Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ideoque non gladio adquiritur, sed mansuetudine possidetur, sicut dominus Iesus testificatus est dicens: beati mites. ipsi enim possidebunt terram. nemo ergo inpacificus, nemo arrogans aut superbus, sed mansuetus et humilis corde, qui nihil sibi arroget, sed totum ad [*]( 2 cf. Phil. 2, 8 4 Luc. 23, 43 7 *Ex. 15, 17 18 *Ps. 43, 4 24 Ps. 26, 13 2:) *Matth. 5, 4 31 cf. Matth. 11,29\' ) [*]( 1 se] in se F 4 homini om. a 5 in paradiso eris Bml 8 plantabo Av plantasti fl 11 piantaret (ia institueret fia 15 dignetur BmlCml manere {la 18 pulcre DE dicit DF 19 brachium suum] gladius eorum B 22 igitur terra est v 23 promissiouis ABCml 29 mittes C 30 arrogat Cml )

270
gratiam referat, non in sua fortitudine glorietur, sed dextera dei credat se esse protectum dicens: dextera domini fecit uirtutem, dextera domini exaltauit me, gladio quoque dei memoret se esse seruatum, inluminat quoque dei uultu omnipotentis;