Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ostendit tibi hos patres euangelista Iohannes, qui ait: dico uobis patres, qui cognouistis quod ab initio e s t. isti sunt patres, quorum senectus uita inmaculata est. ideo in conuentu seniorum appone digitum ori tuo,.ut audias quod tibi prosit et uitae aeternae sacramenta cognoscas, ne interstrepas insolens tiro doctoribus et qui adhuc discere debeas dicere praesumas. quid igitur isti patres annuntiauerint Core filiis, audiamus.