Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ad ipsum ergo omnia iure referenda sunt. ipsi Moyses, ipsi Aaron, ipsi etiam patres sacrabant uniuersa quae gesserant, ut de hostibus triumpharent . neque enim in sua confidentia dixit Iesus Naue: stet sol contra Gabaon, sed quia praesumebat in Christo, quem ducem militiae caelestis agnouit et suppliciter adorauit. et ideo gentes feras eradicare promeruit et populum patrum in terram repromissionis inducere, quia nihil suis operibus deputabat, credens indigna esse opera hominum tanta gloriae remuneratione caelestis, quam dominus