad imaginem [*]( D ) et similitudinem sui fecit, idoneus sui operis aestimator magno pretio nos redemit, sicut sanctus apostolus dixit: emti enim estis magno. et bene magno, quod non aestimatur aere, sed sanguine, quia pro nobis Christus est mortuus, qui pretioso nos sanguine liberauit, sicut etiam Petrus sanctus in epistula conmemorat sua scribens ad nos: quia non corruptibilibus argento uel auro inquit redemti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, [*]( E ) sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi Iesu. et bene pretioso, quia inmaculati corporis sanguis est, quia sanguis est fili dei, qui non solum de maledicto legis, sed etiam de inpietatis morte perpetua nos redemit.

in summa igitur hic sensus est: si dominus [*]( 5 Matth. 10, 29, Luc. 12, 6 8 Gen. 1, 27 10 I Cor. 6, 20 14 I Petr. 1, 18 aq. 19 Galat. 3, 13 ) [*]( 1 concordantes AX 2 formatum PBL 4 oboleuerit P (a <. Q pr.) BL depundio (i s. e) A dipundio JSC\'(? dipondio ce<. ueniunt BJF\'<?F et (cM-r.) m3 PO, m2 π 5 ueniunt BFGV et (corr.) m2 Απ, wJFO depondio A depundio K dipundio BG dipondio cet. uilitas ΑαCχ utilitas cet. 6 mor<ta (i eras.) P 7 abdicit P addicta X ad A 9 eHtimatar PL 10 redemit (e alt. ex i m2) P, redemit (redimit B) nos BF 11 magno AF magno pretio PBL pretio magno αCχ et pretio del. F, pretio extra M. m3 0, s. M. m2 <c 12 quia P (a 8. M. M<8) BL est OM. X. mortuus est xps X 13 nos ow. X petrus acs ΑαΧ scs petrus PBCLχ 15 ucl] et χ inquit OM..X empti X 17 praetio sanguinis PBL 18 ihu xpi C 19 sanguinis PL, sanguia eius C eatj eat unici χ fili jlaF filii ce<. (i tert. <t. M. Οπ) 21 redemit (e alt. ex i m3) P )

332
uilibus auibus et infidelibus hominibus uel in oriundo sole uel in terrena. fecunditate prospexit, si misericordiae suae [*]( F ) omnibus munus inpertit, haut esse dubitandum contemplationem aput illum fidelium ualituram esse meritorum. praeclare autem et fidem acuendo intexuit et fidei ipsi uirtutum fundamenta subiecit: nam ut fortitudinis incentiuum est fides ita fidei firmamentum est fortitudo.

Et omnis qui dicit uerbum in filium hominia [*](12,10) remittetur illi spiritum autem sanctum qui dixerit non remittetur ei. utique filium hominis Christum intellegimus, qui de sancto spiritu generatus et uirgine est, [*]( 143SA ) quod parens eius in terris sola sit uirgo. numquid ergo maior sanctus spiritus Christo, ut in Christum peccantes ueniam consequantur, in sanctum spiritum delinquentes remissionem non mereantur adipisci? sed ubi unitas potestatis est, nulla conparationis est quaestio neque controuersia magnitudinis, cum magnus sit dominus et magnitudinis eius finis esse non possit. si igitur, quod credimus, unitas trinitatis est, [*]( B ) indiscreta utique magnitudo, sicut indiscreta operatio, quod m sequentibus demonstratur; nam cum alibi dictum sit: pater uobis dat quod loquamini, hic subiecit:

