Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
in maliuoiam enim animam non ingreditur sapientia. si suis ergo non annuntiarunt filiis, alienis multo minus, qui declinarent subolem perfidorum. qui sunt itaque isti patres ? uide ne illi, de quibus dictum est: interroga patrem tuum, ipse tibi dicet. interrogas quando legis Paulum; uel si non legis et mouet te aliquid, in ipso require. ipse est enim bonus pater, qui potest docere et formare in nobis dominum Iesum. sicut ipse testatus est dicens: filioli mei, quosego parturio. donec formetur Christus in uobis.