Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

in quibus omnibus Christus est protector, dextera, defensor et gladius. unde et Symeon dixit ad Mariam: et tuam ipsius animam pertransibit gladius. gladius enim dei uerbum est, quod acutius omni gladio usque ad diuisiones animae cogitationesque. pertransit, ut nulla cognitionem eius occulta praetereant. uultus quoque paterni splendor est Christus et ideo dicit: qui me uidet, uidet et patrem, quasi splendor gloriae eius et imago substantiae.