spiritus enim [*](12,12) sanctus docebit uos in ilia hora quae oportet dicere. ergo si operatio una est. una est et contumelia. sed ad proposita reuertamur. hic uidetur quibusdam ut eundem et filium hominis et spiritum sanctum Christum intellegamus salua [*]( 17 Pa. 144, 3 21Matth.l0.19aq. ) [*]( 1 horiundo (h eroa.) sole (e ex i m2) P 3 haut] non PL 6 ut∗∗ A 8 uerbum (uer Mt spatio uacuo M. ant.) P 9 remittetur (t pf. a. M. m2) J. illi] ei X 11 inteUegemtia n V inte!legan:u9 0 apu sco \'r0 et ΑΒχ ex <7 (exp. et N. acr. et) et px X in ΡαL 12 maior in mg. M. ant. f maior eat αΟVχ 13 acs sps xpo PBLΧχ et (xpo <. M. m3) J. spa sca xpo N<7 15 non s. M. m3 J. est et jPjSZ 16 conparationes( -is corr.) PL 21 quid ET loquimini J. anbiecit (t s. M.) JL 22 qaae (e in ras.) P oporteat jl (x a. «. m3) x 23 et om. PL contumelia (e ex i m3) P 24 ut exp. m3 J. et (s. tn3 ut) A )

333
distinctione personarum et unitate substantiae, quia unus et [*]( c ) deus et homo Christus idem spiritus, sicut scriptum est: spiritus ante faciem nostram Christus dominus, idem sanctus, quia sicut deus pater et filius dominus et dominus pater et filius deus, ita etiam et pater sanctus et filius sanctus et spiritus sanctus. denique Cherubin et Serafin indefessis uocibus clamant: sanctus sanctus sanctus, ut trinitas repetita tertia appellatione signetur. si ergo utrumque Christus est, quae est diuersitas nisi ut sciamus quia [*](12,9) diuinitatem Christi nobis negare non liceat? denique in persecutione [*]( D ) quid quaeritur nisi ut deum Christum negemus? itaque quicumque non confitetur in Christo deum et ex deo atque in deo Christum ueniam non meretur. sed etiam quicumque spiritus non confitetur Christum in carne uenisse ex deo non est; qui enim hominem negauit deum negauit, quia deus in homine et homo in deo Christus.

plenquc tamen illud tenent, ut eam blasphemiam dicant non esse [*]( E ) ueniabilem, si quis Christum dicat in Belzebub eicere daemonia., non potestate diuina.

Et ait quidam de turba: magister, dic fratri meo [*]( H,13,q. ) ut diuidat mecum hereditatem. at ille dixit ei: homo, quis me constit-uit iudicem aut diuisorem supra uos? totus hic locus ad subeundam pro confessione domini passionem aut contemtu mortis aut spe praemii aut mansuri denuntiatione supplicii, cui numquam uenia laxetur, [*]( F ) instruitur. et quoniam auaritia plerumque solet temtare uirtutem, etiam huius abolendae rei praeceptum subicitur et [*]( 3Thren.4,20 7Eaa.t.6,3 13 I Ioh. 4, 2 sq. Gen. 4, 13 18 Luc. 11, 15 ) [*]( 1 distintione P 4 filius deus et 5 filius dominus Costerius 6 cherubim ET sarafin A 8 tertia] trina y 10 persequtione J. persequutione a 11 dS xpa negetur PL deumJ dum G\'Y ita (o<K. que) P 12 ante non add. spiritus L Maurini 13 merebitur Χχ 17 blasfemiam P dicat A 18 beelzebul Ρα beelzebub BLT et (e pro eraa.) F 20 turbis X 21 ut 8. M. m3 -P, om. L ad JL 25 numquam (quam s. u.) F 26 temtare (i s. e alt., eras.) P )

