Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Et ideo pulchre dixit propheta: quoniam non in gladio suo possederunt terram et brachium suum non lib e r it eo s, sed dextera tua et brachium tuum et inlumin at o uultus tui, quoniam am complacuit tibi in illis. quae est igitur terra, quae non brachio capiatur, non gladio possideatur, nisi terra repromissionis, de qua hic ipse dixit propheta: credo uidere bona domini in terra uiuentium? non inmerito igitur eius tam praeclara possessio est, in qua non saeculi aduersa dominantur, sed domini bona aeterna fructificant.