Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

P atr es, inquit, nostri annuntiauerunt nobis. qui isti sunt patres ? titulus habet, quia psalmus filiis Core scriptus sit, ut ab ipsis canatur, qui psallendi munus receperunt et in huiusmodi officium fuerant deputati. Core autem et Dathan et Abiron cum aliis, qui aduersum Moysen et Aaron insurrexerant studio contumaci, terrae hiatu in deserto uorati sunt et necati. quibus mortuis qui alii patres eorum filiis mirabilia opera domini annuntiare potuerunt?