334
exemplum dicente domino: quis me constituit iudicem aut diuisorem supra uos? bene terrena declinat qui propter diuina descenderat nec iudex esse dignatur litium et arbiter facultatum uiuorum habens mortuorumque iudicium arbitriumque meritorum. non ergo quid petas, sed a quo postules intuendum est, nec maioribus intento animo putes minoribus obstrependum. unde non inmerito refutatur hic frater, qui dispensatorem caelestium gestiebat corruptibilibus occupare, [*]( 1439 A ) cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas debeat sequestra diuidere, quamquam inmortalitatis patrimonium, non pecuniae sit hominibus expetendum; frustra enim [*](12,17,q. ) congregat opes qui se his nescit usurum, sicut ille qui cum repleta horrea nouis messibus rumperentur, exuberantium sibi fructuum receptacula praeparabat, cui congregaret ignarus. remanent enim in saeculo cuncta quae saeculi sunt et praetereunt a nobis quaecumque congregantur heredibus; neque enim [*]( B ) nostra sunt quae non possumus auferre nobiscum. sola uirtus comes est defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quae caelestium dux et praeuia mansionum pecuniae uilis usura tabernacula defunctis adquirit aeterna, sicut domini praecepta testantur dicentis ad nos: facite uobis amicos de iniquo mamona, qui uos recipiant in aeterna tabernacula sua. bonum itaque ac salutare praeceptum et idoneum, quod uel auaros possit animare, quo studeant corruptibilia [*]( c ) perennibus, terrena. mutare diuinis. sed quoniam plerumque deuotio fidei infirmitate reuocatur et ad conferendum patrimonium [*]( 4 Act. 10, 42, II Tim. 4, 1 12 Uerg. Georg. I 49 14 Pa. 38, 7 191oh.l4,2 19 Ouid. Ib. 264 (praeuia duxque) 21 Luc. 16, 9 ) [*]( 4 facnttatem P (v s. e m3) L 5 sed et a PL 7 perstrependum (in mg. m3 obstre) J. 8 despensatorem PB (disp. m3 P. m2 B) 11 pecunia PBL sint P (n exp.) L 12 cum (m s. M.) repleta hor repleta horrea A 13 nobis P (v s. b) L ne nouis J. 15 etenim remanent C 16 a A OM. cct. 19 dux et scripsi dax est A dux cet. 22 mammona BCFχ aeterna tabercula sua (taber s. M. m3) jP; in L terna tabernacula sua in ras. 24 auarus ΑαLV m1 quod PLX 26 reuocantur (a eras.) L )
335
promti uictus sui consideratione retrahuntur, eo addidit dominus dicens:

nolite solliciti esse animae quid manducetis [*]( 12, 22 sq ) neque corpori quid uestiamini. anima plus est quam esca, et corpus quam uestimentum. nihil enim [*]( D ) moralius ad faciendam fidem omnia credentibus a deo posse conferri quam quod aerius ille spiritus uitale collegium animae corporisque contubernio foederatum sine nostro labore perpetuat, nec salutaris deficit usus alimenti, nisi cum uenerit dies suprema moriendi. cum igitur anima indumento corporis uestiatur et uigore animae corpus animetur. absurdum est ut uictus nobis copiam defuturam putemus, qui uiuendi iugem substantiam consequamur. [*]( E )

Considerate inquit uolatilia caeli. magnum sane et aptum quod fide sequamur exemplum. nam si uolatilibus caeli. quibus nullum exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate prouentus est, indeficientem tamen prouidentia diuina largitur alimoniam, uerum est causam inopiae nostrae auaritiam uideri. etenim illis idcirco inelaborati pabuli usus exuberat, quod fructus sibi conmunem ad escam datos speciali quodam [*]( F ) nesciunt uindicare dominatu, nos conmunia amisimus, dum propria uindicamus; nam nec proprium quicquam est, ubi perpetuum nihil est, nec certa copia, ubi incertus euentus. cur enim diuitias tuas aestimes, cum tibi deus etiam uictum cum ceteris animantibus uoluerit esse conmunem ? aues caeli speciale sibi nihil uindicant et ideo pabulis indigere nesciunt. quia non norunt aliis inuidere.

cocsiderate lilia quomodo [*](12,27 sq. ) crescunt; et intra: si autem faenum, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit. bonus quidem sermo atque moralis, quod ad fidem nos diuinae misericordiae conferendae uel iuxta litteram, quia ad staturam [*]( 1440 A ) [*]( 12 Matth. 6, 26 23 Ps. 103, 14 ) [*]( 1 eo hec (hec del.) J. ideo ΕγΤ 3 plaris (ri eras.) P 4 w uerbo esca desinit A 7 perpetoa P (o N. a m2) aB 8 defecit aLX 12 uidete C 14 cultionibus PL 16 ueram inest E (in eras.) rT ea est G 17 mdeh] mdicare a)r inelaboranti -L sine laboranti X (n MJ FmJ) sine laborati X sine labore Cπ m2 V m2 papuli (b s. p alt. m2) P 22 enim] enim ut PBL 26 hodie in agro est X 28 diuinae nos C )

