Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
consolationis. humiliauit se, ut disceres quid sit humilitas. denique audi dicentem: discite ame, quia mitissumet humilis corde. ille se humiliauit, ut tu exaltareris; qui enim se humiliat exaltabitur. sed non omnes qui humiliantur exaltabuntur; multos enim crimen humiliat ad ruinam. humiliatus autem dominus usque ad mortem est, ut de portis mortis exaltaretur.
Ecce uide gratiam Christi, uide beneficia eius. posteaquam Christus aduenit, haec caro quae erat umbra mortis coepit per gratiam domini refulgere et habere lumen proprium, unde et dictum est: lucerna corporis tui est oculus tuus. sed uide de quo oculo dicat: non de exteriore, sed de interiore. si oculus, inquit,
tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. interior utique est oculus qui totum hominis corpus inluminat, interior est etiam oculus qui affert toto corpori caecitatem, quia scriptum est: si autem nequam fuerit oculus tuus, totum corpus tuum tenebrosum erit. uides in uno homine, ut, unde tenebrae nascuntur, inde lumen oriatur.
ipse tibi ergo es caligo uel lumen, caligo iniquitatis et tenebrae peccatorum, lumen innocentiae. ipse tibi ergo es uel iniuriae auctor uel gratiae; operatio diuina nil errat. lumen in te ipso est, quia innocentia infantia tua est, pura mens hominis ante adulescentiae lubricum et iuuentutis errorem. tu tibi ergo tenebras fecisti esse quod lumen est. denique idem oculus, hoc est sensus hominis tenebrosus est in peccatore, splendidus in innocente.
Nec illud praetereamus quod Symmachus ait: afflixisti nos in loco deserto. ideo affligimur, quia interdum destituimur protectione caelesti et regio ista sub maledicto est uel in lubrico saeculari. necdum quoque benedixerat terram suam dominus noster Iesus Christus et ideo laborabant nec ad lumen pie- 30 [*](2 Matth. 11, 29 3 *Matth. 23, 12 6 cf. Ps. 9,15 11 Matth. 6, 22 12 *Matth. 6, 22 16 *Matth. 6, 23 26 Symmachus Ps. 43, 20 29 cf. Gen. 3, 17 ) [*]( 2 mittis C 5 humiliatus] add. est Bv 6 est om. BCmlpv il oculus est; F 14 corpus hominis F 15 est om. {J aufert AmlBCv toti v 18 ut om. BCflv nascantur (iv inde] unde BCpv 19 ergo tibi v es ergo Fml et] est BCfiv 20 uel iniuriae es B 21 diuine Cml nihil fiv 22 adolescentiae ACfiv 24 hoc] id F 28 madicto B )
unde non uinculis hominis illius ligare nos atque uinclrr. debemus nec cera aures claudere, sed auertere aurem, quotienscumque aliena a fide et contraria uel aduersa utilitati nootrae aliquis existimat obloquenda, ne in eo sermone operiat umbra nos mortis. et si quid tale profertur, nos tamen dei uerbum debemus inserere, quod mentis nostrae oculos fulgore disputationis inluminet.