336
[*](12,25) corporis nostri, uel spiritaliter, quia supra mensuram staturae nostrae sine dei fauore nihil ualemus adiungere, conparatione floris et faeni sermo dominicus prouocauit. quid enim tam. morale ad persuasionem, quam cum uideas quod etiam quae sunt inrationabilia sic dei prospicientia uestiuntur, ut nullo usu uel ad gratiam egeant uel ornatum, multo magis credas rationabilem hominem, si omnem sui usum in deo conlocet nec studio nutandi uiolet fidem, numquam egere posse, eo [*]( B ) quod iure praesumserit de fauore diuino?

sed tamen ut etiam altius ista pendamus, quia non otiosum uidetur quod flos uel[*](12,27) homini confertur uel certe plus paene quam hominibus in Salomone praefertur, qui tantum meruit ut uel in specie templum deo conderet uel in mysterio Christi ecclesiam figuraret, non alienum uidetur ut per claritatem coloris angelorum caelestium [*]( c ) gloriam putemus expressam, qui uere mundi istius flores sunt, quod eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis adspirant. quorum praesidio fulti possumus dicere: bonus odor Christi sumus deo in his qui salui fiunt, qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exerciti diuinae in se liberalitatis gratiam et caelestis [*](12,27) seruant dona naturae. unde bene et hic uestitus gloria sua Salomon et alibi coopertus ostenditur, quod infirmitatem corporeae naturae ueluti uirtute quadam mentis adopertam operum [*]( D ) gloria uestiebat. angeli uero, quorum natura diuinior expers manet iniuriae corporalis, recte licet maximo uiro consideratione tamen nostrae iniuriae praeferuntur. ergo quoniam per resurrectionem erunt homines sicut angeli in caelis, nos quoque exemplo angelorum gloriae caelestis augmentum dominus, qui [*]( 12 Reg. 1116,5 141oh.20,12 1SIICor.2,15 22Matth. 6,29 26Matth.22,30 ) [*]( 3 nos floris mJ?y 8 mutandi Erasmus 10 pandamus X 11 paene OM. PL, paene quam post hominibus t: 14 praeclaritatem P (m2 per cl.) B 15 istiua mundi PBL 17 possimus X 19 laboris usu B 20 exercitati (ta s. M. m3) jP, exercitii (uel -tu) χ 21 ueatitur P (s N. r) L 23 ueluti (i a. M.) P uirtutem quandam PBL 24 eipera (s s. M.) F 26 per P m1 post P m3 a 28 aumentum P )

337
et illis eam tribuit, sperare praecepit, quoad absorbeatur hoc mortale a uita; oportet enim con corruptibile hoc induere [*]( E ) incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem.

Plerique etiam conparationem hanc secundum naturam Soris et usum putant propositi germinis aptiorem, eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant nec sicut erga prouentum fructuum ceterorum ita etiam erga generationem istius floris sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis. quibuslibet enim siccitatibus agri omne illud quod alitur in florem quadam [*]( F ) uirtute genitali ex sese atque in se suci semper manentis animatur. ita cum foliorum puberum caulem uideas aruisse. floris tamen natura uiuescit; absconditur enim uiriditas, non amittitur\'. at ubi uernis fuerit prouocata blanditiis. indumentum germinis comam floris liliiue resumit ornatus. quem locum nunc, quoniam alibi uberius tractatum esse reminiscimur, praestrinxisse satis est, ne in eadem sit recursus;

illud delectat aduertere quia non in asperitatibus montium incultisque siluarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur. sunt enim horti quidam diuersarum pomiferi uirtutum iuxta quod scriptum est: hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, eo quod ubi integritas. ubi [*]( 2 I Cor. 15, 53 9 Uerg. Georg. II, 401 12 Uerg. Aen. XII, 413 16Deairgmitate51aq. 21 Cant. 4, 12 ) [*]( 1 eam illis C quoadusque X quod X (s. m2 t quando F) obaorbeatur C\'y0/ (aba. m2 E) 2 hoc corruptibile X 7 annui BGX annui anni E ei (anni del. m2) y anni annui T anni cet. nisus X 8 fructuum (a tere. 8. n.) P 9 sollicitis (v a. i tert. m2) P, sotUcitus E (-is m2) r 11 genitale P (i 8. ę alt. m.3) Besse P (ex sese m3) BL auci] eci P (exp. et N. scr. m3 se) L 12 aliorum P (o a. i pr.) C liliorum 0 foliorum (fo in ras.) E puberem (b ex u m2) P puluerem BL 13 uirescit JST/ et (ui add. m2) a 14 ad P et m1 V ast a(?T a blanditiia P 15 liliiue L e corr., liliisue PB et (s M*<M.) L lilii sui Cy lileus ai X et corr. E quem... recursus in mg. inf. m3 P, om. L 16 uberius et esae om. P 17 praestruiiase (a alt. postea add.) P perstrinxisse EGγ delectat adaertere) quoque aduertendum eat PL 18 in N. M. OF, ow. Lπ 19 lilia anuarum C 21 et 22 clusus G conctuaus B (con s. tt. m2) ΕγΤΧ ) [*]( XXXII. Ambr. pari 4 ) [*]( 22 )

338
castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum, ubi claritas [*]( 1441 A ) angelorum est, illic confessorum uiolae, lilia uirginum, rosae martyrum sunt. nec incongruum quisquam putet quod angelis lilia conparentur, cum lilium se Christus ipse memorauerit dicens: ego flos campi et lilium conuallium. et bene lilium Christus, quia ubi martyrum sanguis ibi Christus, qui est flos sublimis inmaculatus innoxius, in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarescat; sunt enim spinae rosarum, quia tormenta sunt martyrum. non habet spinas [*]( B ) inoffensa diuinitas, quae tormenta non sensit.

ergo lilia. uel angeli supra hominum gloriam uestiuntur: nec in nobis misericordiam dei desperare debemus, quibus per resurrectionis gratiam dominus similem angelorum speciem pollicetur. quo loco etiam illam uidetur praestringere quaestionem, quam etiam apostolus non omisit, quia. gentes huius mundi quaerunt, [*]( c ) quomodo resurgant mortui et quali corpore ueniant.

nam cum [*](12,31) dicat: quaerite regnum dei et haec omnia adicientur uobis, nec ad praesens nec in reliquum fidelibus ostendit gratiam defuturam, si modo qui diuina desiderant terrena non quaerant. indecorum quippe est homines curare de cibo, qui militant regno. nouit rex quemadmodum familiam suam pascat alat uestiat, et ideo dixit: iacta in deum cogitatum tuum et ipse te enutriet. [*]( D )

[*](12,49 sq. ) Ignem ueni mittere in terram et quid uolo nisi iam accendatur? baptisma habeo baptizari et quo- modo angor, usquedum perficiatur?

in superioribus uigilare nos uoluit per omnia exspectantes momenta domini [*](1 Uerg. Aen. III 112 5 Cant. 2, 1 12 Matth. 22, 30 14 I Cor. 15, 35 21 II Cor. 10, 3 22Ps.54.23 ) [*]( 5 ego aum X 6 quia... Christus OM. PL 8 sint enim a.Y 10 qnae] quia G non sentit tormenta. X 10 ergo si PBLχ 11 hominem P (v 8. em m2) Z!t 14 perstringere PLχ 18 in] ad X 19 desiderat et 20 quaerit X 21 de regno aC 22 deum] dno Cχ 23 enutraet P 24 pisi K 25 iam PaBL et (iam exp.) π, et iam ut V (et 8. M.) FO, ut C et (a. M. m2) E, OM. G\'YT baptismo C (o ex a) quomodo (do <:. M.) P )

339
salutaria aduentum, ne dum aliquis remittit et neglegit de die in diem opera sua differens, iudicii futuri die uel propria morte praeuentus meritum suae conmendationis amittat. et [*]( E ) illa quidem in omnes praecepti forma generalis, uerum series sequentis exempli dispensatoribus, hoc est sacerdotibus uidetur esse proposita, quo sciant sibi grauem in futurum poenam esse subeundam, si saecularibus intenti deliciis familiam domini plebemque conmissam sibi gubernare neglexerint.